Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et a nostris predecessoribus honore et diuitiis aucta, unum uidelicet monachorum quod noua CORBEIA dicitur, ad normam scilicet veteris Corbeię, Herevordense uero sanctimonialium ad similitudinem Suessionensis monasterii, decretum est ab eis, vt Corbeiensis abbas quicunque pro tempore fuerit, procurationem agat Herivordensis ecclesię, ita uidelicet ut iuxta consuetudinem qua ancillarum Dei congregationibus procurari solent prepositi ex ordine ecclesiastico, tam in disciplina quam in cunctis negociis, que famule Christi pro sexu et professione sua exequi non possent, ipsarum prouisor et patronus existeret: Nos quoque predecessorum nostrorum uestigia sequentes, confirmamus et decreto in çternum ualituro statuimus, ut omnes per successionem Corbeiensis cenobii abbates prescripta procuratione et patrocinio absque ullius contradictione utantur, et seruata dignitate abbatisse, in quibus oportunum fuerit, Herevordensi congregationi assistant. Confirmamus etiam eidem qui nunc diuina uocatione et communi atque concordi fratrum electione Corbeiensi monasterio preest abbati scilicet WIBOLDO, nec non cunctis successoribus ipsius, auctoritate in eternum ualitura, monasterium quoddam quod uocatur KEMINADA, quod piissimus predecessor et patruus noster beate memorie CONRADVS Rex, pro fidelitate et peticione prenominati fidelis et karissimi nostri WIBOLDI abbatis, tradidit super reliquias corporis sancti VITI Martyris, per aureum donationis suc anulum, in potestatem et ius atque dominationem Corbeiensis monasterii, ita uidelicet ut Corbeiense monasterium prenominatum monasterium scilicet KEMINADA, quemadmodum et a reuerendo patre nostro papa Eugenio per auctoritatis sue priuilegium eidem Corbeiensi ecclesie confirmatum esse dinoscitur, cum omnibus prediis suis, siluis et aquis, tam foris quam intus ad ipsum locum pertinentibus habeat, possideat, ordinet, utatur et seruet, sicut tenet sub suo regimine, iure uidelicet proprietario, tres abbatiolas quas fundator eiusdem noue Corbeię Lúthewicus pius, magni KAROLI filius, ad eandem Corbeiam contulit, scilicet ERESBVRCH, nobile quondam Saxonum castrum, cum decimis circumquaque per duas saxonicas rastas adiacentibus, nec non Meppiam atque VISBIKE, cum decimis et possessionibus undique ad eas pertinenti -bus. Ad HERIVORDENSE uero monasterium in episcopatu Asnebruggensi ecclesiam Buinidi cum subiectis sibi ecclesiis. In parrochia MIMIERNIVORDI ecclesiam RENI cum his que ad eam pertinent ecclesiis. Preterea quod ab exordio eorundem monasteriorum, Corbeię scilicet et Herivord, a nostris antecessoribus constitutum est, nos quoque firmiter seruari uolumus, videlicet ut ubicumque uel ipsa monasteria uel celle eorum casas aut curtes habuerint, ex rebus quas ibidem laboribus suis adquirunt, decimas dent ad portam monasterii, nec alibi eas dare cogantur, quatinus inde in nostram ac totius generis nostri perhennem mercedem superuenientibus peregrinis et hospitibus seruiatur, sicut in regia capitulari et in decreto sinodali permissum est, scenodochia et reliqua fidelium pauperumque construi hospitalia, et mos fuit semper in sacris concedi cenobiis. Statuimus quoque, ne episcopi aut eorum archipresbyteri in ipsorum çcclesiis a suis presbyteris missarum celebrationes fieri interdicant, sed si quid sui iuris sibi inde negari putant, ad nostram presentiam et synodalis examinis iudicium deferant. Sed et hot decernimus, vt decimas uel decimales ecclesias, immo uniuersas possessiones suas in quibuslibet episcopiis, precipue in Bremensi, Osneburgensi et Patherburnensi, ubi plurimas habent et res et decimas, ita integerrime teneant atque possideant, sicut ab antecessoribus nostris, regibus uidelicet et imperatoribus, hactenus tenuerunt atque possederunt. Concedimus etiam iuxta decreta predecessorum nostrorum liberam utrique loco potestatem eligende de propria congregatione in regimen sui congrue persone, et statuimus ut nullus iudex publicus licentiam in homines ad monasterium Corbeiense uel ad prenominatas cellas ipsius pertinentes ullam iudiciariam habeat exercere potestatem, sed omnes eorum res coram aduocato ipsorum diffiniantur, et ut iusticiam que appellatur BVRCHBAN nemo sibi usurpare ibidem presumat, nisi cui potestas ab eiusdem cenobii abbate concessa fuerit, et ut sibi homines licentiam habeant, tam ipsos quam predia sua eidem monasterio conferre, nec quiuis iudex aut regia potestas solitum debitum aut publicum uectigal ab eis deinceps extorqueat. Sane quod piissimum predecessorem nostrum inclitum et gloriosum principem felicis memorię dominum ac patruum nostrum regem CONRADVM ex iudicio principum nostrorum et nobilium regni in plena curia statuisse cognoscimus, nos quoque eius uestigia sequentes decreto in eternum ualituro Cod. dipl. hist. Westfal. II,

9

firmamus atque statuimus, ut nullus laicorum habitationem infra muros predicti Corbeiensis monasterii sibi aliquo modo usurpare audeat hereditario iure, sed cymiterium quemadmodum congruum est religiosorum habitationibus liberum et expeditum omni tempore pateat. Hoc quoque simili firmitate precepto nostro roboramus, vt dapiferi atque pincerne Corbeiensis abbatis nullam omnino potestatem de committendis clauibus rerum domini sui habeant, sed in dandis clauibus et ordinandis rebus domus sue liberam potestatem quemadmodum a predecessore nostro per iudicii sententiam determinatum esse nouimus, abbas in perpetuum obtineat. Vt autem hec omnia rata et inconuulsa in perpetuum habeantur, cartam hanc conscribi et sigilli nostri impressione signari precepimus. Testes uero hi affuerunt. Sveno Rex Danorum, qui ibidem regnum suscepit de manu domini regis. KNVT alter Danus, qui ibidem regnum in manu domini regis refutauit. Hartwigus Bremensis archiepiscopus. Ŏthelricus Halberstadensis episcopus. Burchardus Argentinensis episcopus. Wikmannus Cicensis episcopus. Daniel Pragensis episcopus. Bernhardus Patherburnensis episcopus. Heinricus Mindensis episcopus. Heremannus Ferdensis. Anshelmus Hauelebergensis. Emehardus Michelemburgensis. Wikkerus Brandeneburgensis. Marquardus Fuldensis abbas. Heinricus. Heresfeldensis abbas. Arnoldus Niemburgensis abbas. Heinricus dux Saxonię. Dominus Welpho auunculus eius. Conradus Marchio de Misna et filii eius. Marchio Adelbertus et filii eius.

Signum domini Fritherici Romanorum regis inuictissimi. (L. M.)

Ego Arnoldus cancellarius uice Heinrici Maguntini Archicancellarii recognoui.

Data IN CVRIA Mersburch, Anno incarnationis Domini Mo. Co.LII°. Indictione XVa. Anno Domini Fritherici Romanorum Regis 1o. Actum in Christo feliciteR. AMEN. XVo. Kal. JVNII.

Das Siegel ist verloren gegangen.

CCLXXXIV.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. || Quoniam multiplicibus hominum laboribus accrescere solent noue questiones prioribus, uisum est nostre paruitatis ingenio, quedam que tractata sunt nostri temporis articulo, scripture commendare memorię, ut tam sint nota future posteritati, quam presentium Christo credentium sanctitati. Igitur ad Monasteriensis ecclesię tutamen munitio constructa fuit in uilla que dicitur Lon, qua post obitum uenerabilis episcopi Vuernheri quidam nobilis homo, Godescalcus nomine, se inbeneficiatum esse asseruit. Domnus autem FRithericus Secundus, factus episcopus, his Godescalci iuste renitens assertionibus, ipsam munitionem eum iniuste sibi se mancipasse publice profiteri compulit, hac interposita conditione, ut Godescalcus, porte clauibus sibi creditis, quamdiu uiueret, Castellanus sine ulla offensione permaneret, nisi forte pro aliquibus excessis omni suo beneficio iuste priuaretur. Domnus etiam episcopus edificia sua munitioni superponeret, et omni tempore sibi pateret, ut si forte ipsum uel quemquam suorum alicuius uuerre uexaret molestia, huius munitionis tutamento muniretur. Est et alia interposita conditio, ut uiuarium, quod ipsam munitionem circumfluit, in solius episcopi potestate permaneret. Habet etiam Monasteriensis ecclesia forestum in nemore quod dicitur Lisnere, quo se prefatus Godescalcus nichilominus imbeneficiatum affirmauit, quod similiter se sibi iniuste usurpasse recognouit, ita tamen, ut singulis annis duos ceruos et duas ceruas, aprum et suem, non amplius beneficiario iure possideret. Omnes quoque querelas per forestarios ad ipsum delatas corrigeret, et compositiones, LX. uidelicet solidos, in proprios usus susciperet, et si qua sunt alia iura forestariorum. Quod si forte in his alicuius grauedine molestatus coram episcopo querelas detulerit, domnus episcopus ad suę maiestatis beneplacitum et proficuum omnes compositiones reciperet. Idem etiam Godescalcus, post excessum beati Vuernheri episcopi, unius diei episcopale seruicium de curte Lon in proprios usus contraxerat, quod sicut et cetera se iniuste distraxisse recognouit. Regimen etiam populare super VI. parrochias, Lon scilicet, Winethereswik, Aladnon, Versneuelde, Sele hem, Hengelo, quod se ex comitatus sui iusticia possidere iactabat, sicut alii uulgares Comites ab episcopo

seruandum suscepit. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. C. L. II. indictione XV. presidente Romane ecclesię Eugenio Secundo, regnante gloriosissimo Romanorum Rege Fritherico I. Et ut hec in perpetuum inconuulsa permaneant, domnus Frithericus episcopus hanc cedulam proprii sigilli impressione insigniuit. Huius rei testes sunt. Heinricus maior prepositus. Engelbertus prepositus. Engelbertus Frisie prepositus. Liberi. Godescalcus de Versneuelde. Vuinemarus et Adalhardus fratres eius. Ministri. Bernhardus de Dulmene. Stephanus de Frethene.

Das der Urkunde aufgeheftete Siegel kommt mit dem bei der nächstfolgenden Urkunde beschriebenen überein.

CCLXXXV *).

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. || Ego Fridericus 1) utinam Dei gratia sancte Monasteriensis ecclesie episcopus, tam futuris quam presentibus in Christo fidelibus, notum fieri cupimus, quod quidam nostrę ecclesię minister, Ludbertus 2) nomine, instinctu diuinę pietatis, temporibus nostri predecessoris Wernheri felicis memorię, pro spe remunerationis eternę, cellulam in predio suo iuste acquisito, in loco uidelicet qui Honholte nuncupatur, construxit, et ipsam sancte Dei genitrici Marię, cum curte que in prefato loco sita est dicauit, presentibus et collaudantibus suis tunc temporis iustis heredibus, quorum ista sunt nomína. Adelheidis filia ipsius, sub mundiburdio sui mariti Gozwini. Walthardus de Beuernon, uterinus frater eius, presente et consentiente filio eiusdem *) Ludberto 4). Affuit preterea Godefridus canonicus maioris domus, cum fratre suo Heinrico de Sconebeche 5), filii sororis Ludberti 6), una quoque soror eius Otburch) nomine, cum duobus filiis suis Egkeberto 8) et Walthardo, affuit et collaudauit. Hanc cellulam quidam preterfluit amnis. Omnem terram prefate curtis cultam siue incultam ad occidentem fluminis sitam duabus in partibus prefate cellule contradidit, in tercia parte filie sue hereditario iure dereliquit. Nemus autem ex parte australi fossato signatum, a leua uero usque ad uiam que antiqua dicitur, eidem cellule contulit, pascua uero ex utraque parte fluminis communia concessit 9). Preterea domum quandam in Holenbeche 1) sitam, quam iure hereditario possederat, cum omnibus suis appendiciis, et decimam alterius domus huic proximę, IIIIor. solidos ualentem, et terram Albuthen duos solidos persoluentem, cum consensu et uoluntate domini Heinrici prepositi, a quo inbeneficiatus erat, et aliam domum in Ascheberge, que X. solidos soluit, nec non mansum unum in Westenuelde, de quo IIIIor. solidi dantur, et unum mansum qui in Cumpe situs est et III. solidos persoluit, et aliam domum in Walegarden, III. solidos et duos nummos persoluentem, item mansum in Honhorst IIIIor. solidos reddentem, et XVI. solidos decimarum, in Nigenberge X., in Honsele V., de terra Benzonis I. 11) solidum, quibus ab episcopo inbeneficiatus erat, eidem cellulę contulit, consensu episcopi et testimonio ipsius ecclesie. Preterea dominus Wernherus episcopus decimam quandam in uilla Helnen et Alsteden, X. solidos persoluentem, quam Walthardus de Beuernen et filius eius Ludbertus 12), quorum beneficium fuit, pro remedio animarum suarum in manus ipsius reddiderunt, predicte ecclesie quiete perpetuo tenendam contulit, ipso die, scilicet VIIII. Kal. Mai., quo eam sancti spiritus gratia inuocata dedicauit. In predicta quoque die matrona quedam Ludmodis 18) nomine et filii eius Herebordus et Fridericus, mansum unum in Vlflon III. solidos reddentem, et Bertramnus de Aldenberge et Rolandus eius frater, et Rikenze utrorumque mater, sepe nominate ecclesię terram in uilla cui nomen est

*) Eine andere, im Königl. Geh. Staats- Archive zu Berlin befindliche Ausfertigung, hat die in den Noten angezeigten Abweichungen. 8) Egeberto

1) Darüber geschrieben: II. 2) Liudbertus 3) eius 4) Liudberto 5) Sconenbeke 6) Liudberti Othburch

9) Hier ist eingeschaltet: et cum fratres sanguinem minuerunt, in piscina piscandi eis licentiam libere tribuit. 10) Holenbeke 11) unum 12) Liudbertus 13) Liudmodis

Honhorst, de qua XII. denarii persoluuntur, intuitu diuinę misericordie consequende contulerunt. Vt autem huius nouelle fundationis inchoatio firmior teneatur et certior, sigilli nostri impressione hanc nostram cartulam, sicut et predecessor noster suam super eadem re conscriptam, insigniri precipimus, et ne quis temerario ausu hanc traditionem uiolare seu infringere presumat; auctoritate apostolorum principis et nostra sub anathematis comminatione interdicimus. Huius autem nostre auctoritatis confirmatio siue corroboratio acta est anno dominice incarnationis M°. Co. L°. II. indictione XV. presidente Romane ecclesie papa Eugenio secundo, regnante Friderico 1o. 14) Romanorum rege glorioso, ordinationis uero nostre primo. Nomina eorum qui presentes fuerunt testium et in maiori ecclesia canonicorum hec sunt. Heinricus prepositus. Adelbertus decanus. Engilbertus 15) prepositus. Vdo custos. Vezelinus 16). Godescalcus. Rabodo. Gisilbertus. Hartwigus cantor. Ouo. Lambertus magister scolarum. Meinricus. Hec sunt nomina laicorum. Euerwinus aduocatus de Frekenhorst. Wolfardus 17) urbis prefectus. Bernhardus camerarius. Bertramnus, et item Bertramnus 18), et frater eius Rolandus, et alii plures.

Hoc etiam huic scedule dignum duximus inserere, quod presbiter de Hauesbeche 19) Diemarus 20) nomine, omnem suam iusticiam, quam in sepeliendis mortuis 21) in prefate cellule dotali domo possederat, nobis presentibus, et prefatis testibus, eidem cellulę perpetuo possidendam remisit 22).

Das mit Pergamentstreifen auf die Charte geheftete grössere Siegel greift über die beiden letzten Zeilen des ursprüng lichen Textes weg, und ist sehr beschädigt. Dasselbe zeigt den sitzenden Bischof, mit unbedecktem Haupte, in der rechten Hand den Bischofsstab, in der linken ein Buch haltend, auf einem Stuhle dessen Armlehnen aus Thierköpfen gebildet sind; die Figur des Bischofs ist sehr unförmlich, mit kurzem Körper, grossem Kopfe und starren Augen; von der Umschrift ist noch die letzte Hälfte: Monasteriensis Ep. Scds. †. zu lesen. Der Zusatz ist von einer an dern Hand als das Vorhergehende, bis an das wahrscheinlich schon vorher aufgedruckte Siegel, geschrieben 23).

CCLXXXVI.

Aus dem Archive zu Kappenberg.

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Ottoni preposito ecclesie sanctę Marię de Ca pemberg, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris canonicam uitam professis IN PPM. || Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, et protectionis nostrę suffragium impertiri. Ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur quod absit sacre religionis infringat. Ea propter, dilecti in domino filii, Otto preposite ceterique fratres in ecclesia beat Mariç de Capenberg ad Dei seruitium congregati, uestris iustis petitionibus clementer annuimus, et felicis memorie PP. HONORII predecessoris nostri uestigiis inherentes, prefatam ecclesiam, in qua diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et beati Augustini regulam ibi auctore Domino institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones, quocunque bona in terris, uineis, mancipiis, censibus, decimis, molendinis, aquis,

14) primo 15) Engelbertus 16) Wecelinus 17) Wolfhardus 18) et it. Bertr. fehlt. 19) Haueskebeke. 20) Tiemarus 21) in sep. mort. fehlt. 22) Der Satz: Hoc etiam etc. ist im Zusammenhange mit dem vorhergehenden fortgeschrieben, und es folgt hierauf noch: Quidam etiam beati Pauli ministerialis Geltmarus nomine, duobus solidis decime in prefata domo Honhorst inbeneficiatus, in manus nostras remisit, quos nos quoque eidem cellulę perpetuo optinendos, pro nostre anime remedio concessimus. Dieser letzte Satz ist mit anderer Tinte als das Vorige geschrieben. 23) Das Siegel des Berliner Exemplars hat zwar im Ganzen dieselbe Einrichtung, wie das oben beschriebene, ist aber viel sauberer geschnitten; besonders ist die Figur des Bischofs edler und richtiger gehalten, und dieser sitzt auf einem Stuhle ohne Armlehnen; die Umschrift heisst: Frithericus Dei Gra. Monasteriensis Eccle. Epc. †.

aquarumue decursibus, pratis, pascuis, nemoribus, campestribus, collibus, uallibus, aut quibuslibet aliis rebus eadem ecclesia inpresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus uocabulis exprimenda. Cappenberg. Curede. Wisele. Wesheim. Werne. Hele. Alsstede. Mengede. Nette. Hilbeke. Sorbeke. Langere. Wetmare. Stikelewic. Curtem que nuncupatur Velmede. Et quicquid uobis Winemarus de iure suo rationabili dispositione concessit. Ex concessione quoque venerabilis fratris nostri Frederici Monasteriensis episcopi ecclesiam que uocatur Werna, et ecclesiam que nominatur Alnon. Nec non decaniam in predicta ecclesia de Werna. Ad hec paci et quieti uestre prouidere optantes, auctoritate apostolica inhibemus, ut nulla ecclesiastica secularisue persona Cappenberg et eius ambitum ui uel fraude occupare, uel incastellare presumat, aut religiose conuersationis uiros exinde remouere. Sed nec alicui fratrum uestrorum post factam ibi professionem liceat a loco ipso discedere, discedentem uero sine communium cautione litterarum nullus audeat retinere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus uexationibus fatigare. Sed illibata omnia et integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salua dyocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, Secundo tercioue commonita, nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se iudicio diuino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine diuinę ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantíbus sit pax Domini nostri Jhesu Christi. Quatenus et hic fructum actionis bonę percipiant, et apud supremum iudicem premia eterne pacis inueniant. AMEN. amen. AMEN.

(Spruchkreis mit der Innschrift:

Fac mecum domine signum in bonum.)

Ego Eugenius catholicę ecclę. eps. SS.

Ego Conradus Sabinensis eps. SS. Ego Ysmarus Tusculanus eps. SS. + Ego Hugo Hostiensis eps. SS. Ego Gregorius presbiter cardinalis de sancta Maria tristiberis SS.

Ego Humbaldus sancte Praxedis pbr. cardinal SS. † Ego Johannes de sancto Johanne et Paulo pbr. cardinal. SS.

(Bene valete.)

Ego Otto dyaconus Cardinalis sancti Georgii SS.

Ego Gregorius de sancto angelo dyaconus card.
Ego Jacinctus dyaconus Cardinalis de scola greca
Sce. Marię. SS.

Datum Laterani per manum Bosonis, sancte Romanę ecclesię scriptoris, IIII. Non. Januarii, Indict. XV. Incarnationis dominicę anno Mo. Co. Lo. IIo. Pontificatus uero domni EUGENII PP. III. anno VIIIo.

Das gewöhnliche Bleisiegel ist mit rothseidenen Fäden angehängt.

CCLXXXVII.

Aus dem Archive zu Kappenberg.

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Ottoni Preposito Ceterisque fratribus Cappenbergensis ecclesie, et eiusdem congregationis Sanctimonialibus in Wisela Deo famulantibus, Salutem et apostolicam benedictionem. Decimas a populo Sacerdotibus atque Leuitis esse soluendas, diuinę legis sanxit auctoritas. Ceterum a Canonicis siue clericis communi uita uiuentibus nulla ratio sinit, ut Episcopi uel

« AnteriorContinuar »