Imágenes de páginas
PDF
EPUB

predecessoribus tuis per nostrorum predecessorum Romanorum pontificum priuilegia traditam, nos quoque procurante Deo inconuulsam uolumus conseruari. Quocirca presentis decreti auctoritate concedimus, te in precipuis sollemnitatibus sandaliis et dalmatica uti, iuxta altare sedere, populum infra commissum Monasterium uel cellas que attinent ad anime tue salutem docere, sicut predecessoribus tuis a nostris predecessoribus Romanis pontificibus est concessum. Ipsum interea Corbeiense Monasterium, cui Deo auctore preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus, Statuentes ut quascumque possessiones, quęcumque bona idem Monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis procurante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Decimam uidelicet de curia Lutthardessen. Decimam de curia Beueringen. Decimam de curia Dasburg. Decimam de curia Mulenhusen. Decimam de curia Buthelesthorp. Decimam de curia Munden. Decimam de curia Bodrike. Decimam de curia Munichusen. Decimam de curia Belderinchusen. Decimam de curia Vvluelage. Decimam de curia Homburstelde. Decimam de curia Nienstede. Decimam de curia Volkmaressen. Decimam de curia Luithmaressen. Decimam de curia Luitheressen. Decimam de curia Erclen. Decimam de curia Brumelinktorp. Decimam de curia Leziaci. Decimam de curia Castinaci. Decimam de curia Hottepe. Decimam de Nuthlon. Decimam de Keflike. Decimam de Nen. Decimam de curia Croppenstide. Decimam de curia Hemmenthorp. Decimam de curia Holtusen. Decimam de curiis Gruninge. In Fresia quandam possessionem que uocatur Merthen, et in eodem loco ecclesiam de Linguerd. Insulam Ruianam, et piscationem Hocwar. Sanccimus quoque ut ipsum monasterium nulli omnino persone in beneficium quibuslibet occasionibus aliquando concedatur, sed semper sub protectione Romanorum pontificum atque imperatorum uel regum defensione permaneat, Adicientes quod Monasterium de Heresburg cum decimis circa montem per duas Saxonicas Rastas, sicut a beate memorię domino Leone pp. ex petitione Karoli magni imperatoris, qui ipsum montem expugnauerat, collate noscuntur, Monasterium quoque in Groninga, Monasterium in Kaminata, numquam ab eodem Corbeiensi alienentur Cenobio, sed per ipsius loci abbates semper regantur et salubriter sub monasticę discipline regula ordinentur, nec alicui facultas sit, quicquam de bonis eorundem trium Monasteriorum ad usus et prebendam Deo inhibi famulantium pertinentibus commutare, in beneficium concedere uel alienare, sine assensu fratrum in eisdem Cenobiis manentium fauore Corbeiensis capituli. Volumus etiam ut prepositura clericorum ecclesie sancti Pauli, que uocatur noua ecclesia, sub eiusdem Corbeiensis abbatis ordinatione sicut hactenus semper consistat, nec abbati uel preposito liceat Canonicorum prebendas absque clericorum coniuentia in beneficium conferre seu commutare atque distrahere. Preterea coustituimus, ut infra ambitum muri memorati Corbeiensis monasterii, nemo clericorum uel laicorum iure proprietatis uel beneficii mansionem aliquam ullo tempore habeat, sed totus ipsius loci ambitus abbatis, monachorum et aliarum religiosarum usibus et habitationibus pateat. Probamus autem, ut in eodem Monasterio nulli episcoporum, preter Romanum pontificem, liceat quamlibet iurisdictionem habere, ita ut, nisi ab abbate ipsius monasterii fuerit inuitatus, nec missarum sollempnia ibidem celebrare presumat. Ut igitur hẹc omnia que supradiximus plenum in posterum robur obtineant, sicut in autenticis predecessorum nostrorum priuilegiis continentur, tam tibi quam successoribus tuis eà fauoris nostri auctoritate confirmamus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conseruentur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolicę auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi presumptionem suam digna satisfactione conrexerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę ultioni

subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Cbristi, Quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. AMEN. Amen. AMEN.

(Spruchkreis, ohne Umschrift.)

Ego Adrianus catholice Ecclesie Episcopus SS.
Ego Ymarus Tuscul. Eps. SS.

Ego Guido pbr. card. tt. sancti Grisogoni SS.
Ego Hubaldus pbr. card. tt. Sancte Praxedis SS.
Ego Manfredus pbr. card. tt. sanctę Sauine SS.
Ego Vbaldus pbr. card. tt. sancte crucis SS.

Ego Astaldus pbr. card. tt. sancte Prisce SS.

(Bene valete.)

Ego Guido diac. card. Sanctę Marię in porticu SS. t. Ego Gerardus Diac. Card. sanctę Marię in via lata SS.

Dat. Rome apud Sanctum Petrum, per manum Rolandi, sancte Rom. ecclesię pbri. Cardinalis et Cancellarii, V. Kal. Mart. Indictione . . Incarnationis dominice anno Mo. Co. L°. IIII. Pontificatus uero domni ADRIANI PP. IIII. Anno primo.

Das gewöhnliche Bleisiegel ist mit gelben Fäden angehängt.

CCCII.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Wicboldus Dei gratia Corbeiensis ecclesie abbas, omnibus successoribus suis in perpetuum. Notum sit omnibus Corbeiensis ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris, quod Bodo de Homburch illustris existens juuentutis sue tempore, ob sue suorumque animarum remedium, uirum quendam nomine Hunoldum tradidit altari beati Viti, ea conditione ut ipse et omnis eius successio singulis annis duos nummos uel tantundem cere in festo Sancti Viti ad altare ferant. Si quis uero obierit, optimum caput, si animal non habuerit, optima uestis altari beati Viti deferetur. Rogauit etiam idem Bodo, ut predictus Hunoldus de amministratione redituum, quos comes Albertus de Euerstein ad luminare beati Viti tradidit, non proiceretur, quamdiu censum persoluere posset, VII. uidelicet solidos albe monete, quod et firmiter decreuimus. Ne autem hec in obliuionem ueniant, presentem paginam conscribi, et testibus annotatis, sigillo beati Viti corroborari fecimus. Testes hi affuerunt. Heinricus prior. Albertus prepositus. Conradus camerarius noster. Et tota congregatio fratrum Corbeiensium. Ministeriales autem. Eluericus. Thidericus. Luidolfus. Rabano. Helmwigus. Godescalcus. Heinricus. Conradus. Item Conradus. Reinherus. Eremfridus. Folcwinus . . . herus. et alii multi. Anno dominice incarnationis M°. Co. LVo. Indictione IIII. Co.LVo. Prelationis nostre XI.

Das Siegel, welches angehängt war, ist verloren gegangen.

СССІІІ.

Adrianus episcopus seruus seruorum Dei, dilectis in Christo filiabus, Judith abbatisse Heriuordensis monasterii, eiusque sororibus tam presentibus quam futuris canonicam uitam professis IN PPM. || Pię postulacio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata uires indubitanter assumat. Eapropter, dilecta in Christo filia Judith abbatissa, deuotionem quam erga sedem apostolicam geris, diligentius attendentes, dignitatem antecessoribus tuis per nostrorum predecessorum Romanorum pontificum priuilegia traditam, nos quoque procurante Deo inconuulsam uolumus conseruari, et prefatum monasterium, in quo diuino mancipate estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes ut quascunque Cod. dipl. hist. Westfal. II.

11

possessiones, quecunque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma uobis et his que post uos successerint, et illibata permaneant. Sancimus quoque, ut ipsum monasterium nulli omnino persone in beneficium quibuslibet occasionibus aliquando concedatur, sed semper sub protectione Romanorum pontificum, atque imperatorum uel regum defensione permaneat. Preterea constituimus, ut infra ambitum muri memorati Heruordensis monasterii nemo clericorum uel laicorum iure proprietatis uel beneficii mansionem aliquam ullo tempore habeat, sed totus ipsius loci ambitus abbatisse, sororum et aliarum religiosarum personarum usibus et habitationibus pateat. Prohibemus autem ut in eodem monasterio nulli episcoporum, preter Romanum pontificem, liceat quamlibet iurisdictionem habere, ita ut, nisi ab abbatissa ipsius monasterii fuerit inuitatus, nec missarum sollempnia ibidem celebrare presumat. Vt igitur hec omnia que supradiximus plenuum in posterum robur obtineant, sicut in autenticis predecessorum nostrorum priuilegiis continentur, tam uobis quam his que post uos successerint, ea fauoris nostri auctoritate firmamus. Decernimus igitur, ut nulli omnino hominum liceat, prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere aut aliquibus uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur earum pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, Salua sedis apostolicę auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eternę pacis inueniant AMEN.

(Spruchkreis mit der Innschrift: Oculi mei semper ad dominum.)

Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus SS.

Ego Hubaldus pbr. Card. tt. Sce. Praxedis SS.
Ego Manfredus pbr. Card. tt. scę. Sauine SS.
Ego Julius pbr. Card. tt. sci. Marcelli SS.
Ego Octauianus pbr. Card. tt. Sce. Cecilie SS.
Ego Johannes pbr. Card. tt. scor. Siluestri et
Martini SS.

(Bene valete.)

Ego Guido diac. Card. Sce. Marie in porticu SS.
Ego Johannes diac. Card. scor. Sergii et Bachi SS.
Ego Gerardus diac. card. scę. Marię in uia lata SS.
Ego Odo diac. Card. sci. Nicholai in Carcere Tulliano SS.

Datum Sutrii per manum Rolandi Sancte Romane ecclesię presbiteri cardinalis et Cancellarii, XVI. Kal. Junii, Indictione III., Incarnationis dominice anno Mo. C. L. V. pontificatus uero domni Adriani pp. IIII. Anno 1o. Die mit gelben Fäden angehängte Bleibulle hat die gewöhnliche Form.

CCCIV.

ADrianus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Wibaldo Corbeiensi abbati. Salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam sorores Heriuordensis cenobii minus poterant propriis necessitatibus pro sui sexus inbecillitate consulere, ab antiquis temporibus accepimus institutum et priuilegiis sedis apostolice confirmatum, ut Corbeiensis abbas qui pro tempore esset, iuxta consuetudinem aliorum ancillarum Christi, quarum negocia prepositi amministrant, earum curam haberet, et causas quas ille agere pro fragilitate sua non possent, Corbeiensis abbas ad earum utilitatem Deo adiuuante tractaret. Ne forte itaque ad antique huius institutionis et apostolice confirmationis uiolationem quisquam aspiret, nos id ad exemplar predeces

sorum nostrorum auctoritate apostolica confirmamus, et inconcussum ac stabile perpetuis temporibus statuimus permanere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat. Datum in territorio Tusculano V. Id. Julii.

Das gewöhnliche Blei-Siegel ist mit seidenen Fäden angehängt.

CCCV.

ADRIANVS episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Wibaldo Corbeiensi abbati, Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia si quando aliquam ecclesiarum ad ius suum specia-liter pertinentium ita in temporalibus et spiritualibus perspexit attritam, ut nisi maior ei alterius personę sollicitudo adesset, in statum suum releuari non posset, illis personis ad earum curam habendam uices suas committere consueuit, que et sinceritate deuotionis sibi uiderentur astricte, et ad releuandum statum illarum honestate ac scientia idonce apparerent. Inde est quod probitatem tuam, dilecte in domino fili Wibolde abbas, deuotionem quam erga matrem tuam Sacrosanctam Romanam ecclesiam habere dinosceris attendentes, monasterium de Werbe, quod ad ius beati Petri specialiter pertinet, et in temporalibus ac spiritualibus non modicum dinoscitur imminutum, cum aduocatia et omnibus pertinentiis suis tibi et per te commisso tibi monasterio Corbeiensi committimus, et sub tua et tuorum successorum regimine perpetuis temporibus statuimus permanere, ita quidem ut duos aureos inde singulis annis nobis nostrisque successoribus persoluere debeatis. Nulli ergo hominum liceat huius nostrę confirmationis et concessionis paginam temerario ausu infringere aut aliquibus molestiis contraire. Si quis autem id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum in territorio Tusculano, Id. Julii.

Das gewöhnliche Blei-Siegel ist mit seidenen Fäden angehängt.

CCCVI.

Aus dem Archive zu Kappenberg.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Patris et filii et spiritus sancti. || Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus huius sancte Capenbergensis ecclesie fratribus canonicam uitam profitentibus, Quod ego Otto Dei gratia ipsius ecclesie prepositus, ex collatione archiepiscoporum et episcoporum, quibus tam in italica profectione, quam in aliis laboribus multum seruiui, triginta Marcas examinati argenti Domino annuente paulatim coaceruaui. Ex his communi consensu et consilio fratrum meorum in quadam uilla iuxta Renum que dicitur Riemago, duas vineas, unam in Planario, aliam in monte qui uocatur Celdenich, comparaui, et placuit tam mihi quam ceteris, ut annuatim quicquid diuini muneris largitate ibi creuerit vini, totum ad domum Capenbergensem transferatur. Statuimus igitur, ut ex ipso vino tres modii, quod est dimidia carrata, cedant in sacrificium altaris, pro redemptione anime meę, in die uero anniuersaria parentum et fratrum meorum toti congregationi clericorum, laicorum et sororum ex eodem uino seruiatur, ita ut etiam Quidquid ad coemptionem piscium necessarium fuerit, Inde sumatur. Ipsa autem anniuersaria commemoratio post decessum meum in diem obitus mei transferetur, et tunc fratres ipsius domus ex hac elemosina studio et labore nostro contracta, habundanter refecti atque iocundati, memoriam mei et amicorum meorum cum sollempnibus vigiliis novem lectionum, Missa et commendatione prolixiori perficient. De reliquo autem vino, Quicquid ad culturam vinearum necessarium fuerit primitus separato, Quod remanserit, siue parum siue multum fuerit, in Jus Thesaurarię cedat in perpetuum, et Quod inde uel in vasis argenteis ad ministerium altaris necessariis, seu in palleis, cappis aut casulis, seu quolibet alio eccle

się ipsius ornamento contractum fuerit, hoc mihi pro anime mee redemptione et perpetua in ista domo commemoratione eternaliter asscribatur. Quamobrem ad Thesaurarium ecclesię pertinebit cura ipsius annui seruicii, et in tempore vindemię sollicitudo collectionis et aduectionis, ita ut omnia que ex hoc vino agenda sunt, ipse consilio Seniorum et adiutorio cellerariorum sapienter prudenterque disponat. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. Co. Lo. Vo. Indictione III. Huius autem tam benignę institutionis testes fuerunt. dominus Otto fundator huius loci. priores et seniores domus, Quorum hec sunt nomina. Heidenricus. Macelinus. Arnoldus. Honolfus. Petrus. Sifridus. Norbertus. Frowinus. presbiteri. Mauricius. Hubertus. Sifridus. Werenboldus. diaconi. deinde tota istius ecclesie congregatio. Si quis igitur posterorum, inuidia seu maliuolentia deprauatus, contra hec uenire, et quod unanimi assensu decretum est infringere aut inmutare temptauerit, Quelibet illa persona fuerit, Secundo terciove commonita, nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit, ream se iudicio diuino existere cognoscat, et quia memoriam nostram ne in benedictione sit delere temptauit, ipsius memoria cum sonitu pereat, et eterne excommunicationi subiaceat. Cunctis autem hçc cum dilectione seruantibus, Sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum deuotionis suç percipiant, et apud Supremum iudicem premia eterne pacis inueniant. AMEN. aμŋy. AMEN. Vt autem hec omnia Rata et inconuulsa permaneant, paginam hanc sigilli nostri impressione communivimus. Das mit Pergamentstreifen auf die Charte festgeheftete, sehr dick aufgetragene, runde und schüsselförmige Siegel zeigt ein vorwärts sehendes Brustbild mit unbedecktem Haupte und aufgehobenen Händen; mit der Umschrift: Otto Dei Gra. id quod est.

CCCVII.

Nach einem Transsumt aus dem 14. Jahrhundert, verglichen mit dem Kopialbuche des alten Domes.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Frethericus Monasteriensis Episcopus. Pastoris officium esse non dubitamus, Gregem sibi commissum cum omni vigilantia custodire, verbo et exemplo instruere, ab ouili Domini omnem fomitem dissentionis excludere. Pacis etenim amatores in adoptionem filiorum Dei promoueri, ipsa veritas affirmat, ubi ait, beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Tam preclare igitur promissionis coheredes fieri cupientes, Officiumque nostrum spe tante glorie studiosius exequentes, contronersiam que inter fratres nostros de maiori Ecclesia beati Pauli, et illos de veteri Monasterio, pro obedientia de Mesehem diu agitata fuerat, in hanc formam pacis redegimus, Quod illi de antiqua domo beati Pauli omnem iusticiam, quam in Curia de Mesechem se habere dicebant, Capitulo maioris Ecclesie resignauerunt, Ita tamen vt quicunque prefatam obedientiam habuerit, custodi de veteri monasterio singulis annis tres solidos Monasteriensis monete, ad luminaria comparanda in festo sancti Martini sine dilatione persoluat. Idem vero custos, vt celebraturus diuina in Capella beati Clementis promptum introitum et exitum tempore conuenienti habeat, sollicite prouideat. Vt autem huius compositionis inscriptio rata permáneat, eam impressione sigilli nostri firmauimus. Assidentibus nobis mediatoribus pacis Reinnaldo Monasteriensi preposito et Baldewino Libernensi Abbate, Et preterea ceteris testibus. Alberto Decano. Vdone preposito. Willehelmo magistro. Ouone. Wescelino. Godescalco. Godefrido. Conrado. Hartwico. Heremanno. Wescelino. Liutberto. Heremanno. Heinrico. Conrado. Adelberto. Gerardo. Godefrido. Frankone. Suethero. Herimanno. Bernhardo. Herimanno. Sifrido. Hecelino. Liutberto et aliis multis.

[ocr errors]

CCCVIII.

Aus dem Fürstl. Salm-Horstmar'schen Archive.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Patris. filii. et spiritus sancti. || Ego FRETHERICVS Dei gratia Monasteriensis Episcopus, notum facio cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter Asbecensis

« AnteriorContinuar »