Imágenes de páginas
PDF
EPUB

preposito, salutem et apostolicam benedictionem. Querimoniam, quam dilectus filius noster F(ulco) abbas et fratres monasterii Lirinensis adversus vos in nostra presentia deposuerunt, accepimus, quod videlicet honorem sancti Leontii ecclesie, ad jus et proprietatem ejusdem monasterii pertinentis, et ecclesiam sancti Petri de Figolis, quam utique retroactis temporibus in pace se asserunt possedisse, eis violenter et contra justiciam auferatis. Quia vero, juxta divine legis mandatum, quod no. bis fieri nolumus proximis nostris facere proibemus, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus predictos fratres super eisdem ecclesiis de cetero nullatemus infestetis, sed tam honores quam bona et pertinentias earum ipsos pacifice permitatis habere. Preterea tibi, frater B(ertranne), mandamus ut ecclesiam de Draguinano, quam tempore predecessorum tuorum libere tenuisse dicuntur, eos pacifice et integre facias possidere, atque capellanum qui in ipsa ecclesia per laïcalem potentiam positus de oblationibus, quod valde absurdum est, eis respondet, quemadmodum eis pollicitus es, exinde studeas ammovere. Datum Laterani XVI kalendas decembris.

XII.

Carta de Rocabruna. De ecclesia sancte M(arie.)

Ed. in Gall. Christ., I, instr. 84.

Ego Berengarius, Forojuliensis episcopus licet indignus, 27 dec. 1094 prospiciens totum mundum urgeri diversis angustiis et tribulationibus et sacerdotale regimen decidere et fere adnichilari, nostris culpis exigentibus, prout possem, vellem eorum presulum sequi vestigia qui cenobia fundaverunt et ditarunt suis opibus, et maxime illa in quibus complentur

Levit. XIX, 18; Paul. ad rom. XIII, 6; id. Jacob. 18, 8.

ea que bea

Fol. 6 v

Fol. 7 ro

tus precipit Benedictus. Sed, dum considero qualiter michi melius sit agendum, non reperio adeo in nostra patria sic habilem locum cui me prerogativo amore committam, preter Lyrinense cenobium, quod olim sic effloruit in omni genere virtutum, ut habitatores haberet in Dei laudem ex omni genere linguarum; nec debeo separari a societate illorum qui ibi die noctuque in Dei famulatu perseverant unanimes, quia sanctus Leontius et beatus Honoratus concordes et amici fuerunt quamdiu vixerunt. Quapropter, ego Berengarius supra. dictus, Forojuliensis episcopus, canonicorum meorum consilio ductus, videlicet Amalrici prepositi, Petri Rifredi, Bosonis, Bermundi, trado, dono, tribuo et concedo ecclesiam parrochialem sancte Marie de Rocabruna, cum omnibus ad se pertinentibus, decimis, primiciis et oblationibus, abbati Aldeberto Lirinensi et omnibus successoribus suis, atque cunctis monachis presentibus et futuris ibidem Deo famulantibus. Si quis vero, quod absit, meus successor vel aliqua persona. clericalis sive laicalis, hoc donum infringere voluerit, sit anathema manarata, donec resipiscat et quod injuste cepit satisfaciendo emendet.

Hujus autem donationis testes: Fulco Dodonis, Guillelmus Aldeberti, Dodonus de Bersa, Aldebertus de Codinaco, Bertrannus de Blancaforti, Guigo de Rocabruna, Guillelmus Ugoleni. Hec autem carta facta est in festivitate Natalis Domini, in die sancti Johannis evangeliste, anno ab incarnatione Domini M° XC IIII, inditione II, luna XVa, epacta XIIa, VI kalendas januarii, regnante Domino nostro Jhesu Christo cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen.

1094

XIII.

Donum F(ulconis) Dodonis.

Eodem namque tempore, Fulco Dodonis donat Deo et sancte

Marie sanctoque Honorato mansum Pontii Truanni cum omni tenemento et servitio. Si quis vero in eodem castro vel in eadem valle honorem ab ipso tenet, sive alodis sive beneficii, supradicto monasterio donare voluerit, ego Fulco Dodonis ad proprium alodem dono et confirmo, et uxor Adalais et filii nostri, Bertrannus, Rainoard[us], Aldebertus, Raimundus donamus atque confirmamus et istam cartam volumus atque laudamus.

XIV.

Item de ipso Fulcone. Gadium Fulconis Dodonis et donatio.

Ego Fulco Dodonis dono Deo et sancte Marie et sancto Honorato 27 dec. 1094 monasterii Lyrinensis, et monachis ibidem Deo servientibus tam presentibus quam futuris omnem partem meam mee possessionis, quam in toto territorio castelli Rochebrune, in die obitus mei inventus habere fuero, in auro, in argento, in mobilibus et in qualicumque peccunia; modo in presenti dono terciam partem ecclesie ejusdem castelli cum primiciis et oblationibus et decimis; dono etiam mei proprii alodis unum mansum Poncii Altranni cum omni tenemento et servitio. Si

quis vero ex his qui in eadem valle honorem a me possident, sive sit alodis sive beneficii, huic supradicto monasterio donare voluerit, ego ad proprium alodem dono et confirmo Deo et sancte Marie sanctoque Honorato monasterii ' Lirinensis et monachis ibi Deo famulantibus, pro remedio anime mee parentumque meorum, ut Deus mercedem nobis retribuere dignetur eternam. Ego Fulco et uxor mea Adalais et filii nostri Bertrannus, Poncius, Rainoardus, Aldebertus, Raimundus damus et firmamus; Berengarius, Forojuliensis episcopus, donat et firmat; Amalricus prepositus, Petrus Ro

1 Cod. monasteriis.

Fol. 7 vo

fredus, Boso, Bermundus, canonici, donant et firmant; Guillelmus Aldebertus firmavit; Dodonus de Bersa firmavit; Aldebertus de Cotinnaco firmavit; Bertrannus de Blancafort fir mavit; Guillelmus Ugolenus firmavit. Facta est hec carta anno ab incarnatione Domini M° XC IIII, luna XV, epacta XII, VI kalendas januarii, regnante Domino nostro Jhesu Christo, in presentia domni Aldeberti abbatis, in insula Lyrinensis, in festivitate Natalis Domini, die sancti Johannis.

XV.

Item de Rocabruna.

1094

et Raimundus

et

Guillelmus Aldebertus et Aldebertus Solestens, mater eorum, donant similiter Deo et sancte Marie et sancto Honorato monasterii Lyrinensis, et Aldeberto abbati et monachis presentibus et futuris aliam terciam partem. ejusdem ecclesie cum omni honore sibi pertinenti, pro anima patris sui et pro animabus suis. Ita dant et firmant : Fulco Dodonis firmat; Dodonus de Bersa firmavit; Aldebertus de Cotinnaco firmavit; Bertrannus de Blancafort firmavit.

XVI.

De Rocabruna.

6 jun. 1093

Antiqua traditio reffert ut quispiam ex suo honore honorem quarumlibet sanctorum patrocinia augeri velit nonnisi per testamento presumat apicum. Quam prosequens ego Tumidia, uxor quondam Dodonis de Rocabruna, et filii mei Fulco et Guigo, ob honorem filii mei Aldeberti, qui se Deo et sanctis

ejus et beatissimo Honorato in monasterio Lyrinensi devovit, simulque nostrorum piaculorum obolendam gravitudinem, damus de honore nostro sacrosanctis insule Lyrinensis ecclesiis, sancte videlicet Marie et sancti Honorati, abbati Aldeberto monachisque presentibus et futuris illud videlicet quem * Gantelmus quondam, genitor meus, cum fratribus suis in castro Barjamonis olim divisit et ei jure successionis evenit, totum ex integro, tam in terris cultis quam in hermis, scilicet pratis, pascuis, molendinis, arboribus pomiferis et impomiferis atque vineis, ut exinde propriam habeant potestatem quicquid de illo facere voluerint. Si vero aliquis denuo hanc donationis cartam inquietare voluerit, maledictionibus quibus predicti sancti inferre valuerint maledicatur. Nos vero, doni hujus auctores, manibus propriis firmamus. Quo firmius nostrorum prece a complurimis firmetur testibus: Tumidia firmavit; Fulco et Guigo, filii ipsus, firmant; Aldebertus, filius Aldeberti Dodonis de Castro Rainardo, firmavit; Boso firmavit; Guillelmus de Argentil firmavit; Poncius Presbiter firmavit. Facta est autem donatio ista sollempniter in monasterio Lyrinensis, sub die VIII idus junii, in septimana Pentecosten, feria IIa luna VII, anno ab incarnatione Domini M° XC III, epacta XX, presidente domno Aldeberto, II° abbate.

[ocr errors]

Fol. 8 r

XVII.

De Palayonis.

In nomine Summe Trinitatis, notum sit fidelibus cunctis presentibus scilicet atque futuris quod ego Amicus, cupiens adimplere vocem Domini qua dixit : « date elemosinam et omnia munda sunt vobis 2 », dono Domino Deo, omnium bonorum datori, et beate Marie, vel sancto Honorato ac mo

[blocks in formation]

Circ. 990

« AnteriorContinuar »