Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fol. 8 ve

nasterio Lyrinensi, seu Garnerio abbati atque ejusdem loci monachis aliquid de rebus propriis, videlicet mansum unum cum omnibus ad se pertinentiis, qui est situs in pago Forojuliensi, in villa Palagionensi, de Aldeberto Labritto, ita ut, ab hodierno die, nec ego nec ullus ex heredibus meis requirere vel jubere aliquid presumamus; sed predictus abbas vel monachi tam de manso quam de his que ad ipsum pertinent, scilicet de campis, vineis, decimis et pratis cultis et incultis, quesitis et inquirendis, absque ullius contradictione, faciant quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, nisi resipiscat, anathema sit. Et ut firmior habeatur presens donatio, manu propria firmo testibusque roborandam trado. Signum Amici, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit [et] manu sua firmavit.

Sec. XI.

XVIII.

De honore Gibilini monachi.

Quoniam, auctore Deo, ego Jubilinus majorum scema emulari glisco, quos, quamquam positos in mundo, extra mundum quodammodo esse inspicio qui, exemplum vite melioris et illorum priscorum sanctorum habentes, agunt vitam in solitudinibus, errantes in montibus et in speluncis, ut apostolus ait, et in cavernis terre commanentes, quibus isdem apostolus non esse dignum mundum dicit, quod, ni fallor, non imme rito; quippe quia alieni existunt ab illo reipublice humane tumultu sepositi, quieti, silentes; hi nimirum, quemadmodum absunt a peccandi voluptate sic et a facultate. Horum ergo institutionibus et conversationibus informari exopto, quorum in celis constat conversatio, qui certe uc usque nimium nimiumque miserias meas augmentavi et ignem ego ipse michi

Paul. Hebr. XI, 38.

miserabiliter eternum accendi; nullo autem modo aliter autu-: mo viciorum meorum prepucia levigari, aut aliter, favente Christo, posse beari, nisi delitescendo, pondera cure secularis declinari, ac, veluti a casibus naufragosi equoris ereptus, in quieto synu monasterii confugerim. Instructus igitur ex fidei verbo secundum quod ait : « qui michi ministrat me sequatur, et ubi ego sum illic et minister meus erit ;. et « qui amat animam suam perdet eam, et qui hodit animam suam in hoc mundo custodit eam in futuro » ; quapropter, me in sacrificio totum Deo offeram comamque mentis superfluam obdeponendam, figuraliter capitis crinem radendam trado, quatenus, minister Christi factus, in monasterii claustro abhinc queam voluntatem meam habere odio, ut, Deo propiciante, ab angelis anima mea tueatur in futuro seculo. Non solum autem, Christo miserante, hoc ago, verum etiam, juxta auctoritatem primitive ecclesie et canonum sanctorum promulgata legumque mundanarum sanccita, dono ex integro quicquid a projenitoribus meis michi Jubilino et fratribus meis in valle Rochebrune per hereditatem contigit, et similiter in territorio Villepiscis quicquid michi jure propinquitatis michi cont[iger]it totum Deo et sancte Marie sanctoque: Honorato monasterii Lirinensis et monachis ibi Deo servientibus tam futuris quam presentibus, quicquid in supradictis castellis pater meus aut homo per illum habuit in castellis

et villis, in campis, in vineis, in terris cultis et incultis, in pratis et in aquis et pinetis.

Fol. 9 ro

[blocks in formation]

Fol. 9 v°

Gibilinus, filius Bonifacii, totam meam partem Deo et monasterio sancti Honorati et fratribus presentibus atque futuris, scilicet medietatem honoris de Maria d'Aurosa, de campis et de vineis atque mansionibus et ortis, et in terris cultis et incultis; et in ista parte est Martinus de Aurosa et fratres ejus; vinea una habetur subtus Poietum, sicut vadit via publica ad Almanarra, juxta vineam de Lanbert Altenof; altera vinea ibidem, infra vinea de Abelonio et Ismido Renover; * una pessa de terra ad Millairil, juxta terram de Baltugat; altera subtus sancta Maria ad latus de terra Ugonis Guilemmi ; altera juxta terram Guidonis de Torreves; altera a l'Ulmeda, ad latus Flavii Ranolf; altera ad latus de terra de Bertrand de Peirafoc; Salins a tres eminas ad latus de Farald de Castello Duplo, quas facit Martinus Aurosa; Salins de Aimald, quas facit Aldebertus Presbiter, ad latus de Ginan de Draguina; Salins de Aicard Tangi a la Genesta; Salins de Poncio de Maura a la Ginesta; Salins de Aldiguer de Fenollet dav[es] la Suveira ad latus earum de Petro Boet; Aicard Tangi cum tenemento suo; Pontio de Maura cum toto suo tenemento; medietatem onoris Aldeberti Presbiteri quam tenet per Gibilinum et fratres ejus; totum honorem Pontii Aldeberti quam habet per Gibilinum et ejus fratres; medietatem mansionis et casalis quam habebat Poncius de Balset per Gibilinum et fratres ejus.

XX.

Item de Gibilino.

Hec est donatio totius honoris Gibilini quam Deo et sancte Marie sanctoque Honorato in Lyrinensi monasterio fecit, quando habitum monachicum, pro indulgentia facinorum suorum, sumpsit cuntisque tam presentibus quam succedentibus mona. chis, sine ulla querela, possidendam tradidit, videlicet me

dietatem cuncte possessionis Marie Aurose quam ipsa possidebat in agris, vineis, ortis atque mansionibus; simulque reliquid possessionem Aicard Tangi ex campis, vineis,

ortis cum mansionibus pariterque salinis; necnon possessionem Poncii de Maura de agris, vineis, ortis et mansionibus cum salinis. Atque dedit salinas de Aldiger, de Fenubel, et salinas de Almalt quas Ugo Langobardus et frater ejus tenebant; sed et dedit salinas daves la Siveira, subtus pontem, quo con. junguntur cum salinis Petri Boit, et unam medietatem agri de Roverbel quam ipse tunc cum fratre suo Gibilinus possidebat alteramque medietatem alii agri de Milaril. Hic onor est magnus, quem contulit; at Gibilinus sit semper salvus, maneat per secula sanus.

Fol. 10 re

XXI.

Gadium Fulconis de Rocabruna.

Dimitt[e]t medietatem de condamina de Constalepas que est contra Ficulnea et vadit in angulo vinee; hec est illa pars que est daves las vineas, et mitimus illas faissas qui se tenent cum condamina, et aliam vineam qui tenet se cum faissa, et alia faissa qui separat se cum Bernardo de manso de Raimbert, et terra de la Maureta que est de manso Raimberti, et medietatem de clauso Raimberti, et medietatem de pratis Raimberti, et medietatem de campo de Fraxino qui est daves Vilapeis, et terram illam de las Salas de Siga que est daves 'Vilapeis. Hoc dimittit Fulco de Rocabru cum medietate illius honoris quem habebat pro Gibilino et fratribus suis, et Petrum Silurem cum medietate honoris, et filios Gairardi cum medietate honoris quem habebant pro Gibilino et fratri

bus suis.

1 Cod. Tanai.

Sæc. XI

XXII.

Aliud donum.

1119

Fol. 10 v

Ego Durentia et filii mei Bertrannus et Franco, pro salute * animarum nostrarum et peccatorum nostrorum remissione, donamus Deo et beate virgini Marie sanctoque Honorato, abbati quoque Fulconi et monachis Lyrinensibus tam futuris quam presentibus omnem decimam quam in valle de Rochabruna et Villapiscis habemus, scilicet de duabus condaminis que de Calcadiz et Tumbarivo dicuntur, ut habeant et in perpetuum absque calumpnia possideant. Facta est carta ista ànno ab incarnatione Domini M° CXVIIII, epacta nulla. Hujus donationis testes sunt: Truannus, Fulco de Rocabruna, Guillelmus de Flaiosc, Gaufredus de Castro Rainardi, Raimundus de Laurada, Johannes de Bligerio.

XXIII.

Proclamacio.

2 febr. 1125-1130

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri B(erengario), Forojuliensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Filius noster G(arinus), Lyrinensis abbas, et fratres ejus apud nos querimoniam fecerunt de ecclesiam de Rocabruna, quam monachi Montis Majoris, te consentiente, per violentiam quorumdam laicorum eis abstulerunt. Unde tuam fraternitatem monemus et monendo precipimus ut, sicut beate memorie predecessor noster C(alixtus) papa precepit, infra

« AnteriorContinuar »