Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fol. 3 ve

in nostra patria habilem locum cui me prerogativo amore comittam, preter Lirinense cenobium, quod olim sic effloruit in omni genere virtutum, ut habitatores haberet in Dei laudem ex omni genere linguarum ; nec debeo separari a societate illorum qui ibi die noctuque in Dei famulatu perseverant hunanimes, quia sanctus Leontius et sanctus Honoratus, ut legimus, fuerunt amici et unicordes. Quapropter, ego Bertrannus trado, dono, tribuo, et, ut arbitror, multis asseverantibus, reddo sancti Raphaelis basilicam et altare juxta mare sitam in Forojuliensi territorio, gratis et absque ullo precio, genitrici Dei Marie et beatissimo Honorato, necnon et abbati Aldeberto et omnibus suis successoribus, atque cunctis monachis presentibus et futuris ibidem famulantibus Deo. Omnia vero que ad eandem pertinent ecclesiam, tam in mari quam in terra, tam in peccoribus quam in peccudibus, non excipiendo volatilia, sic habendo possideant jure hereditario, ut monachi qui in ea habitaverint habeant liberam potestatem obediendo subministrare de suis facultatibus quantum velint, et abbas constituerit suo monasterio.

Si quis vero, quod absit, meus successor vel hominis persona alicujus hoc decretum infringere voluerit, sit anathema manarata, donec resipiscat et quod injuste ceperit satisfaciendo emendaverit. Ego Bertrannus hanc meam donationem propria manu firmo, per secula ut maneat firmissima. Testes adsint cupio quos adfirmare jubeo ipse quod ego facio cum cupienti animo; scriptor qui scripsit alia eorum scribat nomina, sic exigit hec cartula; quisque firmo dicat ita.

Domnus Giraldus, gratia Dei Hostiensis episcopus atque romane ecclesie cardinalis, hanc donationem auctoritate sua fieri jubet ac corroborat.

1 Cod. ingarum.

VIII.

Item alia.

Ed. in Gall. Christ. I, instr., 84.

[ocr errors]

Fol. 4 r

Romane legis aliarumque legum docent precepta, hoc 18 mart. 1095 etiam sanctorum Patrum confirmant instituta, ut quicumque aliquid de suo in alterius potestatem transfundere voluerit, per cartam testamenti* illud infundat. Si enim honoris datio sine carta testamenti facta fuerit, lex eam annullari jubet; si vero per cartam corroborata, immobiliter perseverare. Quapropter, ego Berengarius, Dei gratia Forojuliensis episcopus, de Placentino concilio sub Urbano papa celebrato rediens, atque in ramis palmarum apud sanctum Honoratum Lyrinensis monasterii, loci sanctitati oculis et animo pernotando ac reverentia insistens, necnon amicitiam et familiaritatem que antiquitus penes patres priores ex longinquis temporibus fuerat, videlicet inter Lirinensis monasterium et Forojuliensis ecclesie sedem, multum libenter reformare cupiens, Aldeberto abbati, immo sub illo monachis omnibus ibidem Deo commilitantibus, ecclesiam sancti Raphaelis et altare cum omni possessione sua, quam antecessores mei gratis sub scripture testimonio donaverant, a me incessanter, diu est, requirentibus, salva Forojuliensis ecclesie fidelitate, nimia loci veneratione commotus, reddo. Insuper vero, ex mea parte, ut melius ibi Dei servitium fiat et honestius ipse recognoscatur Deus, tam futuris quam etiam presentibus dono, omni sophismate symoniace heresis excluso, amore quoque beatitatis et dilectione, propria manu firmo. Predictus etenim papa Urbanus, in concilio Pla centie, sanctorum diligenter investigans circa ecclesiasticam au ctoritatem Patrum, fine sancte synodi sue, inter cetera pluriomnibus annunciavit quod si quis, irracionabiliter zelo avaricie ductus, aliquid ecclesiasticorum simoniace emeret vel

ma,

1 Cod. monacheris.

Fol. 4 vo

venderet vel inordinate in sancta Dei ecclesia pateretur, si posset et non corrigeret, divino inreme dijabiliter exterminaretur juditio. Qua de re, si quidlibet inconsultum atque illicitum contra canones in nostro episcopio haberi videatur, superna opitulante misericordia, in melius permutari religiosorum concilio apud nos decrevimus; namque clericos, quos ibi ecclesie servitores posuisse putabam atque loci constructores, in pluribus inregulariter peragentes, procul dubio repperi destructores. Facta est hec carta anno ab incarnatione Domini M⚫ X Co V°, Urbano papa romane sedis utente dominio, inditione III.

1030-1046

Fol. 5 ro

IX.

De sancto Lamberto.

Jubet auctoritas ecclesiastica et in lege consistit romana ut quicumque rem suam transfundere voluerit in qualicumque potestate, per paginem testamenti eam infundat, ut omni tempore soluta et quieta permaneat. Quapropter, ego Franco et uxor mea Matella, cogitantes de animabus nostris, ut illa mereamur audire vocem Domini dicentis: « venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis ab origine mundi», donamus aliquantulum de rebus propriis nostris Domino Deo et sancte Marie, sanctoque Honorato ac monasterio Lirinensi, abbati Amalrici et monachis ibidem Deo servientibus tam presentibus quam futuris, ut amodo liberam facultatem tenendi ac possidendi habeant; que res ad orientalem scilicet Forojulii plagam, secus litus maris esse videtur, ubi et ecclesia sancti Lamberti est constructa, quam domnus Gaucelmus episcopus concedit* supradictis sanctis ac Liri

1 Hoc signum H sequitur jubet in codice.

2 Math. XXV, 34.

nensi cenobio. Igitur possessio quam ibi offerimus nosse omnibus volumus ita terminari a nobis, ut nequis aliquando, invidia infectus veneno, nichil omnino minuere possit: terminatur enim apud portam Antipolensem sicut pergitur via ad caminum, et exinde circumdatur usque ad Suveretum fora. num, et inde se fertur usque ad vallonem de Gunduino, et transit per vallum de Pe de gallo, et venit usque ad castellos de Palude, et revertitur ad portam Antipolensem, ubi principium fecimus. Et fideles nostri, Rodulfus cum filiis suis, videlicet Guillelmo, Duranto, Aldoardo et Gantelmo similiter donant et firmatores existunt. Sane si quis, nos aut ullus ex heredibus nostris, qui contra hanc donationis cartulam aliquid irrumpere voluerit, non valeat vendicare quod repetit, sed componat in vinculo auri optimi libras V; et postea donatio ista firma et stabilis permaneat. Signum Franconis, hujus donatoris; cartulam manu sua firmat et ad roborandum tradidit testibus; signum Rodulfi testis, et omnes filii sui jam suprascripti testes; Durantus Mauronus cum filiis suis testes; Arlabaldus testis.

X.

Carta sancti Leontii Forojuliensi.

Legitur [in] institutionibus Patrum veterum ut quicumque 1046-1070 aliquid, causa augmentandi, monasteriis conferre voluerit, per scripturarum seriem commendare studeat memoria posterorum, ne deincebs, quod absit, ullius impediri valeat contradictionibus. Quorum ego Aclia et filii mei, videlicet Aldebertus, Bertrannus et Hugo, Deo largiente, libentissime amplecti cupientes vestigia, eorumque reminiscentes gloriam nostra simulque facinora, et quod redemptio uniuscujusque anime ejus sunt opes ac divicie2; quapropter, noverint cuncti fideles

1 Cod. nostros.

2 Par. XVII, 6.

Fol. 5 v

L

tam futuri quam et presentes quod vocem illam Domini qua dicit: « date helemosinam et omnia munda sunt vobis » et dictis studeamus et factis adimplere. Concedimus Domino Deo, bonorum omnium largitori, sacrosantisque altaribus sancte Marie et sancti Honorati Lyrinensis monasterii, ubi venerabilis Aldebertus abbas esse videtur, sive monachis ibidem sub norma regularis vite Christo famulantibus ecclesiam sancti Leontii que fundata esse videtur in civitate Forojuliense. Et concedo ego Bertrannus episcopus ecclesiam sancti Leontii, unum mansum, illum videlicet quem quondam tenuit Isimbardus, cum prato de Capelluta et medietatem molendini; alterum vero mansum qui est in loco qui vocatur Balmeta, nomen vero possessoris 2 Gadberti; alium mas qui vocatur Mota, quem tenuit Petrus, cum piscatorias ad se pertinentes in commune damus. Sane si quis, nos aut aliqua persona, donationis hujus cartule contradictor existere voluerit, ab Adam subjaceat omnibus mundi usque ad finem maledictionibus. Signum Aclia et filiorum ejus qui hanc donationem fecerunt, manibus propriis firmaverunt et testes firmare rogaverunt. Fulco, filius Dodonis, firmavit; Guillelmus firmavit; Rodulfus firmavit; Poncius canonicus firmavit; Raimundus firmavit; Bricius firmavit; Atrerius firmavit; Guillelmus Donnarellus firmavit.

XI.

Fol. 6 ro

16 Dov. 1131-1143

Proclamatio ecclesiarum de sancto L(contio) et sancto Petro) de F(igolis) ct

Draguinanni.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Bertranno) episcopo et R(aimundo), ecclesie Forojuliensis

1 Luc, XI, 41.2 Cod. possestoris.

« AnteriorContinuar »