Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mee arabilis. Quarum quinque jacent. in parte australi. juxta terram WILLELMI COLE. Et incipiunt ad locum qui dicitur BALLES. et extendunt se usque in GOYLAKE. Due vero alie acre jacent ex parte orientali juxta terram ROGERI GRAMUS. Et incipiunt ad LUUELIS GROUE. ex parte australi. Et extendunt se usque in GoYLAKE in parte aquilonari. Et ego et heredes mei. predictas septem acras. predictis monachis. contra omnes homines in perpetuum warantizabimus. Liberas et quietas ab omni exaccione et demanda . et omni servicio sicut ulla elemosina liberius et quiecius. donari poterit aut teneri. Facta est autem hec mea donacio et confirmacio Anno Domini м°. cco. nono decimo. Circa festum Pentecostes. In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. Domino WALTERO LUUEL milite. STEPHANO clerico. HENRICO forestario. JOHANNE de CROILI. WILLELMO de CORNELI et aliis.

Seal in dark wax, 1țin. diam. A cross formed of four shields in outline, points meeting at the centre, and three dots (.) in the intermediate four spaces.

[blocks in formation]

Endorsed Carta Wronu Bil de VIJtem. acris terre.' 'Ballas.'

DCCCXXXIV.

PANDULPH, ELECT OF NORWICH, LEGATE, ETC., TO HENRY III., NOTIFYING THE APPOINTMENT OF WILLIAM, PRIOR OF GOLDCLIVE, TO THE SEE OF LLANDAFF.

[BUNDELA BREVIUM IN TURRE LONDON: ANNO 4, HEN. III., MEMb. 3. B. WILLIS, SURVEY OF LLANDAFF,' p. 113.]

11 JULY. 4 HEN. III. 1220.

Excellentissimo domino HENRICO Dei gratia Regi ANGLIE, domino HIBERNIE, duci NORMANNIE et AQUITANIE et comiti AUDEGAVIE, PANDULPHUS miseratione divina NORWICENSIS electus domini Papæ camerarius appostolicae sedis legatus, salutem.

A vestra memoria non credimus excidisse quatinus dilecti filii canonici ecclesie LANDAVENSIS a vobis et a nobis ecclesie sue pastorem eligendi licentiam impetrarunt. Verum quia ecclesia illa diu erat viduata pastore. nec eam volumus diutius pastore carere dilectum filium WILLELMUM priorem de GOLDCLIVIA, virum providum et honestum, et ut credimus vobis et regno vestro utilem et fidelem, illi ecclesiæ providimus et concessimus in pastorem. Ideoque excellentiam vestram rogandam duximus et monendam, quatinus electioni ipsius regium prebentes assensum, juramentum fidelitatis, sicut mos est. recipiatis ab ipso.

Datum SALOPIE, v. idus JULII.

DCCCXXXV.

ROYAL ORDER TO THE BAILIFFS OF CARMARTHEN FOR THE RESTITUTION OF SWANSEY CASTLE TO REGINALD DE BRAOSE.

[ROT. LIT. CLAUS. 7 HEN. III., v. I., p. 564.]

Rex baillivis de KAERMERDIN salutem.

24 SEPT. 7 HEN. III. 1223.

Mandamus vobis quod talem saisinam habere faciatis dilecto et fideli nostro REGINALDO de BRAOS' de castro de SWEINES' cum pertinentiis suis qualem inde habuit die quo idem REGINALDUS venit ad pacem et servicium nostrum.

Teste H. etc. apud HEREFORDIAM. XXIIIJ. die SEPTEMBRIS.
Endorsed-De saisina de castro de Sweines.'

DCCCXXXVI.

GRANT BY WALTER WITRED TO MARGAM OF LAND PURCHASED FROM MEURIC AB LUARCH.

[PENRICE MSS.]

Omnibus Sancte ecclesie filiis presentibus et futuris. WALTERUS WITRED. salutem.

Sciatis quod ego consilio et consensu heredum et amicorum meorum concessi et dimisi monachis de MARGAN XIIлcim. acras terre illius quam emi de MEURIC filio LUARCH reddendo domino comiti annuatim ad festum Sancti MICHAELIS Gabulum. scilicet pro singulis acris Jes. obolos. Et ipsi monachi pro hac concessione mea dederunt mihi xxti. solidos. Et ego et heredes mei warantizabimus predictis monachis ipsam terram contra omnes homines imperpetuum. Quod si eam warantizare non poterimus. catalla sua prefatis monachis in integro restituemus. Teste THOMA capellano de KENEFEG. OSMERO CUUIAN. WALTERO LUUEL. DAVID filio HELY. WASMERO. TOMA filio RICARDI. ROBERTO filio RADULPHI. ROGERO fratre ejus. WALTERO de SAbulo.

Endorsed Carta Walteri Witred de IIJ. acris quas emit de Meuric filio Luarch.'

DCCCXXXVII.

THE PAWNING BY TERRICUS, SON OF THOMAS, TO JOHN PORC, OF LAND IN PORTMANEMEDE FOR TWO MARKS.

[ocr errors]
[ocr errors]

[PENRICE MSS.]

Hec est conventio facta inter TERRICUм filium THOME. et JOHANNEM PORCUM videlicet quod dictus TERRICUs tertiam partem duarum acrarum pratri in PORTMANEMEDE quarum acrarum duas partes JORDANUS HOGL'O tenet dicto JOHANNI pro duabus marcis inpignoravit. Ita quidem quod dictum pratum manebit semper in manu dicti JOHANNIS usquequo dictus TERRICUS vel heredes ipsius dicto JOHANNI. duas marcas persolvant. Reddet autem dictus JOHANNES dicto TERRICO et heredibus suis annuatim pro predicto prato. unum par cirothecarum de pretio unius denarii ad festum Beati JOHANNIS Baptiste. scilicet in nativitate ejus. ad hanc autem conventionem fideliter tenendam dictus JOHANNES et dictus TERRICUS in manu WALTERI sacerdotis affidaverunt. Et ut hec conventio rata et stabilis permaneat. predictus TERRICUS huic scripto sigillum suum apposuit. Hiis testibus. domino ALANO.

ROBERTO GODARD. JORDANO ALEWY. ROBERTO de LAWERNACH. ADA JOCELIN. HELYA de Novo CASTRO. THOMA filio ROGINALDI CRISPI. ROBERTO RUMBOLD. JOHANNE ALEWY. JOHANNE filio BALDEWIN. et multis aliis.

Seal wanting.

Endorsed- Convencio inter Terricum filium Thome et Johannem Porcum de tercia parte duarum acrarum prati.'

DCCCXXXVIII.

GRANT BY JOHN AND MATILDA LE PORC OR PORCH OF BURGAGES IN CARDIFF TO MARGAM.

[PENRICE MSS.]

Universis CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris JOHANNES le PORC salutem in domino.

Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et MATILDIS uxoris mee et omnium amicorum meorum dedisse. et concessisse. et hac presenti carta mea in perpetuum confirmasse domui Beate MARIE de MARGAN et m. i. D. s. burgagium meum in villa de KAERDIF. cum edificiis et ceteris pertinentiis suis. illud videlicet quod jacet in CABELLE Strete. inter burgagium NITHELFI. de PENNARD. et burgagium EDELDE la BRUWESTERE. Dedi insuper eisdem monachis totum pratum illud quod habui de NICHOLAO HERVARD in PORTMANE MEDE sicut carta ipsius testatur. In quo continentur due acre et dimidia. Carta etiam ipsius N. HERWARD ad majorem hujus donationis mee confirmationem dictis monachis tradidi. ut ipsi dictum pratum eodem jure quo illud possedi. et eadem libertate. in perpetuum possideant. Ita sane quod unum nummatum cere ad cereum Beate MARIE de KAERDIF. ad festum Beati MICHAELIS pro omni servitiorum aquietatione. quem pro predicto reddere consueveram prato. annuatim persolvere non omittant. Et ut hec mea donacio et concessio firma et stabilis permaneat in posterum presens scriptum sigilli mei appositione roboravi. Hiis testibus

[ocr errors]

ROBERTO GODARD. JORDANO ALEWY. THOMA CRISPO. PHILIPPO de DYNES POWIS. JOHANNE GODMAN. ADA FRIDAI et multis aliis.

Seal as in the preceding deed.

Endorsed-Carta Johannis le Porc de burgagio suo et de duabus acris et dimidia prati in Kardiff.'

DCCCXXXIX.

GRANT BY JOHN LE PORC OR PORCH TO MARGAM OF A BURGAGE IN CARDIFF, ETC.

[HARL. CH. 75 C. 43.]

Universis CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris JOHANNES le PORC salutem in domino.

[ocr errors]

Noverit universitas vestra me pro salute anime mee. et MATILDIS uxoris mee. et omnium amicorum meorum dedisse et concessisse et hoc presenti scripto confirmasse domui Beate MARIE de MARGAN et monachis ibidem Deo servientibus burgagium unum in villa de KAERDIF. quod jacet inter WILLELMUM SEWARD et TAF. quod impignoravit mihi CRISTINA relicta ROBERTI WRINGEL pro viginti solidis omnibus diebus vite sue. Ita plane quod si aliquis in dicto burgagio majus jus quam ego JOHANNES habuerit. et illud aquietare voluerit. dictis monachis viginti solidos sterlingorum. et totum custum quod super illud positum fuerit. persoluet. antequam de manibus dictorum monachorum illud recipiat. Prout in cyrographo conventionis quod est inter me et predictam CRISTINAM continetur. Quod cyrographum ad majorem hujus donationis mee confirmationem monachis tradidi prenominatis. Dedi insuper eisdem monachis tertiam partem duarum acrarum prati in PORTMANE MEDE quarum duarum acrarum duas partes JORDANUS HOGLO tenet. Quam partem prati impignoravit mihi TERRICUS filius THOME pro duabus marcis. Ita quidem quod predictum pratum manebit semper in manibus dictorum monachorum usque dictus TERRICUS. vel heredes ipsius eisdem monachis duas marcas persolvant. Reddent tamen predicti monachi

« AnteriorContinuar »