Imágenes de páginas
PDF
EPUB

libere possimus sine alicujus obstaculo contradictionis, et irrequitis patribus abbatibus abbatias plures in unam conjungere. Et aliis abbaciis ejusdem derivationis. pro reformatione ordinis perpetuo in filias dare. Item contradictores interdicto supponere. suspendere. et excommunicare. insuper omnia ordinare et agere. sicut crediderimus expedire.

person

Nos itaque obedientie premium præ oculis statuentes et pro injuncti officii debito non sine magnis et crebris mortis periculis dictas domos HIBERNIE una cum aliis viris auctenticis atque discretis tam abbatibus quam monachis aliter adeuntes. pensatis undique circumstanciis tam domorum quam personarum ibidem commanentium et moribus regionis. exitum alium nullatenus reperire valuimus. quo vel horrendis conspirationibus. vel inveteratis exordinationibus finis imponatur et respiret religio. nisi abbatie quedam domorum minus ordinatarum subjectioni subtracte aliquibus aliarum regionum abbaciis. Que ruinas ordinis tam in spiritualibus quam temporalibus et velint et valeant maturius reparate tanquam matribus jure perpetuo supponantur. Ita quod unaqueque mater ad minus duas habeat filias in terra memorata. Ut si quando aliqua illarum collum desub jugo regule et ordinis contumacibus et malitiosis conspirationibus attemptet excutere aut scisma procreare. in reliqua filia saltim refugium reperire possit mater tutumque receptaculum. dum alterius insolentie insistit reprimende. Sicque commodius et expeditius pro causarum varietate aut temporis. alterius per alteram oppressionem sublevet. aut domet elationem . juxta quod ait Ecclesiastes. Melius est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis. si unus ceciderit. ab altero fultietur. ve soli quia cum ceciderit. non habet sublevamen. Item si dormierint duo. fovebuntur mutuo. Unus autem quomodo calefiet?' Et cetera in hunc modum.

[ocr errors]

Harum igitur et hujuscemodi innumerarum instinctu rationum pensatis quidem hinc dispendiis atque periculis. illinc utilitatibus ordinis et honestatibus pluribus. Que si scribentur debitam et consuetam in cartis brevitatem immoderata sui prolixitate excederent. et audientibus tedium generarent. habita insuper

[ocr errors]

cum viris auctenticis summeque peritis deliberatione diffusa et tractatu diligenti. de ipsorum omnium unanimi consilio abbatiam de Sancta CRUCE3. que olim fuit filia de MAGIO1. domui de MARGAN tanquam matri decetero subicimus. Et auctoritate capituli generalis que nobis commissa est. in plenitudine potestatis domus in filiam perpetuo possidendam. ut sic tam ad domum de MAGIO quam ad illam de Sancta CRUCE citius reformandam. et in statu debito perpetuo conservandam facilior accessus pateat. et ingressus liberior. omnisque via que hucusque abbaciis HIBERNIE contra ordinem rebellandi et scismata detestabilia procreandi in superbia sua et in abusione occasionaliter audatiam dedit et vires ministravit. in posterum precludatur. Veram quia operas graves et labores sumptuosos. maxime autem periculosos ibi quisque invitus et tardus impendit. ubi timetur ne introeat et proventus gratis percipiat alienus. auctoritate supra memorata omnibus tam abbatibus quam monachis et conversis undecumque fuerint perpetuum imponimus silentium. ne sibi contra dictam ordinationem aliquatenus liceat reclamare. vel ipsam quomodolibet audeant perturbare. Decernentes irritam et inane. quicquid in contrarium aliquo tempore impetratum. vel quomodocumque fuerit attemptatum. Abbas igitur et conventus de MARGAN dictarum filiarum suarum reformationem in spiritualibus et temporalibus tanta sollicitudine ac diligentia in perpetuum intendere satagant. ut anime solventur. Et ne ob dicte domus de MARGAN evidentes excessus et intolerabilem coram Deo et hominibus quod absit negligentiam in hoc parte. cogatur sepedictum capitulum generale memoratam adoptationem aliquando immutare. In cujus rei robur et testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus. una cum subscriptis viris venerabilibus predicti negocii testibus. Dompnis videlicet. J. de MARGAN. S. de BILDEWAS. A. de Sancta MARIA juxta DUBLING. W. de MAGIO. M. de Valle SALUTIS. Ph. de JERIPONTES. R. de Portu Beate MARIE. R. de Sancta CRUCE10. de ROSAVALLE. W. de Voro12. H. de BEATITUDINE13. W. de WETHENI14. J. de TRACTAN15. de GRENARDO16. -de ARNICAMPO17. T. de Sancto SALVATORE18 tunc abbatibus.

Datum apud abbatiam de Voro. Anno gratie M° CCo. XXo. VIIJo.

Three fragments only of the seventeen seals originally appended remain.
Endorsed-'S' Abbatis Stanlehe.'

(1) Stephen de Lexington, Abbot of Stanley, co. Wilts, became Abbot of Savigny in 1229. See Birch, Collections for the Hist. of Stanley, Wilts Arch. Soc. Trans.

(2) Eccl. IV., 9—11.

(3) Holy Cross, de Sancta Cruce, co. Tipperary, foundation uncertain, but before 1182. Also called Wethirlugh'n. Holy Cross, Cistercian Abbey, on the R. Swire, near Thurles, co. Tipperary. This Abbey was a daughter of Nenay or Maig, co. Limerick. The Abbot was Earl of Holy Cross, the lands being an Earldom. He was also a Baron of Parliament, and usually Vicar-General of the Cistercians in Ireland. (Archdale, Mon. Hibern., p. 659.)

(4) Mayo, or Monasternenagh, co. Limerick.

(5) Buildewas, co. Salop.

(6) Dublin St. Mary embraced the Cistercian rule, 1139.

(7) De Valle Salutis or Baltinglass, co. Wicklow.

(8) Jerpoint, co. Kilkenny.

(9) Dunbrody, or Port St. Mary, co. Wexford.

(10) St. Cross, in Munster.

(11) Rossglass, de Rosea Valle, St. Ewin's, co. Kildare.

(12) De Voto, perhaps the same as De Kyrielyson, in Munster, Kilbeggan, co. Westmeath, or Kilcooly, co. Tipperary.

(13) Bectiff, de Beatitudine, co. Meath.
(14) Wethenoya, or Owney, co. Limerick.
(15) Tracton, or de Albo Tractu, co. Cork.

(16) Lerha, near Granard, co. Longford.

(17) Arincamp, founded 1209, in Ireland.

(18) Vallis S. Salvatoris, Graignemanagh, co. Kilkenny.

DCCCLVI.

QUIT-CLAIM BY IVOR VACHAN AND HIS SONS TO MARGAM

OF TWELVE ACRES IN THE FEE OF KENFEG.

[PENRICE MSS.]

[ocr errors]

et

Omnibus CHRISTI fidelibus presens scriptum v. vel a. IUOR VAGHAN filii ejus scilicet MADOCUS. LEULIN. WALEVED'. GNEYTHUR. salutem. Noverit u. v. quod nos consilio et assensu amicorum nostrorum pro salute animarum nostrarum et pro salute omnium antecessorum et successorum meorum

[ocr errors]

abjuravimus et quitum clamavimus Deo et ecclesie Sancte M. de MARGAM et m. i. D. s. totum clamium nostrum et totum jus quod habebamus de duodecim acris terre in feudo de KENEFEG. que jacent inter moram STURMY. ex aquilonari parte et CORNE'DUNE. ex parte australi. scilicet juxta vallem MEYJ. ex occidentali parte ejusdem vallis. Ita videlicet quod dicti monachi habeant et teneant dictam terram cum pertinentiis suis libere et quiete. et pacifice. in perpetuam elemosinam. solutam et quietam á nobis et ab omnibus heredibus nostris in perpetuum. Hiis testibus. MAURICIO clerico de LANGUNED'. RESO fratre ejus. JORVARD' ab ESPUS. JORVARD' ab GISTELARD' GRIFFIN'. PHILIPPO. HOELO. filiis CADUGAN. WILLELMO de DUUELIN. WALTERO BAGELAN. monachis. RIERED'O. ESPUS. conversis de MARGAN. et multis aliis.

Seal, dark green wax, lin. diam. Device, a seeded fleur-de-lis.

Legend-'+ SIGILL' YVOR VACHAN ET FILIOR'.'

Endorsed- Carte Ivor Vaghan et filiorum ejus.'

DCCCLVII.

GENERAL CONFIRMATION TO MARGAM BY RICHARD EARL

OF GLOUCESTER AND HERTFORD.

[blocks in formation]

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego RICARDUS de CLARE comes GLOUCESTRIE. et HERTFORDIE. dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anime mee et patris mei . et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum Deo et ecclesie Beate MARIE de MARGAN et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam has terras per divisas suas cum pertinentiis suis in feodo de KENEF[EG]. ut in feodo Novi CASTELLI. scilicet totam terram PEYTEVINI. et totam terram HUGONIS de HEREFORD. et totam terram WALLENSIUM pro qua reddere solebant annuatim triginta duos solidos ballivis de KENEF[EG]. Et totam moram meam de HEVED

[ocr errors]

HALOK inter duas aquas KENEF[EG]. et BAYTHAN. Et quinquies viginti et decem et septem acras terre de dominico mense mee in Novo CASTELLO. Scilicet totam terram inter CROKKERESHILLE et ELLENEWELLELAKE. et inter magnam viam tendentem de LACHELEST[ON]. versus NOVUM CASTELLUM. et LANGE-` FORER'. que terra jacet pro quinquaginta tribus acris. Et totam terram inter ELLENEWELLELAKE et WYTHEREL. que terra jacet pro triginta septem acris. Et residuum. ex estparte de WYTHEREL. Scilicet in terra que tendit de vado lutoso quod dicitur FENNILAKE . per duas quarentanas versus orientem. et versus aquilonem. usque ad terram SEYETH. et in eodo feodo Novi CASTELLI moram ad aquilonarem et occidentalem partem montis qui dicitur BRIDDEWDESCASTEL per has divisas. Scilicet sicut rivulus qui dicitur BUDELENDELAKE descendit de TREYKYK et cadit in HOLLAKE. et exinde usque ad illum locum quo ultimus rivulus versus orientem descendens de TREYKYK cadit in HOLLAKE ex estparte de REDEFORD'. Et exinde versus aquilonem usque ad magnum lapidem qui stat in mora ex estparte ejusdem rivuli. Et exinde usque ad DUMETUM subtus ALTERHERY. et exinde usque ad terram arabilem subtus TREYKYK. Et exinde versus occidentem sicut terra arabilis dividit eandem moram usque ad predictum rivulum qui dicitur BUDELENDELAke. Et terram que dicitur SEYETESLAND. Et redditum octo solidorum et quatuor denariorum. qui solet reddi annuatim de terra que dicitur LACHELESLAND. Et terram KETHERECH que jacet ad australem partem juxta magnam viam tendentem versus LACHELEST[ON]. Et terram que dicitur ROFLESLAND. ex altera parte ejusdem magne vie. Habendas et tenendas cum omnibus libertatibus et aisiamentis suis de me et heredibus meis libere et quiete ab omni servitio . consuetudine. et exactione seculari. sicut ulla elemosina integrius. liberius. et quietius potest teneri.

Preterea dedi concessi et confirmavi eisdem monachis in puram et perpetuam elemosinam et quietum clamavi et remisi in perpetuum totum forinsecum servicium de feodo de LANDGEWY. quod ad me vel ad antecessores meos pertinere

« AnteriorContinuar »