Imágenes de páginas
PDF
EPUB

amplius in puram et perpe[tuam elemosinam] sicut carta ipsius testatur. et per easdem divisas. scilicet. inter viam que vadit inter terram meam. et terram. P. de [TURBERVILLA. et foss]atum quod descendit. ab eadem via inter terram meam et terram. W. SCURLAG'. usque ad metas in [signum positas] . in planitie ejusdem campi. versus orientem. et hinc usque ad bosculum recta linea . qui est in descen [su versus aliam v]iam que vadit inter terram meam et terram. W. SCURLAG. Et insuper addidi eisdem monachis in perpetuam elemosinam [a]cras. II. unam et dimidiam ad septentrionalem partem. earundem acrarum procedentes recta linea usque in . . . . . divisam terre mee et terre W. SCURLAG'. et dimidia jacet juxta predictas acras illi datas prius a . . . patre meo ad orientalem partem. Testibus.

.....

[ocr errors]

Entitled- Confirmatio Wrnu filii Philippi de eodem et de II. acris additis.'

DCCCLXXXIX.

GRANT BY ROISA, WIDOW OF RICHARD, SON OF SEIEVE, OF A STALL AT BRISTOL, TO MARGAM.

[PENRICE MSS.]

Universis ad quos presens scriptum pervenerit. ROISA que fuit uxor RICARDI filii SEIEVE. salutem.

Sciatis me dedisse et concessisse. et hac mea carta confirmasse Deo et Beate MARIE de MARGAN e. m. i. D. s. in puram et perpetuam elemosinam pro anima domini mei. R. et pro animabus R. RACG . patris et matris mee. et predecessorum meorum. quoddam stallum meum inter stalla de BRISTOLL[IA]. illud videlicet stallum quod dominus meus predictus. R. et ego ROYSA proprio catello nostro emimus. de HuGONE de MAKEMETE. et stat inter stallum quod fuit JORDANI RUFI. et inter stallum quod meum fuit. Habendum et possidendum. prefatis monachis de MARGAN. libere et quiete in perpetuum . nulli inde responsuris nisi tantum de servitio Regali. unde quicunque memoratum

stallum annuatim tenebit. sepedictos monachos acquietabit. Et ut hec donatio mea firmior et stabilior [sit]. eam presenti carta mea cum sigilli mei munimine confirmavi. Hiis testibus.

Entitled-Carta Rois Ragg de Stallo uno apud Bristoll[iam].'

DCCCXC.

GRANT BY WILLIAM, SON OF ALGAR AND MARGERY, HIS WIFE, OF RAULESDUNE AND FELLEWRTHI TO MARGAM.

[PENRICE MSS.]

Omnibus Sancti matris ecclesie filiis presentis et futuri WILLELMUS filius ALGARI et uxor ejus MARGERIA salutem.

Sciatis nos concessisse dedisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie Beate MARIE de MARGAN e. m. i. D. s. totam terram nostram que dicitur RAULESDUNE et totam terram nostram que dicitur FELLEWRTHI cum omnibus pertinenciis utriusque terre in puram et perpetuam elemosinam liberam et quitam ab omni seculari servicio consuetudine et exactione sicut ulla elemosina liberius teneri potest. Et nos et heredes nostri warantizabimus eis hec omnia contra omnes homines in perpetuum. Et hoc fecimus eis quando GALFRIDUS filius noster reddidit se religioni domus de MARGAN. H[iis testibus]. Entitled-Carta Willelmi filii Algari et uxoris ejus Marge'.'

DCCCXCI.

GRANT BY ROBERT DE KAERDIF TO MARGAM OF AN ANNUAL POUND OF CUMIN FROM A BURGAGE IN CARDIFF.

[PENRICE MSS.]

Omnibus CH. f. h. scrip. v. vel audituris ego ROBERTUS de KAERDIF salutem in Domino.

Noverit universitas vestra me d. et conc. D. et e. S. M. de M. et manachis1i. D. servientibus unam libram cumini ad festum Sancti MICHAELIS in puram et per

petuam elemosinam. illam scilicet quam JORDANUS ALEWY michi reddere debuit pro quodam burgagio in villa de KAERDIF cum pertinentiis suis tenendam et habendam de me et heredibus meis libere et quiete. sicut ulla elemosina liberius vel melius dari potest in perpetuum. Et ut hec mea donatio rata et inconcussa perseveret. huic scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus.

Entitled-Carta Roberti de Cardif. de una libra Cymini.'

(1) sic, MSS.

DCCCXCII.

ABJURATION BY RICHARD MERWITH AND HOEL KÆST IN FAVOUR OF MARGAM, OF THEIR CLAIM TO LANDS ON THE GARWE.

[blocks in formation]

Universis CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris RICARDUS MERWITH et HOWELUS KEST salutem in domino.

Noverit universitas vestra nos consilio amicorum nostrorum quitum clamasse et abjurasse et hac carta nostra confirmasse Deo et e. B. M. de M. et m. i. D. s. totum clamium nostrum et totum jus quod dicebamus nos habere in terra dictorum monachorum inter aquam de GARWE et aquam de UGGEMOR'. ut habeant et teneant dicti monachi dictam terram. libere quiete et pacifice pro nobis et heredibus nostris et omnibus successoribus nostris in perpetuum . sicut ulla elemosina liberius et quietius haberi potest vel teneri. Et sciendum quod juravimus super sacrosancta ecclesie de MARGAN quod nos et heredes nostri fideliter et sine dolo tenebimus hanc quitam clamationem et contra omnes homines warantizabimus imperpetuum. Abjuravimus etiam omnia clamia si qua habuimus vel habere potuimus in aliis terris monachorum quas tunc habuerunt quando fecimus eis hanc cartam. scilicet anno domini м° cc. xxxvo. Hiis testibus.

Entitled-Abjuratio Ricardi Merwith et Hoeli Kaest de terra de Eglis

keinwur.'

DCCCXCIII.

GRANT BY THE SONS OF CADUGAN TO MARGAM OF THEIR FATHER'S LAND BETWEEN WALDERESTON AND HOREGRAVE.

[PENRICE MSS.]

[Sciant omnes] presentes et futuri quod ego GRIFFINUS. PHILIPPUS. et HOEL. filii CADUGAN. consilio et consensu parentum et ami[corum nostrorum dedimus conce]ssimus et quitam clamavimus Deo et ecclesie Sancte MARIE de MARGAN. et monachis ibidem Deo servientibus in [puram et perpetu]am elemosinam totam terram que fuit patris nostri CADUGAN inter WALDERESTON et HOREGRAVE. ut habeant [et teneant dicti monachi dictam terram] cum omnibus aisiamentis et pertinentiis suis. liberam et quietam ab omni servitio et seculare exactione .. [li]berius et quietius teneri potest. Et nos et heredes nostri hanc donationem nostrum contra omnes homines predictis in perpetuum. Et sciendum quod nos super sanctuaria predicte domus omnes terras que sunt. . . . s predictorum monachorum tam inter AVENE et KENEFeg quam extra. abjuravimus. Hiis testibus.

[ocr errors]

warantizabimus

Entitled-Carta filiorum Cadugan de terra inter Waltereston ad Horegrave.' With a marginal note-Quere inter cartas Sancti Michaelis.'

[blocks in formation]

MORGAN CAM, BETWEEN RESUS GOH AND MARGAM,
CONCERNING LAND ON THE GARWE.

[blocks in formation]

Omnibus CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris. E. divina miseratione LANDAVENSIS episcopus. MORGANUS CAM salutem in vero salutari.

.

[ocr errors]

Noverit discrecio vestra quod cum esset suborta quedam controversia inter RESUM GOH filium RESI GOH. et domum de MARGAN super terra que jacet inter aquam de GARWE et aquam de UGGEMORE quam terram dictus RESUS de dicta domo petebat hereditario jure possidendam. et super forestaria in dicta terra et etiam super dampnis et injuriis sibi invicem prout dicebatur inter partes irrogatis. Lis inter dictas partes mota coram nobis arbitris ad hoc fideliter á partibus electis hoc fine conquievit. Videlicet quod cum sufficienter nobis constaret. tam per cartam. W. de LONDONIA quam per cartam RESI senioris et fratrum suorum ad hoc dicte domui de MARGAN datam. et eciam per vivam vocem quod dicta terra predicte domui de MARGAN in perpetuam elemosinam á dictis RESO seniori et fratribus suis pro ipsis et heredibus eorum irrevocabiliter esset collata. nos dictam terram sepedicte domui absque clamio predictorum RESI senioris et fratrum suorum et ipsorum heredum in perpetua elemosina debere remanere perpetuo sumus arbitrati assidentibus nobis fratribus ANIANO et LEWELINO predicatoribus. et magistro MAURICIO de CHRISTI ECCLESIA. Super forestaria vero discretorum virorum consilio interveniente taliter fuit a nobis provisum. quod RESUS junior jure forestarie quo usus fuit pater ejus. et ipse in diebus suis prout debuit. quod eodem jure libere uteretur in dicta terra . et si pasturam quam petit ratione dicte forestarie scilicet trium domorum potuerit sufficienter probare quod illam per arbitrium virorum fidedignorum et discretorun debeat habere. monachis non contradicentibus illam habeat. sin autem. illam petere omnino desistat. Super dampnis vero sibi ipsis alternatim ut dicebatur irrogatis. quia de ipsis plene nobis non constabat. nec esset qui plenius super hiis nos posset certificare. provisum fuit á nobis quod dampna et injurie tunc inter partes irrogate remitterentur absque reclamatione in perpetuum. Partes vero predicte. scilicet abbas pro dicta domo ex una parte. et RESUS junior ex altera. coram nobis personaliter existentes. pro se et successoribus suis ad standum super predictis articulis nostre provisioni et arbitrio. abbas scilicet in verbo Dei. RESUS vero inspectis et tactis sacrosanctis. sacramento se obligaverunt submit

« AnteriorContinuar »