Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DCCCCIV.

GRANT BY THE SONS OF KEDIC AND MADOC SON OF MEURIC TO MARGAM OF LAND IN THE FEE OF AVAN.

[PENRICE MSS.]

Universis CHRISTI fidelibus p. s. v. vel a. PHILIPPUS. MADOC . YTHENERD filii KEDIC. et MADOCUS filius MEURIC. salutem in Domino.

Noverit universitas vestra nos spontanea voluntate. et consensu unanimi dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie b. M. de MARGAN et m. i. D. s. in liberam et perpetuam elemosinam totum illud pratum cum marisco quod jacet inter WALDAM ANGLORUM ex occidentali parte in feodo de AVENE. et pratum WRONU GOGH ex orientali. Habens pullam ab aquilonari parte transfluentem terram dictorum monachorum. ab australi vero concluditur terra arabili de MELES. Necnon et totum illud pratum quod fuit CLENYN in eodem feodo quod jacet inter pratum filiorum ALAYTHо ab occidentali parte. et waldam predictorum monachorum ab orientali. ab australi vero terram arabilem de MELES. Et ab aquilonari parte fossa terminatur aquaria eorundem monachorum media quidem existente inter terram arabilem et dictum pratum. Que quidem prata cum dicto marisco patres nostri KEDIC scilicet et MEURIC frater ejus dictis monachis dederunt et carta sua confirmaverunt. solvendo inde nobis et heredibus nostris annuatim quadraginta denarios ad Pascha quos dicti monachi dictis KEDIC et MEURIC reddere consueverunt pro omni servicio. consuetudine. et seculari exactione. Hanc autem donationem nostram et confirmationem tam nos quam heredes nostri dictis monachis contra omnes homines warantizabimus in perpetuum. In cujus rei testimonium huic scripto sigilla nostra apposuimus. Hiis testibus. MADOC ab GRIFFUD. LOWARC ab DAVID. OWENO. RESO. et MADOC filiis ALAYTHO MEURIC GOGH. WRONU ab YTHEL et multis aliis.

[ocr errors]

Four seals, in dark green wax, all pointed ovals, 1țin. by žin.

1. A rude fleur-de-lis. Legends'. PHILIPPI. AB. KHEDIHK.'

2. A bent bow, with an arrow upon the string pointing to the proper right. + SIGILL'M MADOC AB KEDIC.

[ocr errors]
[ocr errors]

3. An elegantly-designed flower. + s' I ...... D. AB. KEDIC.

4. A sort of lily. Legend-'+s'. MADOC. AB. MEUR.'

Endorsed― Carta filiorum Kedic. et Meuric. de pratis in marisco de Avene'; added—' cum ejusdem ffinibus.'

DCCCCV.

GRANT BY JOHN DE BONEVILL[ESTON] TO MARGAM OF LAND IN BONEVILL', ETC.

[PENRICE MSS.]

Omnibus Sancte ecclesie filiis p. et f. ad quos presens scriptum pervenerit. JOHANNES de BONEVILL' salutem.

Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Deo et e. S. M. de M. et m. i. D. s. pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum XXXIIJ. acras terre arabilis in feudo meo de BONEVILL' in perpetuam elemosinam. habendas et tenendas de me et heredibus meis sine omni servitio seculari . exac

[ocr errors]

tione et consuetudine. integre. pacifice. quiete. et libere. sicut ulla elemosina potest liberius haberi et teneri. Preterea concessi et confirmavi eis totam terram WILLELMI CITHAREDI. Scilicet XIJ. acras terre arabilis et dimidiam acram prati. cum tofto et crofto. Et ex dono SUSANNE. quinque acras. Hec omnia concessi et confirmavi predictis monachis habenda et tenenda de me et heredibus meis in perpetuum libere et quiete. et sine omni servitio seculari exactione et consuetudine. Hiis testibus. PHILIPPO de MARCROS. WALTERO de SULIA. WILLELMO SOR. RICARDO FLAMANGO. RICARDO capellano de BONEVILL'. WALTERO clerico de CUMKEBIRIA. ROBERTO SAMSONE.

Seal, round-ended oval, in dark green wax, 1fin. by lin. Device-An Arabic sentence or cypher. Legend-'+ SIGILL' JOHANN' DE BONEVILE.’

Endorsed-J. de Bonevilest' de XXXIIJ. acris. et confirmatio terrarum W. Citharedi et Susanne.'

DCCCCVI.

GRANT BY ROBERT DE BONEVILLA TO MARGAM OF ALL HIS FEE OF BONEVILLESTON.

[blocks in formation]

Omnibus CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris ROBERTUS de BONEVILLA salutem in domino.

Noverit universitas vestra quod dedi ad feudo firmam totum feudum meum de BONEVILLEST' monachis de MARGAN. sicut carta quam inde habent testatur. Ita videlicet quod tertia parsi quam CRISTINA de BONEVILLA. tunc habuit in dolem. Post mortem ejusdem CRISTINE vel aliter quita fuerit. eadem tercia pars remanebit dictis monachis simul cum reliquis duabus partibus sine omni impedimento de me vel heredibus meis pro redditu trium marcarum et servitio quod continetur in carta mea quam inde habent. Ita quod nullus redditus. nullum servicium accrescet mihi vel heredibus meis pro dicta tercia parte. Preterea ego vel heredes mei nullum procurabimus impedimentum nullam inquietationem nullam vexationem de donatione ecclesie de BoNEVILLEST'. imperpetuum. Hiis testibus. PETRO PINCERNA. tunc vicecomite de GLAMORGAN. REIMUNDO de SULLIA. MAURICIO. tunc archidiacono. LANDAVENSI. RESO. et GRIFFINO. fratribus ejus. magistro RADULPHO MAILOC. WILLELMO de REIGNI. GAUFRIDO de BONEVILLA. JOHANNE CROFT. WALTERO FLANDRENSE. DUNSTANO. et WALTERO de HAVERF'. monachis de MARGAN. ROBERTO de LANDMEUTH[IN]. et ESPUS. conversus de MARGAN. et multis aliis.

Seal, green wax, pointed oval, 1in. by 13in. diam. A seeded fleur-de-lis inverted, between two crosses pommettées.

+SIGILLUM ROBERTI DE BONEVIL'.

Endorsed-Carta Roberti de Bonevilla.'

(1) 'Pras' MSS.

DCCCCVII.

ACQUITTANCE BY ROBERT DE BONEVILE TO MARGAM FOR EIGHTEEN MARKS, BEING SIX YEARS' RENT OF LAND

IN BONEVILESTONE.

[HARL. CH. 75 B. 21.]

19 MAY, 1237.

Universis CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris ROBERTUS de BONEVILE salutem in domino.

Noverit universitas vestra quod ego recepi pre manibus de monachis de MARGAN totum reditum meum sex annorum de terra de BONEVILESTONE. scilicet decem et octo marcas sterlingorum anno gratie м°. cco. xxx°. septimo circa festum Sancte POTENCIANE virginis. Ita quod dicti monachi quiti sunt de eodem reditu usque ad nativitatem Sancti JOHANNIS Baptiste. anni domini millesimi ducentesimi quadragesimi tercii. et tunc et deinceps de eodem reditu respondebunt. Quod si infra dictum terminum de me humaniter contigerit. heredes mee nichil recipient de dicto reditu. usque ad dictum terminum. Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. domino RICARDO canonico LANTHONIE prime. GALFRIDO de BONEVILE. JOHANNE PARIS. RICARDO clerico de KENEFEG. WILLELMO FRANKELEYN NICHOLAO de LEGGE. JOHANNE WHITARD'. et multis aliis.

[ocr errors]

Broken seal, green wax, about lin. by in. Impression of an antique oval intaglio, an Agnus Dei.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

DCCCCVIII.

GRANT BY ROBERT DE BONEVILLA TO MARGAM, OF 34 ACRES IN THE FEE OF BONVILESTONE.

[PENRICE MSS.]

Sciant p. et. f. quod ego ROBERTUS de BONEVILLA. consilio. et consensu uxoris mee et aliorum amicorum meorum concessi et dedi. et hac presenti carta mea confirmavi D. et B. M. de M. et m. i. D. s. pro salute anime mee. et omnium antecessorum. et successorum meorum xxxta. IIIJr. acras terre in feudo de BONEVILLEST[ONE]. in puram et perpetuam elemosinam, scilicet totam terram illam que jacet juxta bercariam suam de BONEVILLEST[ONE] et tendit a magna via que dicitur PORT STRETE usque ad HELLEGOGY et usque ad divisas de PENDUUELIN. ut prefati monachi habeant et teneant predictam terram de me et heredibus m[eis] cum omnibus libertatibus et aisiamentis suis absque omni servitio sicut ulla elemosina liberius et quiecius potest [teneri]. Et ego et heredes mei predictam terram domui de MARGAN sicut puram elemosinam nostram contra omnes homines warantizabimus imperpetuum. Hiis. testibus.

Entitled-Carta ejusdem de xxxta. IIIлor. acras.'

DCCCCIX.

GRANT BY CECILIA DE BONAVILLA TO ADAM, HER ELDEST SON, OF ALL HER LAND IN THE TOWN AND FEE OF BONEVILESTON.

[HARL. CH. 75 B. 18.]

Sciant presentes et futuri quod ego CECILIA de BONAVILLA dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi ADE filio meo primogenito pro homagio et servicio suo totam terram quam habui in villa et in feudo de BONEVILESTON . scilicet viginti acras terre. videlicet quindecim terre arabilis. et quinque de prato. quarum decem jacent simul in campo qui vocatur PRATUM CLERICI. ex quibus una

« AnteriorContinuar »