Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Et sciendum quod forma hujus concordie provisa fuit per venerabilem fratrem dominum JOHANNEM primo quidem abbatem de BOXLE, et postea abbatem CISTERCII datum judicem a capitulo generali in causa ista. ante recessum suum de ANGLIA versus CISTERCIUM, in monasterio de BOXLE presentibus tunc temporis in eodem monasterio de BOXLE. de STRATFORD. de VALLE Dei. de PONTE ROBERTI abbatibus. Et quod compositiones prius inite inter dictas domos de NETH et de MARGAN et sigillis autenticis roborate per omnia observabuntur. Et in hujus rei testimonium nos de RYEVALLE. de VALLE Dei. de KINGESWDE abbates una cum sigillis dictorum abbatum de NETH et de MARGAN huic scripto sigilla nostra apposuimus.

Indented at top with the word CYROGRAPHUM.

Four seals, green wax, imperfect, pointed oval.

1. Label inscribed 'De RIEVALLE.' About 1ğin. by 13in. An abbot, with crozier and book, on a platform.

[blocks in formation]

2. 'De VALLE Dei.' Similar design. About 11in. by Jin.

[blocks in formation]

Endorsed

[ocr errors][merged small]

(Birch, Catal. No. 3,909.)

(Birch, Catal. No. 4,238.)'

(Birch, Catal. No. 3,355.)

(Birch, Catal. No. 3,670.)

Compositio inter domum de Margan et domum de Neth. secunda ';

and in a later hand-'De Newton et Neutonis Dowen.'

941416A

DCCCCXII.

NOTIFICATION BY ELIAS, BISHOP OF LLANDAFF, THAT THE ABBOT OF TEWKESBURY HAS RENOUNCED HIS CASE AGAINST MARGAM, RESPECTING THE TITHES OF KENFEG.

[PENRICE MSS.] XIV. KAL. JUN. 18 MAY, 1239.

Universis CHRISTI fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. E[LIAS] Dei gratia LANDAVENSIS episcopus eternam in Domino salutem.

Quoniam ea quæ coram nobis fideliter acta sunt perpetuitatis robur optinere debent in perpetuum. Universitati vestre presentibus duximus intimandum quod dominus R. abbas TEUKESBIRIE in presentia nostra constitutus. ob favorem religionis et pacis omni questioni et liti abbati et conventui de MARGAN super decimis. et ceteris omnibus quæ eos in parochia de KENEFEG contingunt coram domino S. priore de STRUGULL' auctoritate domini OTTONIS olim legati ANGLIE mote expresse in suo perpetuo renunciasse. Et ne promissa devocentur in dubium. . set ut rata consistant. hec vobis. literis presentibus sigillo nostro munitis. duximus intimandum.

[ocr errors]

Datum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo tricesimo nono. XIIIJ. kalendis JUNII.

Fragmentary seal in green wax. (See Birch, pp. 283-4, 1872).

Endorsed-Confirmatio E. Landavensis episcopi de terris et decimis ecclesie

de Kenefig.'

DCCCCXIII.

LICENCE BY ELIAS, BISHOP OF LLANDAFF, TO MARGAM, FOR DIVINE SERVICES IN MELIS GRANGE.

[blocks in formation]

Universis CHRISTI fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. E. Dei gratia LANDAVENSIS episcopus salutem. gratiam. et benedictionem.

[ocr errors]

Quoniam ex offitio nobis injuncto justis petentium desideriis et precipue virorum religiosorum . animo nos decet benigno condescendere universitati vestre presentibus duximus significandum. quod nos concessimus dilectis filiis nostris abbati videlicet et conventui de MARGAN ut in grangia sua de MELIS divina possint celebrare. Ut autem ea que auctoritate nostra concessa sunt firmitatis robur optineant in perpetuum . presenti scripto sigillum nostrum apposuimus.

Datum anno gratie м°. c. XXXIX. valeat universitas vestra in Domino.
Seal and counterseal of the Bishop, light brown, imperfect.

Endorsed-Quod liceat nobis divina misteria in grangia de Melis celebrare.

a. a.'

DCCCCXIV.

RELEASE BY THE SONS OF WASMIHANGEL, OF RUATHLAN, AND OTHERS, TO MARGAM, OF THEIR LANDS IN BRADINGTUN, ETC.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Sciant omnes presentes et futuri. quod nos. scilicet. ego JORUARD. et ego GNAYTHURUS. et ego JOHAN. filii WASMIHANGEL. et ego MEURIC. et ego JORUARD filii RUATHLAN et ego REU filius RIGGEUARHC. remisimus et quietum clamavimus domui de MARGAM. in elemosinam pro nobis et omnibus heredibus nostris. totum clamium nostrum de terra de BRADINGTUN. et totum jus quod in eadem terra nos habere dicebamus. Et sciendum est quod nos juravimus super tumbam Sancti THELIAWI. et super sacrosancta ecclesie de LANDAVIA. In presentia domini episcopi et capituli LANDAVENSIS. christianitatem etiam nostram in pleuinam in manus eorundem posuimus. quod nos hec fideliter et sine dolo in perpetuum observabimus. Et si forte aliquis nostrum vel heredum nostrorum contra factum istud vel juramentum venire temptaverit. omnes alii viriliter stabunt cum monachis contra. ipsum. Similiter nos et omnes heredes

[ocr errors]

nostri faciemus contra filios RIEREDI filii KAUAF et heredes eorum si monachos de predicta terra molestare presumpserint. Et sciendum quod cum aliquis nostrum ubicunque vel quandocunque obierit. si corpus ejus a suis delatum fuerit ad abbatiam. ibi sepelietur nisi fuerit nominatim excommunicatus vel interdictus. Ut autem hec rata et illibata in perpetuum permaneant. ad petitionem nostram sigillum episcopi. et capituli LANDAVENSIS. una cum sigillis nostris. fecimus apponi. Hiis testibus. domino. W. LANDAVENSI episcopo. MAURICIO . archidiacono. RADULPHO. MAILOC. NICHOLAO GOBION . YUOR de PENDIUELIN. canonicis. magistro JOHANNE persona de LANDRIERID. REIMUNDO de SULLIA. WALTERO PAIN. WALTERO. COSTENTIN. HOEL ab YUOR. WILLELMO de LICHESFELD. WILLELMO de DUUELIN monachis de MARGAM. et multis aliis.

Four seals.

1. Bishop WILLIAM of CHRISTCHURCH, and counterseal (see Birch, Catal. Seals in Brit. Mus., Vol. I., No. 1879).

2. Round, dark green, 1țin. diam. A double-headed eagle displayed, inverted. +SIGILLUM FILIORUM WASMIHANGEL.

3. Round, dark green, 1ğin. diam. An ornamentally designed fleur-de-lis.

[blocks in formation]

4. Round, dark green, 14in. diam. A dexter hand with glove of ring mail, and vested arm issuing from the base, grasping a javelin and trident.

+ SIGILLUM . FILIORUM. RUATHLAN.

Endorsed (contemp.)- Carta VII. Walensium de terra de Bradintun.'

[blocks in formation]

DCCCCXV.

GRANT BY HENRY DE UMFRAMVILLE, JUNIOR, TO MARGAM, OF THE WHOLE LAND OF BRADINGTON, FOR A RENT OF 23s. 4D., ETC.

[PENRICE MSS.]

Omnibus s. e. f. p. et f. HENRICUS de UMFRAMVILL' salutem.

Sciatis me consilio amicorum meorum concessisse. et dedisse. et hac carta mea confirmasse D. et. e. S. M. de M. et m. i. D. s. in elemosinam totam terram de BRADINGTONAN cum omnibus pertinentiis suis. ut habeant eam et teneant libere et quiete ab omni servicio seculari. reddendo mihi. et heredibus meis annuatim . pro omni servicio viginti tres solidos et quatuor denarios ad duos terminos. scilicet undecim solidos et octo denarios ad Passca et alios undecim solidos et octo denarios ad festum Sancti MICHAELIS. Et ego et heredes mei warantizabimus eis hanc donacionem secundum nostrum racionabile posse contra omnes homines. ita tamen quod predictis monachis predictam terram non dabimus neque catellum pro esscambio. Et si forte aliquis potuerit aliquando predictam terram diracionare. ego vel heredes mei uuarantizabimus eis vesturam illius anni quo fuerit diracionata. simul cum uuareto. Preterea concessi eis et confirmavi omnes donaciones et confirmaciones patris mei sicut carte ipsius testantur. et terram quam HUGO de LANDCHARUAN et GEREBERTUS frater suus eis dederunt. et alias donaciones liberorum hominum meorum racionabiliter factas sicut carte eorum testantur. Hiis testibus. AUDOENO tune Decano. Magistro RADULPHO MAYLOCH canonico LANDAVENSE WILLELMO de RENNY RAIMUNDO de SULLIA. DAVID de BURHULL' tunc vicecomite de KAERDIF. ROBERTO SAMPSON'. WILLELMO WILLELMO de LICHEFELD. NICHOLAO et WALTERO monachis de MARGAN. GAUFRIDO monacho de NEHT. et multis aliis.

[ocr errors]

Seal in dark-green wax, lin. diam.: Device, a sept-foiled flower displayed. Legend-SECRETUM. HENRICI.'

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »