Imágenes de páginas
PDF
EPUB

autem Deo pre oculis habito et bonorum communicato consilio de consensu etiam partium diffiniendo statuimus et ordinavimus in hunc modum.

[ocr errors]

Scilicet quod dicta terra de ENESGAUELEU per abbates de BILDEWAS. et de KINGESWODE quantumcunque melius et utilius fieri poterit. in duas medietates equales dividetur in longum. Medietas vero terre monachorum de MARGAN propinquior. una cum aqua de NETH intercurrente ipsis jure perpetuo pacifice remanebit. Monachi vero de NETH aliam medietatem sibi vicinam perpetuo jure quiete possidebunt. Ita quod neutra pars in alterius partis medietate sibi communam vendicabit. Dicti vero abbates de BILDEWAS. et de KINGESWODE tam certas et evidentes in limitibus dicte divisionis per eos faciende metas poni facient. quod nunquam exinde inter domos de MARGAN et NETH questio valeat exoriri. Item . quantum ad articulum secundum statuimus quod composiciones diligenter inspiciantur. et per dictum prefatorum de BILDEWAS. et KINGESWODE abbatum emendetur. quod contra ipsas composiciones fuerit attemptatum. Item. quantum ad tertium. taliter diffinimus quod omnes rancores. ire. et odia siqua fuerint. divini timoris. et fraterne caritatis intuitu . ab utraque parte ad invicem remittantur. Pene vero que pro suis excessibus et injuriis ad invicem illatis monachis et conversis aliquibus utriusque domus. nomine penitentie infligentur. a memoratis de BILDEWAS et KINGESWODE abbatibus cum provido discretionis moderamine taxabuntur. et utraque pars tam in suscipiendo injunctam penitentiam . quam perficiendo . humiliter obediat. Item. quantum ad articulum quartum volumus et statuimus quod neutra pars amodo seculares excitet. aut adjuvet in utriuslibet partis dispendium et gravamen. Et sciendum quod de consensu partium dictum fuit pronunciatum arbitrium. Anno gratie. M°. CC. XL. IX. in crastino beatorum apostolorum PETRI et PAULI. et ab utraque parte gratanter receptum. In quorum omnium robur perpetuum et testimonium. tam nos quam dicte partes presenti scripto sigilla nostra apposuimus. ad majorem etiam securitatem sepedicti de BILDEWAS et KINGESWODE abbates judices a capitulo generali dati. de prefatis querelis. Abbate de DUNECESWILLE tertio

collega suo. quantum ad dictam causam se litteratorie excusante. nobis assistentes. et prefate pronunciationi consencientes una cum co-abbate nostro de GARDO qui similiter presens affuit. sua sigilla appenderunt in testimonium perpetuum et confirmacionem.

Six pointed oval seals, green wax, imperfect.

1. About 1in. by 13in. An Abbot standing on a corbel, with pastoral staff in the right hand, and book in the left. The Abbot of Clairvaux, in France.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

3. An Abbot, as before. The Abbot of Kingeswood, co. Wilts.

BBATI

of. Birch, Catal., No. 3,355.

4. An Abbot, standing, slightly turned to the left, with staff and book. The Abbot of Le Gard, or Gardum, a Cistercian Abbey near Amiens.

[blocks in formation]

6. 1in. by Jin. An Abbot, three-quarter length, with staff and book. The Abbot of Margam.

[+] SIGILLUM . ABBATIS. D[E. MARGAN.

Endorsed-Compositio inter domum de Neth et domum de Margan. tertia.'

DCCCCXLII.

INSPEXIMUS BY THE ABBOTS OF SAVIGNY, ST. ANDREW'S, AND QUARR, OF THE PRECEDING DEED.

[PENRICE MSS.]

Omnibus presens scriptum visuris. vel audituris. abbates de SAVIGNEIO. de Sancto ANDREA. et de QUARRERIA salutem vite presentis et future.

Noverit universitas vestra nos evidenter inspexisse. et seriatim legisse apud abbatiam de NEHT LANDAVENSIS diocesis. scriptum quoddam. venerabilium patrum. de CLARAVALLE. de GARDO. de BILDEVAUS. de KINGESWODE. et de MARGAN abbatum sigillis signatum in hec verba. Omnibus hec visuris frater STEPHANUS etc. as in the preceding document down to confirmacionem. Valete.

In hujus igitur inspeccionis testimonium. ad petitionem abbatis. et conventus loci prenominati. scilicet. de NEHT presenti scripto nostra sigilla apposuimus. Seals wanting.

Endorsed in a late handwriting-Composicio inter Neth et Morgan.'

DCCCCXLIII.

R., ABBOT OF SWINESHEAD, CO. LINC., TO WILLIAM DE BURGH, BISHOP OF LLANDAFF, RECITING AN INDULGENCE BY POPE INNOCENT IV. TO THE CISTERCIANS, CONCERNING THE NON-PAYMENT OF TYTHES.

[blocks in formation]

Viro venerabili et amico spiritualissimo et inter ceteros primo. domino W. gratia Dei LANDAVENSI episcopo frater R . . . . . dictus Abbas de SWINESHEUED

et ejusdem loci conventus salutem et quicquid salute salubri poterit affectari. Sanctitati vestre innotescimus nos penes nos habere indulgenciam domini Pape INNOCENCII in hec verba.

INNOCENCIUS episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et dilectis filiis abbatibus prioribus archidiaconis decanis presbiteris et universis ecclesiarum prelatis ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus et audientes mirati sumus quod cum dilectis filiis nostris ordinis CISTERCIENSIS a patribus et predecessoribus nostris concessum sit. et a nobis post ea confirmatum . ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt

nemini decimas solvere teneantur. quidam ab eis nicholominus contra apostolice sedis indulgenciam decimas exigere et extorquere presumant. quia vero non est conveniens ut contra sedis apostolice privilegia vel indulgencias temere veniatur . que optinere debent immobilem firmitatem. per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus quatinus omnibus parrochianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis. ne ullatenus contra predictos fratres materiam accipiant malignandi. nec de aliquibus terris quas propriis manibus aut sumptibus excolunt non tantum de novalibus set etiam de terris antiquitus cultis quomodocunque teneantur ab illis sive de nutrimentis animalium suorum quisquam ab eis vel ab aliis pro eo quod animalia ipsorum in pastura vel custodia sua habeant decimas exigere vel quomodo libet et extorquere presumat. licet ipsi aliquando decimas spontanea solverint voluntate. Et si qui monachi canonici clerici vel laici contra privilegia sua memoratos fratres super decimarum vel aliarum libertatum exaccione gravaverint. appellatione remota clericos ab officio suspendatis. laicos autem excommunicacionis sententia percellatis. et tam suspencionis quam ex communicacionis faciatis usque ad dignam satisfaccionem sentencias observari. Quod si alique composiciones inter eos et aliquos pacis intuitu et utrorumque consensu facte fuerint. illas perpetui temporibus ratas est inconcussas permanere faciatis.

Decernimus quoque ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitucionis infringere. vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei. et beatorum PETRI et PAULI apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum LATERANI v. kalendas AUGUSTI pontificatus nostri anno septimo. ut vero Sanctitati vestre sine aliqua hesitatione plenius constet de premissis. huic scripto sigilli nostri impressionem apposuimus. Valete.

No seal.

In dorso-De decimis non dandis licet ante solverint.'

DCCCCXLIV.

DECLARATION OF WILLIAM, BISHOP OF LLANDAFF, THAT HE HOLDS OF THE KING IN CAPITE ONLY.

[COTTON MSS. VIT. C.X. f. 177.]

MICH. TERM. 34-35 HEN. III. 1250.

De termino Sancti MICHAELIS anno XXXIV. incipiente XXXV. XII°. WALLIA. LANDAF. austurus. WILLELMUS episcopus LANDAVENSIS venit coram domino rege et cognovit et concessit quod ipse nihil tenet de aliquo in episcopatu suo de LANDAF nisi de domino Rege in capite. Et super hoc venit R. comes GLOUCESTRIE et offert domino Regi unum austurium sorum pro sic quod inrotuletur et recipitur.

[ocr errors]

DCCCCXLV.

DECLARATION BY H. EARL OF GLOUCESTER THAT HE HAS CONFIRMED TO EDRUN, DAUGHTER OF OSBERT LANDWARD, A HOUSE AND LAND, WITH REVERSION TO GODEFRID HER SON, GRANTED BY MABEL, COUNTESS

OF GLOUCESTER.

[PENRICE MSS.]

H. comes GLOCESTRIE. vicecomiti de GUAL[LIA] et proposito de KARD[IF]. et probis hominibus salutem. Sci[a]tis quia concessu domini mei concedo et volo. ut EDRUN filia OSBERNI LANDWARD habeat et teneat domum suam et terram liberam quietam. sicut domina mea MABILLIA comitissa. GLOCESTRIE. mater domini mei ipsam domum et terram ei in elemosina concessit. Et post dicessum EDRUNE. GODEFRIDO filio suo. Hiis testibus.

Entitled-Carta H. Comitis de terra Edrune.'

It is doubtful who this could be. Hubert de Burgh indeed married Countess Isabel, and died 1243, and might be styled Earl, in her right, but he is not known to have used the title. There is no other 'H' until Hugh de Audley, 1337-1347-but this could not apply to him. The only Mabel connected with the Earldom was the eldest daughter of Earl William, but her husband and her son bore the Christian name of Almeric.

« AnteriorContinuar »