Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DCCCCLI.

GRANT BY WRONU BIL TO MARGAM OF LAND AT

GRETHULLE.

[PENRICE MSS.]

FEAST OF SS. FABIAN AND SEBASTIAN. 20 JAN. 1253.

Noverint universi presens scriptum visuri vel audituri quod ego WRONU BIL invadiavi duas acras terre mee. abbati et conventui de MARGAN pro decem solidis. que jacent in eminentiori loco montis que dicitur GRETHULLE . videlicet inter terram dictorum abbatis et conventus de MARGAN versus austrum et terram WILLELMI clerici filii ALEXANDRI. habendam et tenendam ad terminum . viginti annorum libere. quiete. et pacifice cum omnibus pertinenciis illis. et aysiamentis solvendo michi vel heredibus meis singulis annis ad Pascha unum denarium quam diu dictam terram tenuerint. Et sciendum quod si ego vel heredes mei dictam terram ad terminum prefixum non acquietaverimus. dicti abbas et conventus eandem terram libere possidebunt. donec dicti decem solidi a me et vel heredibus meis eisdem plenarie fuerint persoluti. Hoc insuper considerato quod si dicti abbas et conventus aliquo modo dictam terram melioraverint. ego vel heredes mei cum eandem acquietaverimus pro recompensatione melioracionis eis respondebimus Facta autem fuit hec convencio anno Domini . M. cc. quinquagesimo tercio. In festo Beatorum FABIANI et SEBASTIANI coram WALTERO LUVEL. THOMA GRAMUS. PH. de CORNELY. WILLELMO FRANKELEIN. PH. clerico. WALTERO ACELIN. In cujus rei testimonium ego predictus. WRONO BIL presenti scripto sigillum meum apposui.

[ocr errors]

Seal in dark wax, as in the other charter by W. BIL.

Endorsed

Carta Wronu Bil de duabus acris terre,' also 'Kenefige.'

DCCCCLII.

SALE BY MAURICE GRAMUS TO MARGAM OF LAND AT GOYLAKE FOR 100 SH. AND A YEARLY RENT.

[blocks in formation]

Universis CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris MAURICIUS GRAMUS salutem in domino.

Noverit universitas vestra me pre manibus accepisse a domino abbate de MARGAN et ejusdem loci conventu . anno domini м°. CC. Lo tertio centum solidos argenti. pro quatuor acris terre et dimidia cum pertinentiis. Quarum due jacent juxta terram HENRICI BARET. in orientali parte. et due jacent juxta terram HUGONIS juvenis. in occidentali parte. Et extendunt se omnes dicte quatuor acre in longitudine a magna via usque ad GOYELAKE. Dimidia vero acra jacet inter terram monachorum de MARGAN quam habuerunt ex dono HUGONIS GRAMUS fratris mei. et terram THOME GRAMUS in longum usque GOYELAKE. Ita videlicet quod dictus abbas et conventus reddent mihi vel heredibus meis inde annuatim quatuor denarios ad Pascha . quamdiu predictam terram tenuerint. Quod si ego vel heredes mei dictam terram aliquando revocare voluerimus. predicto abbati et conventui de centum solidis plenarie satisfaciemus. Domini regis vel comitis aliqua prohibitione non obstante. In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. WALTERO LUUEL. THOMA GRAMUS. et ROGERO GRAMUS fratribus meis. THOMA de CORNELY. PHILIPPO ALEXANDRO. WILLELMO FRANKELEIN. PHILIPPO clerico. JOHANNE WITARD. et multis aliis.

Seal, red wax, as in 75 C. 14.

Endorsed-Carta Mauricii Gramus. de centum solidis.

DCCCCLIII.

GRANT BY MAURICE GRAMUS TO MARGAM OF LAND AT

GOYLAKE.

[HARL. CH. 75 C. 14.]

Sciant presentes et futuri quod ego MAURICIUS GRAMUS consilio et assensu THOME GRAMUS fratris mei. Insuper et heredum et aliorum amicorum meorum. dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Beate MARIE de MARGAN et monachis ibidem Deo servientibus. quatuor acras et dimidiam terre. Illas videlicet quas michi dedit dictus THOMAS GRAMUS frater meus. Quarum due jacent juxta terram HENRICI BARET. in orientali parte. et due jacent juxta terram HUGONIS juvenis. in occidentali parte. Et extendunt se omnes dicte quatuor acre in longitudine a magna via usque ad GOYELAKE. Dimidia vero acra jacet inter terram jam dictorum monachorum quam habuerunt ex dono HUGONIS GRAMUS fratris mei . et terram THOME GRAMUS in longum usque GOYELAKE. In puram et perpetuam elemosinam. Libere. et quiete. pacifice. et integre. Cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus. sicut ulla elemosina liberius et melius dari potest. Exceptis tantum quatuor denarios. quos annuatim inde reddere debent sepedicto. THOME GRAMUS fratri meo et heredibus suis ad pascha . pro omni servitio et seculari exactione et demanda. sicut ego pro dicta terra reddere consuevi. Ego vero. et heredes mei predictam terram sicut jam dictum est. prenominatis monachis contra omnes mortales in perpetuum warantizabimus. Quando autem dictis monachis prefatum feci donationem. mee compacientes necessitati. viginti solidos sterlingorum michi dederunt et unum bovem. Et ut hec donatio et concessio firma et stabilis perseveret in posterum. presentem paginam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus. WALTERO LUUEL. THOMA GRAMMUS. et ROGERO GRAMMUS fratibus meis. THOMA de CORNELY. PHILIPPO ALEXANDRI. WILLELMO FRANKELEIN. PHILIPPO clerico. JOHANNE WITARD. et multis aliis.

Seal, red wax, lin. diam. An elegant design of four fleurs-de-lis on a branch.

[+] s' MAURICII GRAMU[S.]

.

[ocr errors]

Endorsed Carta Mauricii Gramus de quatuor acris terre et dimidia.'

DCCCCLIV.

THE PAWNING FOR TEN YEARS BY PHILIP, SON OF DAVID, TO MAURICE GRAMUS OF LAND IN POLLARDESSLADE.

[blocks in formation]

Sciant presentes et futuri quod ego PHILIPPUS filius DAVID burgensis de KENEFETH Consilio assensu et consensu heredum meorum impignoravi MAURICIO GRAMUS genero meo anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio in die Sancti AMBROSII episcopi quatuor acras terre arabilis in POLLARDESSLADE pro decem marcis sterlingorum. Que quidem quatuor acre simul et integre jacent inter acram predicti MAURICII ex parte aquilonari quam donavi eidem cum JOHANNA filia mea in liberum maritagium. Et portendunt in latitudine usque ad acram terre WILLELMI filii HERBERTI ex parte australi. Si vero ego vel heredes mei infra decennium vel saltem in fine decimi anni dictam pecuniam decem marcarum eidem MAURICIO vel ejus heredibus vel assignatis non persolverimus a die illo et deinceps predictus MAURICIUS et heredes sui vel assignati dictas quatuor acras terre. absque omni reclamatione mea vel heredum meorum qui sunt. vel esse poterunt. libere possideant. quiete et pacifice. Reddendo michi. et heredibus meis ipse et heredes sui vel assignati unum par albarum cirothetarum annuatim ad Pascha pro omni exactione seculari et demanda. Et ut hec mea concessio et conventio rata stabilis et inconcussa permaneat presenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. WALTERO LUUEL. THOMA GRAMUS. PHILIPPO clerico . PHILIPPO ALIXANDRO. WILLELMO le FFRANKELEYN. ADA HOSMER. NICHOLAO NOREYS. et multis aliis.

A round seal in brown wax, lin. diam. Device-A quatre-foil.

Legends' PHILIPPI DAVID.'

Endorsed Carta Mauricii Gramus de quatuor acris terre in Pollardesslade et facit mencionem de Philippo filio David.'

DCCCCLV.

AGREEMENT WHEREBY WALTER LUVEL, WHO IS TO PAY 2 SH. YEARLY RENT FOR LAND RENTED FROM MARGAM, TAKES OFF, INSTEAD OF THIS, 2 SH. FROM THE 5 SH. YEARLY RENT WHICH THE ABBEY OWES HIM FOR THE LAND OF PENVEY, AT LANGEWI. [PENRICE MSS.]

Universis CHRISTI fidelibus has literas visuris et audituris. WALTER LUVEL junior. nepos DAVID SCURLAG. salutem.

Noverit universitas vestra quod quando monachi de MARGAN incartaverunt michi decem acras terre arabilis quas habuerunt de dono patris mei juxta terram WILLELMO de CORNELY. videlicet pro redditu duorum solidorum. singulis annis domui de MARGAN solvendorum ad festum Sancti MICHAELIS a me et heredibus meis. Ita convenit inter me et dictos monachos. videlicet quod loco eorundem duorum solidorum cadent singulis annis duo solidi de redditu quinque solidorum quos dicto monachi debebant michi et heredibus meis. pro terra de PENVEY. apud LANGEWI. Ita quod de cetero dicti monachi non respondebunt michi nec heredibus meis nisi tantum de redditu trium solidorum pro predicta terra de PENVEY. Hiis testibus. WILLELMO de CORNELY. ROGERO GRAMUS. THOMAS filio ejus. WASMEIR WILLELMO COLE. Burgensibus de KENEFEG. WALTERO de HAFERFORD. WILLELMO de Sancto PETRO monachis de MARGAM. et multis aliis. Seal in dark green wax, pointed oval, 13in. by lin. A seeded fleur-de-lis. Legend-SIGILL' WALTERI Lovel.'

Endorsed-Carta. W. Luvel junioris de redditu. III. solidorum de terra

Penvey.'

« AnteriorContinuar »