Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DCCCCLVI.

GRANT BY WALTER LUVEL, TO MARGAM, OF MINERALS

[blocks in formation]

Sciant p. et f. WALTERUS LUUEL consilio et assensu A. uxoris mee et q. e. heredum meorum. dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et e. B. m. de M. et m. i. D. s. omnimodam mineriam ferri et plumbo in tota terra mea ubicunque inventa fuerit. aut inveniri poterit. habendam et possidendam in perpetuum. Reddendo inde michi annuatim et heredibus meis. quam diu dicta mineria uti voluerint. cultrum et vomerem ad carucam meam ad Pascha. Pro omni exactione seculari servitio. vel demanda. Concessi etiam eisdem liberum ingressum et egressum cum bigis et quadrigis. ubicunque in dicta terra mea aliquam mineriam duxerint fodiendam. Ita plane quod nulla in posterum ecclesiastica secularisve persona sine assensu et voluntate dictorum monachorum in eadem terra. aliquam. sibi fodere mineriam liceat. Pro hac autem donatione mea dederunt michi dicti monachi duo quarteria frumenti. circa festum Sancte MARIE MAGDALENE. quando hec carta facta fuit. anno domini. M. cc. Lo. tercio. Et sciendum quod ego et heredes mei dictam donacionem dictis monachis contra omnes mortales in perpetuum sine fraude vel dolo warantizabimus. Et ut hec mea donatio et concessio firmitatis robur optineant in futurum. presenti scripto sigilli mei apposui impressionem. Hiis testibus.

Entitled-Carta Walteri Luvel de mineria ferrea terre sue.'

DCCCCLVII.

INSPEXIMUS BY THE ABBOTS OF TINTERN AND DORE OF
LETTERS FROM THE GENERAL CISTERCIAN CHAPTER
TO THE ABBOT OF STRATA-FLORIDA, ORDERING HIM TO
ENFORCE THE SENTENCE PRONOUNCED IN A CAUSE
BETWEEN THE ABBEYS OF MARGAM AND CAERLION.
[HARL. CH. 75 D. 11.]

MORROW OF THE DAY OF THE ELEVEN THOUSAND VIRGINS. 22 OCT. 1253. Universis CHRISTI fidelibus presens scriptum visuris vel audituris fratres J. de THINTERNA ST[EPHANUS] de DORA dicti abbates salutem in Domino eternam. Noverit dilectio vestra nos quasdem literas a capitulo generali dompno abbati de STRATA-FLORIDA in presentia nostra transmissas inspexisse anno domini MCCL to. tertio in ALBA DOмо sub hac forma. In crastino undecim milium virginum.

Ffrater R. dictus abbas CISTERCIENSIS totusque conventus abbatum capituli generalis. dilecto in CHRISTO coabbati suo de STRATA-FLORIDA salutem et scinceram in Domino caritatem.

Cum sententia diffinitiva inter domum de MARGAN et KERLION filiam vestram per venerabiles de BUILDWAS. de BRUERIA . et de KYNGESWDE. abbates rite ac juditialiter lata a capitulo generali approbata sit et confirmata dilectionem vestram benigne rogamus vobis tenore presentium mandantes quatinus dictam sententiam a filiis vestris dicte domus personis auctoritate nostre inviolabiliter faciatis observari. Ne quod absit de ipsis aliquid rebellionis seu tergiversationis contra dictam sententiam factam nobis de cetero querulosa insinuatione debeat presentari tantum super premissis fatientes ut diligens executio vestra in hac parte merito debeat commendari. Valete. Valete. Datum apud CISTERCIUM anno Domini MCCL to. tertio tempore capituli generalis. In cujus rei testimonium huic scripto patenti sigilla nostra apposuimus. Valete.

A mere fragment of the seal.

Endorsed-Execucio commissa abbati de Strata-Florida ex parte capituli

generalis.'

DCCCCLVIII.

GRANT BY THOMAS GRAMUS TO MARGAM OF LAND BETWEEN GOYLAKE AND KENEFEG.

[blocks in formation]

Sciant p. et f. q. e. THOMAS GRAMUS consilio et assensu heredum meorum et aliorum amicorum meorum dedi et concessi. et hac presenti carta mea confirmavi. Deo et ecclesie B. M. de MARGAN. e. m. i. D. s. sex acris libere terre mee quarum tres jacent juxta illam acram quam dicti monachi prius de me habuerunt habentes ex parte occidentali terram THOME RUSSEL et in longitudine se extendunt a rivulo de GoYLAKE usque ad magnam viam que tendit de KENEFEG usque ad CATTEPUTTE. Due vero jacent in illa cultura que vocatur DEUMAY propinquiores illi vie que tendit a domo mea ad magnam viam que tendit de KENEFEG ad prenominatum CATTEPUTTE. Exceptis tribus acris meis inter jacentibus. Et in longitudine se extendunt a dicto rivulo de GoYLAKE usque ad sepedictam magnam viam. Sexta autem jacet in australi parte de GoYLAKE juxta terram dictorum monachorum et se extendit in longitudine a terra WALTERI LUVEL que dicitur. HEUEDAKER . usque ad dictum GOYLAKE in occidentali parte habens terram meam. In puram et perpetuam elemosinam libere et quiete pacifice et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sicut ulla elemosina liberius et melius dari potest absque omni exactione et demanda. Ego vero THOMAS et heredes mei predictam terram predictis monachis contra omnes mortales warantizabimus imperpetuum. Et ut hec mea donacio et concessio facta anno domini M°. CCo. Lo quarto. in die Sancto PENTECOSTES. firma et inconcussa permaneat. imperpetuum presenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. WALTERO

LUVEL. PHILIPPO de CORNELY. WILLELMO filio ALEXANDRI clerico. WILLELMO FRANKELEYN. PHILIPPO clerico et multis aliis.

Seal in dark wax, as described.

Endorsed- Carta Thome Gramus de sex acris terre."

DCCCCLIX.

CERTIFICATE BY THE BISHOP OF LLANDAFF: THAT THE VICARS OF CHURCHES APPROPRIATED TO THE PRIORY OF MONMOUTH BEAR THE ORDINARY CHARGES OF SUCH CHURCHES.

[MADOX FORMULARE ANGLICANUM, p. 7.] 9 JUNE, 1254.

Universis CHRISTI fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. Frater I miseratione divina LANDAVENSIS ecclesiæ minister humilis æternam in domino salutem.

[ocr errors]

Noverit universitas vestra. quod cum esset hæsitatum an prior et conventus de MONEMUTA honera ordinaria consueta. ecclesias quas in diocesi LANDAVENSI tenent in proprios usus contingentia. sustinere tenerentur. vel vicariis earundem ecclesiarum; tandem nobis constitit legitime. tam per confessionem dictorum vicariorum. quam per testimonium fide dignorum. eosdem vicarios et eorundem successores omnia honera prædicta agnoscere debere. et pro dictis religiosis omnibus ordinariis super præmissis respondere. In cujus rei testimonium. has literas nostras eisdem religiosis fecimus et concessimus patentes. Datas apud BERGAVENY die MARTIS proxima post festum Beatæ Trinitatis. Anno gratiæ M. CC. L. quarto.

Bishop John de Warr, 1253-1256. Having been Abbot of Margam.

Trinity Sunday in 1254 was 7th June.

DCCCCLX.

QUIT-CLAIM BY MAURICE GRAMMUS OF NORTH CORNELY, TO MARGAM. OF HIS ANCESTRAL LANDS.

[HARL. CH. 75 C. 16.]

Omnibus CHRISTI fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit MAURICIUS GRAMMUS de CORNELY boreali salutem in domino sempiternam.

Noverit universitas vestra me concessisse confirmasse et quietum clamasse pro me et heredibus meis in perpetuum abbati de MARGAN et ejusdem loci conventui et eorum successoribus totum jus et clameum quod habui vel habere potui seu in futurum habere potero in totis terris et possessionibus ab antecessoribus meis dictis abbati et conventui datis venditis et concessis. Habendis et tenendis libere et quiete bene et in pace absque ulla reclamacione et retinemento mei et heredum meorum seu assignatorum inperpetuum. Et ut hec mea concessio confirmacio et omnimoda quieta clamacio tam pro me quam pro heredibus meis seu assignatis rate sint et stabiles inperpetuum presentem cartem sigilli mei impressione roboravi et confirmavi. Hiis testibus JOHANNE le BOTELER. de DONREUYN. MAURICIO de CORNELI australi. WILLELMO AYLWARD. MAURICIO de CANTELOU. JOHANNE PERUAT. DAVID BENEYT. WALTERO de MAGOR et multis aliis.

Seal of dark green wax, an inch in diameter. Device-A rosette of eight petals; coarse work.

Legends: MAURICII: GRAMMUS.'

Endorsed-Mauricius Gramus.'

Probably a different person from the Maurici Gramus of the preceding charters.

« AnteriorContinuar »