Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Noverit universitas vestra nos pro magnis necessitatibus nostris impignorasse. . a. et c. m. de M. tres acras et dimidiam terre arabilis cum omnibus fructibus inde provenientibus et pertinenciis suis. quas habuimus in manerio de KENEFEG. pro decem marcis sterlingorum quas ab eis pre manibus accepimas plenarie numeratas. scilicet totam terram illam quam CECILIA filia ALEXANDRI dedit nobis in liberum maritagium. et jacet ab orientali parte ville de KENEFEG. in cultura que appellatur PORTLOND. juxta novum fossatum habens ex omni parte terram predictorum monachorum. Tenendum et habendum usque ad terminum triginta annorum proximo sequentium et integre complendorum. Ita tamen quod si infine dictorum triginta annorum nos vel aliquis heredum nostrorum predictas decem marcas prefatis a. et c. persolverimus. liceat ei qui eas persolverit memoratam terram rehabere et libere percipere. Fructus autem de predicta terra provenientes volumus et concedimus quod in usus predictorum a. et c. totaliter cedant usque ad finem predictorum triginta annorum. quos eis dedimus et concessimus pro pastu et sustentacione nostra usque ad finem vite nostre. nobis ab eisdem exhibenda. Quod si forte infine predictorum triginta annorum nec nos nec aliquis heredum nostrorum prefatam pecuniam predictis. . a. et c. persolveriliceat eisdem a. et c. totam predictam terram cum fructibus inde provenientibus pro memorata peccunia in pignus retinere. donec eisdem de eadem pecunia plenarie fuerit satisfactum. In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Actum anno Domini M. cc. sexagesimo sexto. in festo omnium Sanctorum.

mus

.

[ocr errors]

Seal in dark green wax, fin. diam. A star or wheel of fourteen rays.

Legends' PHILIPPI LE PALMARE.

[ocr errors]

Endorsed Phill: filii Rob' Palmeri. Impignoratio trium acrarum et dimidie.'

MV.

GRANT BY PHILIP, SON OF ROBERT PALMER AND AMABILIA HIS WIFE, OF LAND IN KENFEG TO MARGAM. [PENRICE MSS.]

Universis CHRISTI fidelibus presentibus et futuris hoc scriptum v. et a. . PHILIPPUS filius ROBERTI PALMERI et AMABILIE uxor ejus eternam in Domino salutem.

Noverit universitas vestra nos pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et successorum nostrorum dedisse et concessisse et h. p. c. mea c. D. et e. B. M. de M. et monachis i. D. s. in puram et perpetuam elemosinam tres acras terre arabilis et dimidiam in manerio de KENEFEG. Scilicet totam terram illam quam CECILIA filia ALEXANDRI dedit nobis in liberum maritagium. Et jacet ab orientali parte ville de KENEFEG in cultura que appellatur PORTLOND. juxta novum fossatum habens ex omni parte terram predictorum monachorum. Tenendum et habendum sicut ulla elemosina liberius et melius teneri et haberi potest imperpetuum. Nos vero et heredes nostri predictam terram predictis monachis contra omnes mortales imperpetuum warantizabimus. Et ut hec. nostra donacio concessio et confirmacio. firma. stabilis. et inconcussa perseveret in posterum. presenti scripto quia sigillum proprium non habuimus. ad peticionem nostram DAVID WASMEIR sigillum suum apposuit. Hiis testibus WILLELMO clerico filio ALEXANDRI. WILLELMO ALBO. WILLELMO FRANKELEYN. THOMA GRAMUS. DAVID WASMEIR. PHILIPPO clerico. MAURICIO GRAMUS. et multis aliis.

Seal in dark green wax, pointed oval, a fleur-de-lis, 1țin. by Zin.

Legend-SIGILUM DAVID.'

Endorsed-Carta Philippi filii Roberti de Kenefeth Palmeri et Amabilie de tribus acris et dimidia,' and in a later hand-in Kenfeg.'

MVI.

GRANT BY PHILIP, SON OF ROBERT PALMAR, TO MARGAM, OF LAND IN THE FEE OF KENEFEG.

[PENRICE MSS.] ST. PHILIP AND ST. JAMES. 1 MAY. 1267.

Universis CHRISTI fidelibus p. et f. hoc scriptum v. et a. PHILIPPUS filius ROBERTI PALMARII et AMABILIA Uxor ejus eternam in Domino salutem.

Noverit universitas vestra nos pro salute animarum nostrarum (etc. etc. as in the preceding Grant down to) monachorum. Tenendum et habendum sicut ulla elemosina liberius et melius teneri et haberi potest in perpetuum. Et ut hec nostra donacio. concessio. et confirmacio. facta anno Domini M. cc. sexagesimo septimo ad festum Sanctorum PHILIPPI et JACOBI apostolorum firma. stabilis. et inconcussa perseveret inposterum. presenti scripto quia sigillum proprium non habuimus. ad peticionem nostram . WILLELMUS FRANKELEYN. sigillum suum apposuit. Hiis testibus THE' [for THOMA] capellano de KENEFEG. WILLELMO filio ALEXANDRI. WILLELMO FRANKELEYN PHILIPPO clerico . THOMA WALENSI. MAURICIO GRAMUS. WILLELMO ALBO. et multis aliis. Seal in dark green wax, pointed oval, 1in. by in. An ornamental fleur-de-lis with two birds upon it.

Legends' WILELMI. [F]RAUNKELEYN.'

[ocr errors]

Endorsed-Carta Philippi Palmer,' and later-Portland, Kenfeig.'

MVII.

GRANT BY THOMAS, SON OF ROBERT RAUL, TO PHILIP, SON OF ROBERT PALMER OF KENEFEC, OF LAND IN KENEFEC MANOR.

[blocks in formation]

Sciant presentes et futuri quod ego THOMAS filius ROBERTI RAUL . d. et c. et h. p. c. m. c. PHILIPPO filio ROBERTI PALMERI de KENEFEC unam acram terre

arabilis cum pertinenciis in manerio de KENEFEC pro servicio suo. jacentem ex australi parte de GOIELAKE et extendit se in longum a GOIELAKE usque ad terram que fuit WILLELMI COLE habens ab oriente terram que fuit CECILIE filie ALEXANDRI. ab occidente vero terram que fuit WILLELMI filii HEREBERTI tenendas et habendum sibi et heredibus suis vel assignatis de capitali domino de KENEFEC libere. et quiete. integre. et pacifice. faciendo inde annuatim dieto domino de KENEFEC servicium quod ego et antecessores mei dominis de KENEFEC pro dicta acra facere debuimus et consuevimus. pro omni servicio secta exactione et seculari demanda. absque aliquo retenemento mei vel heredum meorum in perpetuum. Pro hac autem mea donatione concessione confirmacione et quita clamacione. dedit mihi dictus PHILIPPUS viginti et quinque solidos argenti premanibus in gersuma. Et ego dictus THOMAS et heredes mei dicto PHILIPPO et heredibus suis vel assignatis dictam acram terre cum omnibus suis pertinenciis contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus. Et ut hec mea donacio concessio confirmacio. et quita clamacio firmitatis robur habeat in posterum hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus. SYMONE TINCTORE. WILLELMO de POLA. ROGERO GALUN burgensibus de TETTEBURI. WILLELMO clerico filio ALEXANDRI de KENEFEC. PHILIPPO clerico . THOMA GRAMUS. WILLELMO FRANKELEN et aliis.

[ocr errors]

Seal, dark green wax, 13in. diam. Device, a sort of wheel or star of seven rays. Legend SIGILL' THOME. FILII. ROB'TI.'

Endorsed-Carta Thome filii Roberti Raul quam fecit Philippo filio Roberti Palmer de una acra terre.'

MVIII.

BULL OF POPE CLEMENT IIII., RATIFYING AN AGREEMENT BETWEEN MARGAM AND TEWKESBURY, CONCERNING THE TITHES OF ST. LEONARD'S, NEWCASTLE.

[PENRICE MSS.] 23 JANUARY. 3RD YEAR. 1268. CLEMENS episcopus servus servorum Dei. dilectis filiis . . abbati et conventui monasterii Sancte MARIE de MARGAN CISTERCIENSIS ordinis LANDAVENSIS diocesis. salutem et apostolicam benedictionem.

Ea que judicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne in recidive contentionis scrupulum relabantur. apostolico convenit presidio communiri. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat . quod dudum inter vos. ex una parte. et . . abbatem et conventum monasterio de THEOKESBURI ordinis Sancti BENEDICTI WIGORNIENSIS diocesis ex altera . super decimis provenientibus quibusdam terris vestris in parrochia ecclesie Sancti LEONARDI de NOVO CASTRO in GLAMMARGAN consistentibus orta materia questionis. tandem post diversas commissiones ab apostolica sede super hoc. ad judices diversos obtentas et processus etiam varios habitos per easdem . amicabilis super hec inter partes. compositio. intervenit. prout in patentibus litteris inde confectis plenius. dicitur contineri. nos itaque vestris supplicationibus inclinati. compositionem hujusmodi sicut rite. ac sine pravitate proinde facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice observata. ratam et firmam habentes. eam auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit . indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum VITERBII X. kalend. FEBRUARII. Pontificatus nostri anno tertio.

A leaden Bulla of the Pope is appended by strands of yellow and red silk, and sewn up in a casing of thin kid leather.

« AnteriorContinuar »