Imágenes de páginas
PDF
EPUB

arabilis cum pertinenciis in manerio de KENEFEC pro servicio suo. jacentem ex australi parte de GOIELAKE et extendit se in longum a GOIELAKE usque ad terram que fuit WILLELMI COLE habens ab oriente terram que fuit CECILIE filie ALEXANDRI. ab occidente vero terram que fuit WILLELMI filii HEREBERTI tenendas et habendum sibi et heredibus suis vel assignatis de capitali domino de KENEFEC libere. et quiete. integre. et pacifice. faciendo inde annuatim dicto domino de KENEFEC servicium quod ego et antecessores mei dominis de KENEFEC pro dicta acra facere debuimus et consuevimus. pro omni servicio secta exactione et seculari demanda. absque aliquo retenemento mei vel heredum meorum in perpetuum. Pro hac autem mea donatione concessione confirmacione et quita clamacione. dedit mihi dictus PHILIPPUS viginti et quinque solidos argenti premanibus in gersuma. Et ego dictus THOMAS et heredes mei dicto PHILIPPO et heredibus suis vel assignatis dictam acram terre cum omnibus suis pertinenciis contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus. Et ut hec mea donacio concessio. confirmacio. et quita clamacio firmitatis robur habeat in posterum hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus. SYMONE TINCTORE. WILLELMO de POLA. ROGERO GALUN burgensibus de TETTEBURI. WILLELMO clerico filio ALEXANDRI de KENEFEC. PHILIPPO clerico. THOMA GRAMUS. WILLELMO FRANKELEN et aliis.

Seal, dark green wax, 13in. diam. Device, a sort of wheel or star of seven rays. Legend SIGILL' THOME. FILII ROB'TI.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Endorsed Carta Thome filii Roberti Raul quam fecit Philippo filio Roberti Palmer de una acra terre.'

MVIII.

BULL OF POPE CLEMENT IIII., RATIFYING AN AGREEMENT BETWEEN MARGAM AND TEWKESBURY, CONCERNING THE TITHES OF ST. LEONARD'S, NEWCASTLE.

[PENRICE MSS.] 23 JANUARY. 3RD YEAR. 1268. CLEMENS episcopus servus servorum Dei. dilectis filiis . . abbati et conventui monasterii Sancte MARIE de MARGAN CISTERCIENSIS ordinis LANDAVENSIS diocesis. salutem et apostolicam benedictionem.

Ea que judicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne in recidive contentionis scrupulum relabantur. apostolico convenit presidio communiri. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat. quod dudum inter vos. ex una parte. et abbatem et conventum monasterio de THEOKESBURI ordinis Sancti BENEDICTI WIGORNIENSIS diocesis ex altera. super decimis provenientibus quibusdam terris vestris in parrochia ecclesie Sancti LEONARDI de NOVO CASTRO in GLAMMARGAN consistentibus orta materia questionis. tandem post diversas commissiones ab apostolica sede super hoc. ad judices diversos obtentas et processus etiam varios habitos per easdem. amicabilis super hec inter partes. compositio. intervenit. prout in patentibus litteris inde confectis plenius dicitur contineri. nos itaque vestris supplicationibus inclinati. compositionem hujusmodi sicut rite. ac sine pravitate proinde facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice observata. ratam et firmam habentes. eam auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum VITERBII X. kalend. FEBRUARII. Pontificatus nostri anno tertio.

A leaden Bulla of the Pope is appended by strands of yellow and red silk, and sewn up in a casing of thin kid leather.

Endorsed, in a contemporary hand-Johanne de Pergamo'; 'Confirmacio ecclesie de compositionis (sic) de Nova (sic) Castro in Glammorgan.'

In a very late hand-Bull of Pope Clement Iv., confirming the agreement between the Abbot of Margam and the Abbot of Tewkesbury concerning the tithes of New-Castle.'

MIX.

SALE BY MATILDIS, WIDOW, DAUGHTER OF GEOFFREY, BURGESS OF CARDIFF, TO THOMAS, SON OF G. BURGESS OF KENEFEG, OF HER BURGAGE IN CARDIFF.

[HARL. CH. 75 C. 1.]

Sciant presentes et futuri quod ego MATILDIS filia GALFRIDI burgensis de KARDIF in libera viduitate mea consilio et consensu CRISTIANE Sororis mee et aliorum amicorum meorum pro magna necessitate mea vendidi THOME filio G...... burgensi de KENEFEG burgagium meum in KARDIF quod jacet inter burgagium YSALIE relicte THOME de WITECHURCHE ex parte australi et burgagium HUGONIS NORRENSIS ex parte aquilonari pro quindecim marcis sterlingorum quas dictus THOMAS mihi pacavit premanibus ad debita mea acquietanda. Et ego dicta.. dicto THOME [et he]redibus suis contra omnes mortales warantizabo imperpetuum. In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. WILLELMO FLANDRENSI THOMA CRISPO . WILLELMO MADDE. JORDANO ALUY. THOMA ADAM FRIDAY. WILLELMO aurifabro et multis aliis.

[ocr errors]

Endorsed-Carta Matildis filie Galfridi.'

[ocr errors]

MX.

GRANT BY WILLIAM DE ST. YSMAHEL TO ROGER DE KYLPEYC OF LAND AT HORTON, IN PENRICE.

[blocks in formation]

Sciant presentes et futuri quod ego WILLELMUS de Sancto YSMAHELE dedi et concessi et hac presenti carta confirmavi ROGERO de KYLPEYC totam terram meam que jacet in parte occidentali de la HORTONE in feodo de PENR[ES] scilicet XIJ. acras terre arabilis cum pertinenciis. Quas ego tenui quondam de domino ROBERTO de PENR[ES]. Tenendam et habendam predicto ROGERO et heredibus suis vel suis assignatis vel cui vel quali ipsam velit dare vel assignare in quo statu vite sue fuerit salva gente de religione de me et heredibus meis pro xv. denariis de redditu ad festum Sancti MICHAELIS salvo servicio regali pertinente ad easdem duodecim acras. sicut ego WILLELMUS solitus fui facere domino ROBERTO de PENR[ES] per meam citacionem legalem. Et ego predictus WILLELMUS et heredes mei predicto ROGERO et heredibus suis vel suis assignatis sicut superius scribitur eas contra omnes homines et feminas warentizabimus in perpetuum. Et pro ista mea donacione et concessione XIJ. acrarum terre predicte cum pertinenciis dedit michi predictus ROGERUS XXX. solidos sterlingorum pre manibus. Et cum ROGERUS ab hoc seculo discedat. predictorum xv. denariorum redditum michi WILLELMO vel heredibus meis duplicabitur omni alia exactione neclecta. Et quia ego volo quod mea donacio et concessio stabilis permaneat. et non fracta. hoc scriptum roboravi sigilli mei impressione. Hiis testibus. DAVID de la MARE tunc ballivo de PORTEYNON. HENRICO SCURLAG WILLELMO LANHETON'. ROBERTO le KNOYL. HUGONE PURBYC WILLIWALTERO super montem. et multis aliis.

Seal wanting.

[ocr errors]

MXI.

GRANT BY ZEREUARD AB PHELIP, WITH CONSENT OF
HELTHEYLOU, HIS WIFE, TO WRONOC SEYS, OF LAND
CALLED MAYS TREYKIK, NEAR LANGUNIHT.
[PENRICE MSS.]

Sciant p. et f. quod Ego ZEREUARDUS ab PHELIP consensu et assensu HELTHEYLOU Uxoris mee et filiorum meorum ceterorumque heredum. dedi et concessi et hec presenti carta mea confirmavi WRONOCO SEYS totam terram illam que MAYS TREYKIK est numpcupata. Que quidem terra jacet juxta viam que ducit apud LANGUNIHT in parte occidentali. extendens se ad rivulum qui vocatur NANTREYKIK in parte orientali de via communi ascendendo usque ad viam que vadit in cimiterio capelle de TREYKIK. Habendam et tenendam sibi et heredibus suis. de me et heredibus meis libere quiete et pacifice ab omni servicio exaccione et demanda. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ipse et heredes sui tres obolos bone monete ad festum B. MICHAELIS archangeli pro omnium serviciorum acquietacione. Pro hac autem donacione et concessione dedit mihi predictus WRONOCUS unam marcam et dimidiam argenti pre manibus. Ego vero et heredes mei predicto WRONOCO et heredibus suis predictam terram contra omnes et feminas warantizabimus. Et ut hec mea donacio et concessio rata et stabilis permaneat. eam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus ZEReuard Cou. MEURIK ab CNAYTHOU. ENER ab MADOC. MEURIK ab CNAYTHOU ab WRONOU . WILIM ab MEYLER. WILLIM ab ZEREUARD ab ESPUS. ZEREUARD ab ESPUS. ESPUS ab ZEREUARD. LEWELINO VAUHANT. HOKELO ab LoWARZ. WILLIM ab ADAM. REYS ab LEWELIN ab GREFIT. et multis aliis.

A small lump seal in red wax: a merchant's mark.

Endorsed-TREIE GYKE.'

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »