Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MXXIII.

DECLARATION BY RES AB GRIFFIN AB IVOR THAT HE HAS TAKEN MARGAM UNDER HIS PROTECTION.

[PENRICE MSS.]

Sciatis omnibus p. et f. quod ego RESUS filius GRIFFIN. ab YVOR. suscepi in custodiam et protectionem meam domum de MARGAN. et omnes res et possessiones ejusdem domus custodiendas et defendendas sicut res meas proprias et non sustinebo quod aliquis hominum meorum vel aliorum qui in terra mea manere. vel ad eam redditum habere voluerit predicte domui molestiam faciat injuriam vel gravamen. Et si contigerit aliquas res ejusdem domus . vel predam in terram meam devenire. ego compellam ipsos malefactores omnes res suas restituere. sicut voluerint pacem meam habere. Et si contigerit aliquem hominem meorum habere querelam erga prefatam domum. non permittam ei propter hoc fieri aliquam violentiam. aut gravamen. set ipsa querela coram me. justo judicio terminabitur. Et ego juravi et affidavi me fideliter et absque dolo hec omnia servaturum prefate domui in perpetuum. Hiis testibus.

Entitled-Carta Resi filii Griffini.'

MXXIV.

GRANT BY MEURICH AB WRONU CHOT OR CHOO TO MARGAM OF LAND IN AVEN MARSH.

[HARL. CH. 75 D. 21.]

Sciant presentes et futuri quod ego MEURICH ab WRONU CHOT ex consensu et assensu uxoris mee et aliorum amicorum meorum pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum c. et h. p. carta m. c. D. et e. B. M. d. MARGAN e. m. i. D. s. in perpetuam elemosinam totum pratum meum in marisco de AVENE quod jacet inter pratum ALAYTHO. et pratum KEDICH. ut habeant et teneant de me et heredibus meis vel assignatis imperpetuum libere. et quiete. et in pace.

sicut ulla elemosina potest liberius teneri et haberi. Reddendo michi et heredibus meis vel assignatis ad festum Sancti MICHAELIS annuatim sexdecim denarios pro omni servicio. accione. et demanda. Et ego et heredes mei vel assignati warantizabimus predictum pratum dictis monachis contra omnes mortales imperpetuum. Et ut hec mea concessio et confirmacio imperpetuum stabilis. et rata. et inconcussa permaneat. presenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. PHILIPPO ab MORGAN. CRADOCO ab MADOC. MEURICH ab WILIM. RESO ab ROGER. LEWARH ab DAUID. PHILIPPO HEYWARD. et multis aliis.

Round seal, red wax, 1țin. diam., a rosette of eight leaves, seeded.

[merged small][ocr errors]

Endorsed Carta Meurish Choc de prato in Marisco de Avene.'

MXXV.

GRANT BY MARGARET, DAUGHTER OF ROGER.

[PENRICE MSS.]

Sciant p. et f. quod ego MARGERIA filia ROGERI quondam concubina RICARDI clerici de KENEFEG. Dedi et concessi et h. p. c. m. confirmavi monachis de M.. Deo et B. M. ib. serv. tres acras terre arabilis in feudo de KENEFEGH cum pertinentiis suis de libero patrimonio meo pro salute anime mee et antecessorum et meorum in p. et p. e. Quarum una acra et quarta pars unius acre jacent juxta viam venientem de veteri castro usque ad CORNELI ex parte occidentali inter terram quam WILLELMUS filius ALEXANDRI tenet de monachis que quondam fuit terra THOME HOSMAR. Et inter terram HUGONIS WALENSIS. Incipiunt autem a predicta via et extendunt se in longitudinem versus occidentem usque ad acram quam predictus WILLELMUS tenet de monachis que quondam fuit acra JOHANNIS WITARD. Una vero acra et quarta pars unius jacent inter terram quam predictus WILLELMUS tenet de monachis que quondam fuit terra WILLELMI COн. Et inter terram WILLELMI FRONKELEYN. Incipient autem a predicta via et extendunt se

in longitudine versus occidente usque ad magnam viam que ducit de capella Beate MARIE MAGDALENE usque ad CORNELI. Dimidia vero jacet ex parte orientali vie que ducit de veteri castro usque ad CORNELI. Inter terram quam predictus WILLELMUS filius ALEXANDRI tenet de monachis que quondam fuit terra WILLELMI COH. Et inter terram quam predictus WILLELMUS tene[t] de THOMA COLE. Incipit autem predicta dimidia acra a dicta via et extendit se versus orientem et versus terram THOME GRAMUS. Tenendas et habendas. predictas tres acras terre cum pertinenciis suis de me et heredibus meis. Libere quiete. et pacifice ab omni exaccione seculari et demanda. sicut aliqua terra liberius et quiecius dari vel teneri potest. Et ego MARGERIA et heredes mei predictis monachis predictas tres acras terre cum pertinenciis suis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus. Et ut hec donacio mea et concessio mea rata. stabilis et inconcussa permanent. hoc presens scriptum sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus. Endorsed Carta Margerie filie Rogeri de tribus acris terre.'

[ocr errors]

MXXVI.

QUIT-CLAIM BY DAVID, SON OF ADAM SPUDUR, TO MARGAM ABBEY, OF A MESSUAGE IN BONEVILESTON.

[PENRICE MSS.]

FEAST OF ST. MARGARET, V.M. 20 JULY. 1281.

Sciant p. et f. quod ego DAVID SPUDUR. filius ADE SPUDUR. consilio et ascensu amicorum meorum dedi concessi et quietas clamavi pro me et heredibus meis imperpetuum et hac presenti carta mea confirmavi domino Abbati de MARGAN et conventui de MARGAN unum messuagium cum curtilagio in villa de BONEVILEISTUN' in australi parte regne vie que jacet inter terram monachorum de MARGAN ex una parte et terram JOHANNIS FRANKELEYN ex alia parte in oriente et extendit se a regia via versus austrum. et etiam dimidiam acram terre adjacentem dicto curtilagio in australi parte cum pertinenciis. Et etiam decem

[ocr errors]

acras terre cum dimidia et cum una pertica terre cum pertinenciis que jacent in boriali parte grave dictorum monachorum apud BONEVILEISTUN' per easdem bundas metas et divisas quas ego melius et liberius et plenius uncquam tenui et secundum quod. dictus ADAM pater meus plenius totum prenominatum tenuit olim cum omnibus pertinenciis ibidem adjacentibus. Pro hac autem mea donacione quieta ac libera in perpetuum clamacione ad urgentissimam necessitatem meam predictus abbas et conventus de MARGAN mihi dederunt quinque libras cum duodecim solidis bonorum et novorum steriligorum (sic). Ut igitur hec mea donacio concessio et quieta clamacio stabilis firma et inconcussa permaneat in perpetuum, presens scriptum sigilli mei impressione. roboravi. Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo. die Beate MARGARETE virginis et martiris. Testibus hiis. JACOBO de BONEVILE. WALTERO de BARRI. JOHANNE SPRENGAL. JOHANNE FRANKELEYN. JOHANNE ROGER' et multis aliis.

Small round seal in green wax: a seeded fleur-de-lis.

+s' DAVIT. SPUDUR.

Endorsed- David Spuder.'

The Spodur or Le Spudur family held land in Tythegston and Bonvileston towards the close of the thirteenth century. These documents name Adam, David his son, 1281, and Thomas (CCXV.), 1291. David had a daughter Alicia, by Johanna, daughter of John Stalun, a name otherwise unknown, but which may be connected with 'Stalling Down' in these parts.

[blocks in formation]

GRANT BY DAVID SPODUR TO JOAN, DAUGHTER OF JOHN STALUN, FOR HER LIFE, AND TO ALICE, DAUGHTER OF THE SAID DAVID, OF THE MOIETY OF A HOUSE IN BONEVILESTON.

[HARL. CH. 75 C. 54.]

Sciant presentes et futuri quod ego DAVID SPODUR dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi JOHANNE filie JOHANNIS STALUN coad vixerit. et ALITIE

filie mee de eadem JOHANNA suscitata post decessum matris sue medietatem unius domus in villa de BONEVILESTON. que medietas sita est versus orientem juxta domum JOHANNIS WRONU. et quendam ortum dicte domui pertinenentem . et in parte boriali situm et propinquiorem. et totum croftum in parte boreali dicti orti propinquius. Habendum et tenendum dictam medietatem domus cum toto orto et crofto dicte JOHANNE coad vixerit. et dicte ALITIE et heredibus suis de me et heredibus meis libere. quiete. bene. pacifice integre. jure hereditario sine omni diminutione in perpetuum possidendum. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis dicta JOHANNA dum vivit. et post ipsius decessum dicta ALITIA et heredes sui unum obolum ad festum Beati MICHAELIS. et tres denarios ad custodiam de KARDIF. ad festum Sancti ANDREE apostoli pro omnibus servitiis releviis. herietis wardis. consuetudinibus talleagiis. sectis curie et omnimodis demandis secularibus. Ego vero predictus DAVID et heredes mei dicte JOHANNE coad vixerit. dicte ALITIE et heredibus suis. dictam medietatem domus cum orto et crofto contra omnes homines et feminas warentizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum. et ut hec mea donatio. concessio. et presentis carte confirmatio. robur perpetue firmitatis optineant. presenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus. JOHANNE FRANKELEYN. WILLELMO CADI. JOHANNE filio ROGERI. PHILIPPO filio PETRI. JOHANNE SPRINKOL. ROBERTO filio FABRI. RICARDO filio THOME et aliis.

MXXVIII.

GRANT BY DAVID LE SPODUR TO MARGAM ABBEY OF A MESSUAGE IN BONEVILE.

[PENRICE MSS.]

Sciant p. et f. quod ego DAVID le SPODUR dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi abbati et conventui de MARGAN unum messuagium cum curtilagio in villa de BONEVILE in australi parte Regie vie. quod jacet inter

« AnteriorContinuar »