Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dictus Galfr. mihi fecit p nemore del Westewod. Habendum et tenendum de me et heredib3 meis sibi et heredib3 suis libere quiete bene et in pace finabiliter imppetuum, faciendo seruicium predicto dño Thome et heredib3 suis quod mihi facere consueuit, scilicet unum denarium p omni seruicio. Et ego dictus Gilbertus et heredes mei dictum homagium predicto dño Thome et heredib3 suis contra omnes gentes warantizabimus, defendemus, et acquietabimus imppetuum. In cuius rei testimonium presentem cartam impressione sigilli mei roboraui. Hijs testib3, (ut supra proximo scripto.)

V. Cyrographum Roberti Grelley de ingressu de Maunton.

[ocr errors]

ONUENIT inter Robertum de Grelley dñum de Mamecestr ex una parte, et fratrem Robertum de Haword Abbatem de Stanlawe et eiusdem Loci conuentum ex altera, die veneris px. post festum trinitatis anno regni regis Edw. filij regis Henr. quarto, quod cum dictus Abbas et conuentus obligati sunt per quendam Abbatem Karolum nomine predecessorem suum et eius conuentum versus Thom. Grelley quondam dñum de Mamecestr et

feodum pertinentibus.

Concessi etiam dedi et hoc presenti scripto meo confirmaui et omnino pro me et heredibus meis quietuclamaui predicto Roberto Grelley et heredibus vel assignatis suis totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in tota terra quam Cecilia mater mea tenet nomine dotis in villa de Barton cum omnibus pertinentijs suis ut in molendinis stagnis aquis, boscis, pratis et pasturis, et omnibus alijs pertinentijs ad predictam dotem pertinentibus, una cum feoditate et omnibus seruicijs et consuetudinibus que predicta Cecilia mater mea monachis facere solebat, et debebat pro predicta dote sua cum pertinentijs suis sine aliquo retenemento. Ita scilicet quod nec ego predictus Johannes nec heredes mei nec aliquis per nos in predictis manerijs et feodo vel dote predicte Cecilie matris mee vel eius feoditate vel seruicijs et consuetudinibus de predicta dote debitis et consuetis cum omnibus pertinentijs aliquid iuris vel clamei in posterum vendicare poterimus exigere vel habere. In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Hijs testibus, domino Johanne Byron, Henr. de Trafford, Galfrido de Bracebrugge, Dauid de Hulton, Rogero de Penhulbury, Thoma de Aston, Alex. de Pilkyngton, Rogero de Midelton, Roberto de Schoresworth, Adam de Prestwyche, Adam de Hulm, et multis alijs.

heredes suos p scriptum suum obligatorium factum ad Pentecosten anno regni regis Henr. filij Johannis regis xxviijo, quod predictus Karolus nec aliquis successorum suorum ab eodem tempore in posterum nullam terram ement de feodo predicti Thome nec aliquo modo ingressum in feodo suo habent sine assensu et voluntate predicti Thome et heredum suorum sub pena amissionis terre illius si quam emerent, et etiam terre illius quam de Gilberto de Barton tenuerunt que fuit de feodo predicti Thome et heredum suorum. Predictus vero Robertus Grelley, p salute anime sue et antecessorum et successorum suorum, et ad preces nobilis viri Henr. de Lascy comitis Linc., concessit predicto Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui habere ingressum in quodam tenemento Galfr. de Byron, scilicet in una bouata terre cum ptinentijs in Maunton que est de feodo predicti Roberti et in quendam boscum qui vocatur le Westwod, qui etiam est de feodo suo infra territorium de Barton. Ita scilicet quod predictus Abbas et successores sui facient predicto Rob. Grelley et heredib3 suis omnia seruicia et consuetudines que de predicta bouata terre et predicto bosco debentur imppetuum. Et cum contigerit predictum Abbatem vel aliquem alium Abbatem de Stanlawe humanitus decedere, vel aliquo casu contingente amoueri, dabitur post mortem vel amotionem uniuscuiusque Abbatis predicte domus de Stanlawe releuium predicto Rob. Grelley et heredib3 suis p predictis bouata terre et bosco imppetuum, scilicet tale releuium, quantum ad dictum tenementum ptinet eodem modo ac si predictus Galfr. de Byron et heredes sui predictum tenementum tenuissent. Et ad hec omnia facienda et firmiter tenenda predictus Abbas et eius conuentus p presentem conuentionem sine aliqua contradictione se obligant. Et ut hec presens conuentio sine aliqua contradictione ex utraque parte firmiter et stabiliter teneatur, tam predictus Robertus quam predictus Abbas presentib3 scriptis ad modum cyrographi confectis alternatim sigilla sua apposuerunt. Hijs testib3, dño Johanne de Byron, Henr. de Trafford, Dauid de Hulton, Rogero de Penhulbury, Willmo de Radecliue, Rob. de Schoresworth, et alijs.

VI. Confirmatio Ricardi de Workedley de Maunton et

a

Swynton.

NIUERSIS ad quos presentes litere puenerint Ricardus dñus de Worked. filius Galfridi de eadem salutem in dño. Noueritis me p me et heredib3 meis hoc presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe donum Galfridi de Byron de tota terra sua cum ptinentijs in Maunton et Swynton, que est de feodo meo. Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum aliquid de dicta terra cum ptinentijs exigere possimus vel vendicare imppetuum nisi firmam annuam tamen que mihi et antecessorib3 meis de dicta terra reddi con'sueuit, saluo forinseco seruicio, sicut in carta quam dicti Abbas et conuentus de dicto Galfrido habent plenius continetur. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Henr. de Trafford, Rogero de Penhulbury, Dauid de Hulton, Alex. de Pilkyngton, Rob. de Schoresword, et alijs. Dat. apud Eccles die sancti Albani martyris anno gratie mo cc lxxvj.

VII. Confirmatio domini Edmundi filij regis Henrici de
Maunton et Swynton.

a

NIUERSIS hoc scriptum inspecturis vel audituris, Edmundus inclite recordationis dñi Henrici quondam regis Anglie filius salutem eternam in dño. Nouerit uniuersitas vestra nos caritatis intuitu et ad petitionem et instantiam magnifici viri dñi Henr. de Lascy comitis Linc. et constabularij Cestrie concessisse religiosis viris Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe et successorib3 suis et confirmasse eisdem quicquid est de feodo nostro in tota terra de Maunton et Swynton, quam dicti viri religiosi habent de dono et elemosina Galfridi de Byron. Habend. et

Saluo nobis et heredib3

tenend. sibi et successorib3 suis imppetuum. nostris seruicio quod dicta terra priorib3 temporib3 facere consueuit. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus. Hijs testib3, dño Henr. de Lascy comite Linc., dño Johanne Bek, dño Rand. de Dacre, dño Henr. de Lee tunc vicecomite Lanc., dno Hug. de Vienna, Roberto Grelleye, Roberto de Holand, Nich. de Lee tunc receptore Lancastrie, et alijs.

VIII. Litere testimoniales bonorum virorum et nobilium quod Galfridus de Byron fuit compos mentis quando feoffauit domum de Stanlawe de Maunton et Swynton.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib; ad quos presentes litere puene

rint, Galfr. de Chedle, Rad. de Vernon, Hamo de Mascy, Ric. de Stokkeport, Patricius de Haselwall, Hug. de Dutton, Ric. de Mascy, milites, Alex. de Buneuill, Warin. le Grosuenour, Rob. le Grosuenour, Ric. le Roter, salutem. Quia pium est veritati testimonium phibere omnib3 quorum interest, testamur p presentes quod Galfr. de Byron quondam dñus de Maunton, firmarius dñi Regis de Northwyco, custosque forestarum eiusdem per totum comitatum Cestrie, sane mentis et compos sui exstitit a toto tempore a quo notitiam psone eiusdem habuimus usque diem obitus sui et specialiter in tempore illo quo feoffauit domum de Stanlawe de prefato manerio de Maunton, licet aliquo tempore ante donum illud morbo paralitico pcutiebatur, de quo ante donum id convaluit, balliuam suam bene et honeste eundo et equitando p multos annos custodiuit. In cuius rei testimonium sigilla nostra huic scripto apposui

mus.

IX. Testimonium domini Reginaldi de Grey tunc Justiciarij Cestrie* de materia supradicta.

MNIBUS Cristi fidelib; ad quos presentes litere puene

[ocr errors]

rint, Reginaldus de Grey Justiciarius Cestrie salutem. Quia pium est veritati testimonium phibere omnib3 quorum interest, testamur p presentes quod Galfridus de Byron quondam dñus de Maunton, ffirmarius dñi Regis de Northwyco, custosque forestarum dñi Regis in Cestrischir, a tempore nostro quo prius Justiciarius eiusdem Comitatus exstiteramus sane mentis et compos sui exstitit, et toto tempore a quo notitiam psone eiusdem habuimus usque diem obitus sui, et specialiter in tempore illo quo feoffauit domum de Stanlawe de prefato manerio de Maunton et post per multos annos, licet aliquo tempore ante donum illud morbo paralitico pcutiebatur, de quo ante donum illud convaluit, balliuam suam bene et honeste eundo et equitando custodiuit. In cuius rei testimonium huic scripto sigil

lum nostrum apposuimus.

X. Cyrographatum inter Ricardum de Worsedlegh et Galfridum de Byron de terra que vocatur Stanystrete.†

H

NNO regni regis Henr. filij Johannis regis lvo ad Pente

costen, facta fuit hec conuentio inter Ric. dñum de Worked

legh ex una parte, et Galfr. de Byron ex altera, videlicet quod predictus Ric. dedit et confirmauit predicto Galfrido de Byron et heredib3 suis ex maritonali coniugio pcreatis, quod pre

* Reginald de Gray was judge of Chester 54, 55, and 56 Henry III., again 1 and 2 Edward I., and again from 10 to 28 Edward I.

+ Stanystrete is situated at the northern extremity of the township of Worsley, and probably is so called from the Roman road from Manchester to Blackrod, which passes there.

« AnteriorContinuar »