Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tuæ Ecclesiæ prædictæ a primæva erectione vacanti præsse, et in vim præfectionis hujusmodi ac litterarum super munere consecrationis suscipiens vigorem munus consecrationis hujusmodi alias earumdem litterarum forma servata, suscipere libere et licite valeas in omnibus et per omnia, perinde ac si in illis sub nomine Joannis Zumarraga, non autem Francisci Zumarraga nominatus fuisses, et quod ad præsentationem ejusdem Caroli Imperatoris et Regis de persona tua provisio et præfectio prædicta fiebant expressum extitisset, non obstantibus præmissis ac constitutionibus et ordenationibus Apostolicis, necnon omnibusque in singulis litteris prædictis, non obstare cæteris contrariis quibuscumque. Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimanona Aprilis millesimi quingentesimi trigesimi secundi, Pontificatus nostri anno nono.- EVANGELISTA.

Quod quidem trasumptum fuit extractum et collationatum cum dicto Brevi originali per me infrascriptum Notarium, in oppido Madrid, Toletanæ Diocesis, anno Incarnationis millesimo quingentesimo trigesimo tertio, vero ultima Maii, Pontificatus ejusdem Domini nostri Clementis Papæ Septimi anno decimo, indictione sexta, præsentibus ibidem Rmis. Patribus Fr. Petro de Nieva et Fr. Gundisalvo de Medina, ordinis Minorum, et Martino de Laris, laico, Calagurritan. Diœces., testibus ad præmissa vocatis specialiter atque rogatis. Et quia ego, Didacus de Arana, Notarius Apostolicus, Corduben. Diœces., ad emendandum corrigendumque hoc instrumentum, manu aliena fideliter scriptum, una cum prænominatis testibus fui præsens, ideo in hanc publicam formam redegi, et signo meo consueto signavi, nomine meo roboravi, in fidem et testimonium omnium et singulorum omnium, rogatus et requisitus.-DIDACUS DE ARANA, NOTARIUS APOSTOLICUS.

NÚM. 15.

TESTIMONIO DE LA CONSAGRACION.

EVERENDISSIMIS in Christo Patribus et Dominis, miseratione divina, Sacrosanctæ Universalis Ecclesiæ Camerario et Vicecancellario, cæterisque Romanæ Curiæ officialibus, omnibusque aliis et singulis ad quos nostræ presentes pervenerint, Didacus de Rivera, Dei et Apostolicæ Sedis gratia, Episcopus Segoviens., commendationem et sinceram in Domino charitatem. Cum quæ nobis Sedes Apostolica committere consuevit et in futurum committet, ut in consecratione nostra jurejurando Deo vovimus, cum omni reverentia adimplere tenemur, et ea inter alia quæ nobis specialiter a Santissimo Domino nostro Papa commendantur, hodie siquidem Reverendus in Christo Pater et Dominus Joannes de Zumarraga, electus Mexicanen., quasdam litteras Apostolicas Santissimi in Christro Patris et Domini nostri Domini Clementis, Divina Pro

videntia Papæ Septimi, cum cordulis canapis et suo vero plumbo soliti appendenti munitas, coram Notario et testibus infrascriptis nobis præsentavit, quas nos cum æqua debita reverentia accepisse noveritis hujusmodi sub tenore:

Clemens Episcopus, servus servorum Dei. Dilecto Francisco, electo Mexicanen., salutem et Apostolicam benedictionem. Cum nos pridie Ecclesiæ Mexicanen, tunc ab ejus primæva erectione ex Parochiali Ecclesia in Cathedralem Ecclesiam Mexicanen. per nos etiam hodie facta vacanti, de persona tua, nobis et fratribus nostris consilio, ob tuorum exigentiam meritorum accepta providerimus, teque illi in Episcopum et Pastorem præfecerimus, curam et administrationem ipsius Ecclesiæ Mexicanen. tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo Apostolica auctoritate, de fratrum eorundem consilio, per alias nostras litteras, prout in illis plenius continetur: Nos ad ea quæ ad tuæ commoditatis augmentum decere conspicimus favorabiliter intendentes, tuis pro hac parte supplicationibus inclinati, tibi qui ut accepimus ad ipsam Mexicanen. Ecclesiam quæ in Indiis Maris Oceani, ubi copia Episcoporum pro munere consecrationis tibi impendendo non habetur, consistit, te contulisti, ut a quocumque malueris solo catholico Antistite, gratiam et communionem Apostolicæ Sedis habente, in eisdem Indiis residente, accitis et in hoc sibi assistentibus duobus tantum et tribus personis in dignitate ecclesiastica constitutis, seu canonicis quarumcumque Cathedralium Ecclesiarum, absque reliquis Episcopis in hoc accitis et asistere solitis prædictis, quocumque die Dominico, vel festivo seu feriato, munus consecrationis hujusmodi suscipere valeas, ac eidem Antistiti ut recepto prius a te, nostro et Romanæ Ecclesiæ nomine, fidelitatis debitæ solito juramento, juxta formam præsentibus annotatam, munus prædictum impendere libere possis, plenam et liberam licentiam ac facultatem tenore præsentium concedimus: volumus autem et dicta auctoritate statuimus ac decernimus quæ si nondum recepto a te per ipsum Antistitem hujusmodi juramento munus prædictum tibi impendere et tu illud suscipere præsumpserit, dictus Ântistes a Pontificali officio et exercitio, et tam ipse quam tu, ab administratione tam spiritualium quam temporalium Ecclesiarum vestrarum suspensi sitis, eo ipso. Præterea volumus quod formam hujusmodi a te nunc præstiti juramenti, nobis de verbo ad verbum, per tuas patentes litteras, tuo sigillo signatas, per proprium nuntium quam citius destinare procures, per hoc venerabili Fratri nostro Archiepiscopo Hispalensi cui præfata Ecclesia metropolitano jure subesse dignoscitur, nullum in posterum præjudicium generetur. Forma autem juramenti quod præstabis, hoc est: Ego, Franciscus, electus Mexicanen., ab hac hora in antea fidelis et obediens ero Beato Petro, Sanctæque Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ et Domino nostro Domino Clementi Papæ Septimo, suisque successoribus canonice intrantibus: non ero in consilio, aut consensu vel facto ut vitam perdant aut membrum, vel capiantur mala captione, aut in eos manus violenter quomodolibet ingerantur,

vel injuriæ aliquæ inferantur, quovis quæsito colore: consilium vero quod mihi credituri sunt, per se aut nuntium, seu litteris ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum et regalia Sancti Petri, adjutor eis ero ad defendendum et retinendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicæ Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adjuvabo. Jura, honores privilegia et auctoritatem Romanæ Ecclesiæ, Domini mei Papæ et successorum prædictorum, conservare, defendere, augere et promovere curabo: nec ero in consilio, facto seu tractato, in quibus contra ipsum Dominum nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam, aliqua sinistra vel præjudicialia personarum, juris, honoris, status et potestatis eorum machinentur: et si talia a quibuscumque procurari novero, vel tractari, impediam hoc pro posse et quam citius potero commode significabo eidem Domino nostro, vel alteri per quem ad ejus notitiam pervenire possit. Regulas Sanctorum Patrum, Decreta, Ordinationes, Sententias, Dispositiones, Resolutiones, Provisiones et Mandata Apostolica, totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. Hæreticos, schismaticos et rebelles Domino nostro et successoribus prædictis pro posse persequar et impugnabo. Vocatus ad synodum veniam, nisi præpeditus fuero canonica præpeditione. Apostolorum limina Romana Curia existentia, citra singulis annis, ultra vero montes singulis bienniis, visitabo, aut per me aut per meum nuntium Apostolica absolvar licentia. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam neque impignorabo, neque donabo in feudato, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiæ meæ, inconsulto Romano Pontifice. Sic me Deus adjuvet et hæ Sancta Dei Evangelia. Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Domini millesimo quingentesimo trigesimo, tertio nonas Septembris, Pontificatus nostri anno septimo.—Do. de VITERBO.-A. DE SANCTA CRUCE.-Jo. de la Casa.-F. LICEBA.-J. de CALATAYUH.-E. CATACURINO.- -F. BRANCONIUS SPALLUCELLUS. —A. DE VILLAREAL.-P. MARCIANI.-Post quarum quidem litterarum Apostolicarum præsentationem et receptionem, fuimus per præfatum Dominum Joannem, electum Mexicanen., specialiter requisiti, ut ab ipso fidelitatis et debitæ observantiæ juramentum, juxta præinsertarum litterarum Apostolicarum tenorem et formam recipere dignaremur. Nos volentes, ut par est, et tenemur Suæ Sanctitatis parere mandatis, recepimus juramentum ab eodem Domino Joanne, electo Mexicanen., coram nobis genuflexo, Evangelia Sancta tangendo, ut in dictis litteris Apostolicis continetur, et assistentibus nobis Reverendis in Christo Patribus et Dominis Fre. Francisco de Zamora, Episc. Triburien., et Fre. Francisco de Solis, Episc. Dibrasten., præfatum Joannem, electum Mexicanen., in Episcopum consecravimus, sibique munus Episcopalis consecrationis impendendo juxta formam et consuetudinem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ in talibus observari consuetas, cooperante nobis gratia Spiritus Septiformis. Acta fuerunt omnia supradicta die Dominica vigesima septima mensis Apri

lis, anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo trigesimo tertio, pontificatus prædicti Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Clementis, Divina Providentia Papæ Septimi, anno nono, indictione quinta, in Monasterio Sancti Francisci Oppidi Vallisoleti, Palentin. Diœces., in capella majore ejusdem Monasterii, coram magna multitudine Episcoporum, Magnatum, Militum, Auditorum Cancellariæ Regalis et Religiosorum; testibus specialiter vocatis et rogatis, Domino Antonio Mudarra, Decano Ecclesiæ Palentin., et Domino Petro Vaca, Doctore in Decretis, Decano nostræ Ecclesiæ Segoviensis.- DIDACUS, EPISCOPUS SEGOVIENSIS.- Et ego Joannes de Medina, Canonicus Segoviensis, Notarius publicus auctoritate Apostolica, Secretarius Illmi. ac Rmi. Domini mei Episcopi Segoviensis, præsens fui, una cum prænominatis testibus, ad omnia supradicta. Ideo hoc præsens publicum instrumentum manu aliena scriptum, me aliis occupato negotiis, exinde contuli et publicavi, et in hanc publicam forman redegi, et sigillo præfati Domini mei Episcopi a tergo corroboravi, signoque et nomine meis solitis et consuetis in fidem et testimonium omnium et singulorum, vocatus et requisitus.-JOANN. DE MEDINA, NOTARIUS ET SECRETARIUS.

NÚM. 16.

EJECUTORIALES Y ACTA DE POSESION.

TRO en idioma castellano en pliego: por fuera tiene arriba unas firmas y palabras, que á lo que se entiende dicen así: "El Conde D. García Manrique. El Dor. Beltran. El Dor. Bernal Dárias. Lic. Mercado de Peñalosa. Registrado, Bernal Dárias." Y luego se sigue el sello, que falta y se reconoce lo hubo. Luego: "Por Chanciller, Blas de Saavedra." Y despues: "En veinte y nueve dias del mes de Agosto, de mil é quinientos é treinta é tres años, se asentó esta provision de S. M. en los libros de esta Casa de Contratacion de Sevilla.... de Aranda." Despues del medio: "1533. Executoriales."

Síguese la presentacion de los dichos Ejecutoriales en la Real Audiencia de México, que se pondrá despues de ellos, que por la parte de adentro están así:

Don Carlos, por la divina clemencia, Emperador semper Augusto, Rey de Alemania; Doña Juana, su madre, y el mismo D. Cárlos, por la misma gracia, Reyes de Castilla, de Leon, de Aragon, de las Dos Sicilias, de Jerusalem, de Navarra, de Granada, de Valencia, de Toledo, de Galicia, de Mallorca, de Sevilla, de Cerdeña, de Córdoba, de Córcega, de Murcia, de Jaen, de los Algarbes, de Algecira, de Gibraltar, de las Islas de Canaria, de las Indias, Islas y Tierra firme del Mar Océano, Condes de Barcelona, Señores de Vizcaya y de Molina, Duques de Aténas y de Neopatria, Condes de Flandes, de Ti

rol, &c. A vos mi Presidente y Oidores de la mi Audiencia y Chancillería Real que está é reside en la ciudad de Tenochtitlan México de la Nueva España, é á todos los Concejos, Justicias, Regidores, Caballeros, Escuderos, Oficiales y hombres buenos de todas las ciudades, villas y lugares que son y entran en límites del obispado de la dicha ciudad de México, é otras cualquier personas á cuyo cargo ha estado y está la administracion de las Iglesias de ellas, á quien lo suso en esta nuestra carta contenido toca é atañe, salud y gracia. Bien sabeis, ó debeis saber, cómo Nos presentamos á nuestro muy Santo Padre, al Reverendo en Jesucristo Padre D. Fr. Juan de Zumarraga, de la órden de S. Francisco, al obispado de la dicha ciudad de México, al cual Su Santidad, por virtud de una nuestra relacion, proveyó de la dicha Iglesia y Obispado, y le mandó dar y dió sus Bulas de ello, y él la presentó ante Nos, é nos suplicó é pidió por merced le mandásemos dar nuestras cartas ejecutoriales, para que conforme á las dichas Bulas le fuese dada la posesion de dicho Obispado, y le acudiesen con los fructos y rentas de él, y para que pudiese poner sus Provisores é Vicarios é otros oficiales en el dicho Obispado, ó que sobre ello proveyésemos como la nuestra merced fuese: las cuales dichas Bulas Nos mandamos ver á los del nuestro Consejo de las Indias, y por ellos visto, fué acordado que entretanto é hasta que por Nos vista la discrecion de esa tierra, y hecha declaracion de los límites que el dicho Obispado ha de tener, se dé al dicho D. Fr. Juan de Zumarraga la posesion del dicho Obispado, y se le acudiese con los diezmos y otras cosas que como á tal Obispo le perteneciesen, é que debiamos mandar dar esta nuestra carta para vos en la dicha razon, é Nos lo tovimos por bien: por la cual vos mandamos á todos é cada uno de vos, que veais las dichas Bulas que por parte del dicho Obispo D. Fr. Juan de Zumárraga serán presentadas, y conforme al tenor y forma dellas le deis y hagais dar á él ó á las personas que su poder hubieren, la posesion de la dicha Iglesia é Obispado de México, para que la tenga, entretanto é hasta que por Nos vista la discrecion de la dicha tierra, se le señalen los límites que el dicho su Obispado ha de tener, é le tengais por vuestro Obispo é Prelado, haciéndole acudir con los frutos, diezmos y rentas y réditos é otras cosas que como Obispo dese Obispado le pertenecieren; é le dejeis é consintais hacer su oficio pastoral, y ejercer su jurisdiccion episcopal, por sí y por sus oficiales y vicarios, en aquellas cosas y casos que segun Derecho y conforme á la dicha Bula y leyes de nuestros reinos pueden y deben usar: é los unos ni los otros no fagades ni fagan ende al por alguna manera, so pena de la nuestra merced y de diez mill maravedís para la nuestra cámara. Dada en Monzon á dos dias del mes de Agosto de mill é quinientos y treinta y tres años.-YO EL REY.-Yo, Francisco de los Cobos, Comendador mayor de Leon, é Secretario de su Cesárea Católicas Majestades, lo fice escribir por su mandado.

y

Abajo: "Ejecutoriales para Fr. Juan de Zumárraga, Obispo de México."

« AnteriorContinuar »