Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tem consecratio monasterij nostri peracta anno domini m c. lix indictione vjj. xiiij kl. Octobris, vicesimo anno fundationis. Et iste sunt in summo altari beate virginis reliquie cum multis alijs collocate. De ueste sancte Marie. De sepulchro eiusdem virginis gloriose. Helysei et Abdie prophetarum. Andree apostoli. Bartholomei apostoli. Jacobi apostoli. Mathei apostoli et ewangeliste. Marci ewangeliste. Lavrentij martiris. Dens sancti Stephani prothomartiris. Georgij martiris. Cosme et Damiani martirum. Vrsi martyris. Coronati martyris. Adalberti episcopi et martyris. Martini episcopi et confessoris Egidij abbatis et confessoris. Nonnosi monachi et confessoris. Agnetis virginis et martyris. Lucie virginis et martyris, 15. Agathe virginis et martyris, Felicitatis martyris. Vnnde1. Col. cimmilium virginum et martyrum. Et aliorum plurimorum sanctorum martyrum confessorum atque virginum.

Blatt

1. Seite

Quanta autem beneficia idem reuerendus et strennuus vir Albero de Chvnring monasterio nostro impenderit non est infructuoso silencio pretereundum. Tradidit enim non solum nostro sed et monasterio sancte Crucis villam Haslech iuxta Weicharstorf, de sua traditione in libris veteribus sic scriptum invenimus.

Scriptis presentibus notum facimus et posteris cognoscendum transmittimus, quod vir nobilis ac deo deuotus Albero de Chvnring, vna cum filio suo Hadmaro manu potestatiua tradidit duobus monasterijs videlicet sancte Crucis et Zwetel predium quoddam nunquam a se vxori proprie contraditum quod appellatur Haselaha in vsus fratrum predictorum monasteriorum equa portione diuidendum et in perpetuum absque vlla contradictione possidendum. Quia uero idem illustris vir in monasterio Zwetel sibi sepulturam elegisse dinoscitur, placuit ei, fratribus eiusdem loci extra portiones has tradere, curtem vnam villicariam in prefata uilla locatam. Ivs uero quod secundum morem prouincie de monte ad idem predium pertinente in quo uinee site sunt soluitur cum silua adiacente vtrique monasterio equaliter

parciendum cum duabus partibus decimarum de vineis donauit tercia quippe sacerdoti soluitur. Donauit autem hec omnia hac peticione et conditione ne ulla aliquando occasione aut necessitate ab usibus fratrum abstrahantur sed semper in aliquem proprium ac specialem vsum vtriusque congregationis deseruiant quatenvs ex hoc ipsius memoria apud eos affectuosius agatur sibique merces copiosior in conspectu domini accumuletur.

Dedit etiam idem vir nobilis Albero de Chvnring pro remedio anime sue nec non dilecte conjugis sue domine Elyzabeth monasterio zwetlensi predium suum nomine Albern situm iuxta Neitzen cum siluis et pascuis, agris cultis et incultis. Dominus etiam Herbordus pvrkgrauius de Gors, qui in zwetlensi monasterio sepulturam elegisse dinoscitur pro remedio anime sue obtulit beate virgini predium id est villam suam Neitzen et vnam vineam in 2. Col. Levtacher. Hec videlicet ville Albern et Neytzen cum siluis, agris, pascuis et omnibus postea sunt coniuncte et vna grangia ibidem constructa que Neitzen uocatur. Silua autem adhuc retinet nomen Albern secundum nomen Alberonis fundatoris zwetlensis monasterij. Dominus etiam Hainricus de Zebing dedit nobis vnam curiam in Werd, que nunc Hedreistorf dicitur et dominus Pilgrimus de Chadeowe iij beneficia in Reuing vbi nunc locata est grangia. Laborauit etiam idem industrius et nobilis uir Albero de Chvnring, quomodo hee sue donationes et aliorum dominorum per priuilegium ducis Austrie confirmarentur zwetlensi monasterio. Quod et factum est, vnde et tale priuilegium ab eodem duce meruit obtinere.

IN nomine sancte et indiuidue trinitatis. Hainricus dei gratia dux Austrie presentibus et futuris in posterum presentia despicere et celestia appetere, christianorum principum deuocio diuine protectioni se tanto efficacius commendat, quanto pro defensione ecclesiasticarum actionum studiosius inuigilat. Decet ergo nos spiritalibus uiris in suis causis clementer assistere et possessiones

1. Col.

eorum prout indiguerint tuitioni nostre benigne subicere. Quapropter notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod dilectus ministerialis noster uidelicet dominus Albero de Chvnnringe, pro salute dominorum suorum et pro remedio anime sue et dilecte coniugis domine Elyzabeth predium suum quod situm est Albern nostra permissione cenobio sancte Marie in Zwetel tam nostra quam propria manu legittime delegauit, tam in siluis et pascuis quamquam in agris cultis et incultis.

In Haslarn curiam ex integro cetera uero que ibidem possedit siue in agris et in siluis et pascuis diuisit, et medium dicto monasterio donauit cum duabus uineis positis iuxta Talarn et duobus allodijs in Chambarn. Sed et alia quecumque ministeriales nostri sev quelibet persone prefato monasterio libera largitione delegauerunt presenti pagine subscribi iussimus. Dominus Albertus de Minnenbach tam nostra donatione quam auctoritate eidem cenobio predium suum in Albern, canonice in concambio 2. Seitecontradidit. Herbordus de Gorse predium suum in Nitzen cum uinea sita in Levthacher, Rvdolfus Stvbech, predium suum in Limfindorf. Erchenbertus de Gorse quinque allodia in Zigaistorf, pratum, siluam, curtim, molendinum. Otto de Pvrchartstorf duo allodia Voelsinberg. Herbordus de Rvspach vnum in Zegendorf. Pilgrimus de Chadowe iij in Rauign. Meinhardus de Ravna duo in Manegols. Hainricus de Zebing curiam in Werd. Hainricus de Thij vj. in Wirnbach. Comes Fridericus de Willtperch curiam in Haizendorf. Wolfgerus coines de Stain tria allodia sita in Nivsidel iuxta Plaustvden cum curti vna. Comes Chvnradus de Racze predium suum in Munehesrvten. Hainricus de Pvchperch tria in Isinhartstorf. Nize de Glognitz uineam unam in Legenvelde. Trvhtlip uineam unam in Marquartstorf. Nos quoque prenominato monasterio allodium unum in Polan, cum possessoribus suis in concam. bio delegauimus. Verumtamen ut hec tam legitima do

natio de cetero in posterum rata et inconuulsa permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione signari iussimus, anno ab incarnatione domini m. c. lxxr. indictione iiij. Testes uero huius actionis subscripti sunt. Albero de Chvnring, Erchenbertus de Gorse, Otto de Gobatspvrch, Hainricus de Plabenich, Rapoto de Schonenberch, Hainricus canis, Albertus de Horn, cum filio Alberto, Albertus de Phafstetin cum fratre suo Gervngo, Waltherus de Missowe cum fratre suo Gundolfo et Else et Ottone, Boto de Malendorf, Chvnradus de Riede, Chvnradus de Hvslitten, Rudolfus Stubech, Gozwin de Gvtenberch, Rvdigerus de Grvnenbach, Otto de Gottenspvnne, Hainricus de Gympendorf.

Quidam adstruunt grangiam nostram in Neitzen nomen esse sortitam a Nitzone, qui fuit pater Hadmari primi fundatoris, sed quia sedes apostolica nobis indulsit vt de agris quos propriis manibus aut sumptibus colimus decimas dare non debeamus, tamen plebanus de Polan nomine Hainricus decimas ab eadem grangia extorquere uoluit, sed dux Austrie Hainricus hanc litem per tale priuilegium noscitur dirimisse.

IN nomine sancte et indiuidue trinitatis. Hainricus 2. Col. diuina ordinatione dvx Austrie omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris in posterum, recta sapere et vitam eternam possidere. Cvm auctoritatis nostre prouidentia, quibusque pie uiuentibus in iusticia sua deesse non debeat nec uelit, maxime tamen paċi ecclesiarum et quieti monasteriorum nos consulere et prouidere conuenit, inde est, quod ad peticionem dilecti capellani nostri domni Hainrici de Pólan controuersiam quam cum fratribus de Zwetel pro decima cuiusdam grangie ipsorum, que dicitur Nizin div habuit, secundum prouidam vtriusque partis deliberationem intercidimus et intercisionis huius actionem hoc modo scribi iussimus. Nouerint quique fideles tam futuri quam presentes, quod nostra permissione, auctoritate et libera donatione predictus parrochianus,

16. Blatt

monasterio in Zwetel prenominatam decimam perpetuo iure delegauit, cui dominus abbas assensu tocius congregationis duas uineas cum agris suis in Hevndorf in concambio uice decime pro dote ecclesie ipsius in Polan, legitima largitione donauit, conditione hac interposita vt si aliquando predicti fratres grangiam in Limfintorf fecerint, decima eiusdem grangie usibus cedat monasterij. Que vt de cetero tam a succedentibus, quam a presentibus rata et inconuulsa permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione communimus. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini m. c. lxxj indictione iiij. Testes uero huius actionis subscripti sunt. Albero de Chvnring. Erchenbertus de Gorse, Otto de Gobarspvrch, Hainricus de Plabenich, Rapoto de Schoennperch, Hainricus canis, Albertus de Horn cum filio suo Alberto, Albertus de Phastetin cum fratre suo Gerungo, Waltherus de Meissowe cum fratre suo Gvndolfo et Else et Ottone. Boto de Malenstorf, Chvnradus de Hvslyden, Rvdolfus Stvbech, Goczwinus de Gvtenberch, Rvdegerus de Grvenbach, Otto de Gottensprvnne, Hainricus de Gympendorf.

ALEXANder episcopus seruus seruorum dei dilectis 1. Cite filijs Rvedegero abbati monasterij de Zwetel eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancte dei genitricis semperque uirginis Marie de Zwetel in quo diuino mancipati estis obsequio ad exemplar felicis recordationis predecessoris nostri Adriani pape sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum dominum et beati Benedicti regulam, atque institutionem cysterciensium fratrum in eodem monasterio

« AnteriorContinuar »