Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

vel citationes transmittere ipsi qui certus fuit vel esse debuit quod causam initiatam sive inceptam in elusionem juris judicis et partis non deserere sed usque in finem continuare oportebat. Ex quibus evidenter colligitur quod non potest nec potuit hujusmodi processum factum vel habitum nec aliquam ipsius particulam ignorare nec sana conscientia dicere quod parte non vocata ad ipsius noticiam non devenit ymmo verius non videtur audiri appellans cum maliciose et scienter neclexerit appellationis a jure statutum terminum observare pretextu cujus vim vel formam appellationis non continet nec poterit de jure continere. Secundo subjungit vocans me ipsorum Abbatis monachorum et monasterii inimicum patentem. annectens et specificans causam videlicet quod ipsos de xxxv libris sterlingorum de ecclesia sua de Aberkerdor spoliavi quod utique certo certius et luce clarius est omnino veritate destitutum et expresse mendacium continere ac ipsam spoliationem et crimen spoliationis et omnem cujuscunque pecunie indebitam receptionem diffiteor nego et abnuo cum non sit officium sacerdotis et dato quod de ipsa ecclesia de Aberkerdor aliqualis summa pecunie unde conqueratur vel murmuret idem Abbas ad aliquem de officiariis meis vel alium nomine meo devenerit quod tamen non fateor nec credo verum esse nuncquam tamen animo modo vel forma spoliandi vel alias quod absit injuriandi quantumcunque modicum habitum fuerat vel receptum. Et si quid etiam causa vel via juris ordinarii modo et ordine consueto nomine meo fuerit receptum ad respondendum debite me semper optuli et offero coram quocunque bono viro infra diocesim vel extra sic quod spoliationem et omnem actionem seu causam spoliationis pretensam omnino nego repello penitus et excludo. Verum cum per ipsum Abbatem fictitie et malitiose ac minus credibiliter tangatur et opponatur mihi de causa spoliationis vel crimine profecto contra ipsum opponentem merito et realiter potest obici et obicio quod opponit ac de hujusmodi spoliationis crimine ac expressa et violenta ecclesiastice libertatis et immunitatis invasione merito et effectu potest argui et notabiliter ac probabiliter reprehendi · presertim cum ipse Abbas flamina livoris succensus et ultionis voto non zelo justicie instinctus postquam hujusmodi causa inter ipsum et prefatum vicarium de Inuernys mota fuerat et incepta spreta omissa ac etiam omnino contempta via juris ordinarii · in contemptum inobedientiam et irreverentiam mee jurisdictionis ordinarie ymmo verius sedis apostolice sub cujus protectione speciali degit ecclesia mea Moraviensis supradicta ex certa scientia et malitioso proposito ac

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

animo vindicte nequiter assumende posuit constituit ac poni ac constitui procuravit ad ipsam ecclesiam ac villam de Inuernys laicos potentes quorum potentie ac ferocitati resisti non potuit quoquomodo ut puta nobilem et magne potencie virum. W de F. qui nomine et ex parte dicti Abbatis cum armata et grandi manu ingressus violenter prefati vicarii domos clausuras et ostia fregit et frangi fecit victualia et res alias diversas ibidem repertas destruendo spoliando ac etiam in recessu suo secum asportando atque persone et familiaribus ipsius vicarii diversimode injuriando nec non et ipsimet vicario in persona ad mortem comminando in tantum quod in propriam domum introire non audebat nec alicubi in villa comparere sed intra ecclesiam compellebatur latitare clandestine quousque securitas per maximas instancias et proborum plurium interventum sive intercessionem a prefato potenti recepta fuerat pro eodem dicebatque publice et palam et expresse nobilis supradictus ipsum ex parte auctoritate ac de consensu et mandato ipsius Abbatis penitus et non aliter hoc fecisse cujus facti veritatem expressam et infallibilem arguit ymmo probat expresse et efficaciter experientia et series rei geste · nam constat quod non ante ingressum illius causa sive litis sed post et ante illam violentiam commissam nec non et tempore illius violentie commisse sicut et post et etiam continue usque in presens tempus prefatus nobilis et potens procurator ipsius Abbatis fuerat constitutus et in quibuslibet suis literis sive procuratoriis nominatim et specialiter comprehensus ac administrationem fructuum omnium prefate ecclesie de Inuernys ratione illius cause solus et in solidum optinens et disponens pro sue libito voluntatis. Ex quibus clare concludi potest quod non solum ad committendum violentiam supradictam ymmo ad occupandum violentiam et absorbendum et tollendum jus partis et ordinarie jurisdictionis gratis ex proposito prefati Abbatis malignissimo et protervissimo fuerat constitutus neque ista malitia sive nequitia est contentus qui etiam in omnibus suis ecclesiis vel quasi constituit laicos potentiores qui vicarios suos pauperes de pensionibus eis debitis vel aliquibus particulis earundem unde saltem vitam pauperem ducere valeant spoliant vel detrahunt etiam et populares opprimunt ecclesiis et animabus debita servitia subtrahunt in tantum quod propter potentiam talium secularium nec ordinarii facere possunt ut ecclesiis eorum provideatur etiam de vilibus ornamentis quod in ecclesia supradicta de Inuernys qui etiam locus nobilis validus et insignis est et habundans in fructibus et multorum nobilium militum et aliorum virorum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

valentium concursum habens patet evidenter ita quod nec solum vestimentum sufficiens per Abbatem vel ex parte ipsius et ita parvum Missale quod valeat duos denarios poterit inibi reperiri licet per me in meis visitationibus singulis annis apud predictam ecclesiam celebratis ad reparandos defectus supradictos et ad tegendam et cooperiendam eandem cujus tectura nec majus altare nec vestiarium quin per pluvias quotiens ceciderint deturpentur ymmo confundantur aliquatenus non defendit Ex quo siquidem supradicto violento hujusmodi spoliationis et invasionis facto temerario ipsum Abbatem mandantem et autorizantem et ex post facto ratificantem excommunicationis sententiam tam a canonico quam a concilii provincialis statuto latam non est dubium incidisse ac ipsum eundem hujusmodi excommunicationis sententiam denunciavi et denuncio innodatum Ceterum cum lites sint immortales et restinguende et ea que pacis sunt semper amplexari desiderem bonumque meum sit culpam timere ubi culpa non est licet predictum Abbatem in aliquo non crediderim me gravasse attamen incontinenti post hujusmodi appellationem emissam et intimatam prefixi certum terminum eidem Abbati in scriptis sigillo meo signatis et in foribus ecclesie palam et publice affixis videlicet penultimum diem mensis Augusti in cathedrali Moraviensi ad docendum de allegato gravamine si placeret et ad audiendam revocationem hujusmodi gravaminis si quid fecerim vel ex parte mea fuerit factum si quid ad tunc ducerem faciendum. quibus die et loco ipse Abbate licet diucius exspectato pluries et publice vocato per se vel per procuratorem minime comparente revocationem hujusmodi gravaminis si quod forsan intulerim verbo tenus et in scriptis duxi faciendam ac revocavi et revoco cum effectu ut puta exhibitis quibusdam literis citationis ipsius processus ibidem perlectis oblatis et publicatis quas casualiter et non sine diligentia apud scriptores poteram invenire et dato publice mandato quod ubicunque processus hujusmodi vel aliqua pars ipsius major sive minor que ad jus vel causam juris ipsius haberi possit vel inveniri habentes vel scientes ipsi Abbati vel suo procuratori absque difficultatis obstaculo sub pena excommunicationis copiam traderent ac exhiberent sicut in quodam instrumento publico super hoc confecto clarius et magis specifice continetur propter cujus processus copiam a me denegatam ut falso asseruit primo et principaliter appellavit. Ex qua quidem revocatione sic efficaciter et legitime facta constat jurisdictionem in ipsa causa procedendi mihi reservatam ac si hujusmodi appellatio interposita non fuisset. Cum

[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

igitur appellatio non sit iniquitatis vinculum set pocius innocentis et oppressorum presidium nec a jure nec a judice appellationibus frivolis sit deferendum hujusmodi appellationi frivole malitiose et fictitie que nichilominus ut luce clarius est elapso penitus a jure statuto appellationis termino vim formam vel effectum appellationis non continet nec continere potest nec rationibus sic in eadem insertis fictis maliciosis minus veris et inefficacibus non detuli nec deferre volui nec deferendum fore duxi cum delatio hujusmodi si sic fieret redundaret proculdubio in dampnum et prejudicium non modicum plurium ecclesiarum cure animarum ac etiam personarum quod non est tolerandum cum non sit indulgendum malitiis tam justitia quam juris ordine suadente habito etiam super hoc frequenti et diligenti peritorum consilio ymmo ipsam et ipsas tanquam juri et rationi contrarias informes inutiles inefficaces repuli et recusavi repello et recuso repellendas et recusandas fore duxi et decrevi. causam hanc et negotium auctoritati et jurisdictioni mee ordinarie sicut prius in omnibus reservando sacrosancte sedis apostolice reverentia semper salva hasque literas meas pro apostolis refutatoriis et loco apostolorum refutatoriorum si sic dici debeant sub sigillo meo eidem Abbati vel suo procuratori tradi feci et trado patentes dicte appellationi frivole annexas ipsamque ac ipsas literas vestre sanctitati transmitto presentandas. In cujus rei testimonium presentibus apostolis refutatoriis ut premittitur sigillum meum una cum subscriptione et signo notarii infrascripti est appensum.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

Sentencia contra vicarium ecclesie parrochialis de Abirkerdor super annua pensione centum solidorum sterlingorum (A.D. 1375.)

[ocr errors]
[ocr errors]

1

In Dei nomine amen Cum nos Officialis curie Moraviensis ad instanciam magistri Willelmi de Spyny procuratoris religiosorum virorum Abbatis et conventus monasterij de Abbirbrothoc ordinis Beati Benedicti Sancti Andree diocesis de cujus procuratorio sufficienti constabat citaverimus et citari fecerimus Dominum Johannem de Corshill perpetuum vicarium parrochialis ecclesie de Aberkerdor Moraviensis diocesis ad causam quam ipse procurator nomine procuratorio dictorum Abbatis et conventus movebat contra ipsum super annua pensione centum solidorum sterlingorum et ipsius subtractione per decem annos preteritos et super placitis et que

[ocr errors]

1 [From the Registrum Recentius Cenobii de Aberbrothoc, MSS. Bibl. Adv.]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

relis inhabitancium terram ecclesiasticam de Abirkerdor. Et ipse coram nobis primo die mensis Junij anno Domini M° CCC. LXXVto. in ecclesia parrochiali de Elgyn comparuit coram nobis ac libellum in causa ipsa recepit et. xxviii. diem mensis Junij ad respondendum eidem assignaverimus coram nobis. Verum eo illo die minime per se vel alium comparente altera parte ipsius contumaciam accusante nos ipsum reputavimus contumacem et iterum ipsum citari fecimus peremptorie quod compareat coram nobis loco quo supra sexto die mensis Julij ad contestandum litem super libello predicto Quo eciam die nec per se nec per responsalem comparuit et idcirco ad instanciam partis ipsius contumaciam accusantis ipsum reputavimus contumacem / et ad contestandum litem in causa predicta vel ad dicendum causam quare excommunicari non debet ipsum fecimus iteratum peremptorie citari ad xiij · diem mensis Julij · Quo die quia expectatus legittime nec per se nec per alium comparere curavit ad partis alterius instanciam ipsius contumaciam accusantis et petentis ipsum excommunicari in scriptis nos ipsum reputavimus contumacem et excommunicavimus tunc in scriptis et nichilominus ipsum fecimus iterato citari ad xx diem mensis Julij loco quo supra coram nobis ad dicendum quare missio non debet fieri in bona ipsius pro modo debiti in libello contenti Porro eodem Domino Johanne in sua contumacia eciam illa die perdurante instanter a nobis peciit procurator predictus se in possessionem bonorum ipsius Domini Johannis pro modo debiti in libello petiti primo mobilium si appareant alioquin immobilium causa rei servande induci nos igitur recepto prius ab ipso procuratore calompnie juramento quo asseruit vera esse in sua peticione contenta et se credere ea posse racionabiliter petere / interloquendo pronunciamus et decernimus dictum magistrum Willelmum de Spyny procuratorem predictum nomine procuratorio ob contumaciam dicti Domini Johannis fore mittendum in possessionem bonorum suorum mobilium pro modo debiti in libello contenti scilicet ad estimacionem quinquaginta librarum sterlingorum Et quia nobis constat quod sua bona mobilia preter boves aratores ad tantam summam se non extendunt peciit idem procurator mitti in possessionem illius terre ecclesiastice racione cujus isti centum annuatim debentur et in possessionem placitorum et querelarum inhabitancium terram istam ecclesiasticam et nos ipsum pronunciamus fore mittendum in possessionem earundem causa custodie et missum seu inductum in dictam possessionem censura qua convenit debere defendi / eun

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »