Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dem absentem nichilominus eidem in expensis litis condempnandum quarum taxacionem nobis in posterum reservamus Lecta lata et in scriptis pronunciata fuit hec nostra sentencia in ecclesia parrochiali de Elgyn Moraviensis dyocesis. xxi°. die mensis Julij. anno Domini M° ccc° LXX° quinto Indictione xiij pontificatus domini Gregorij anno quinto Presentibus Domino Johanne de Ard succentore Moraviense Adam de Tarays monacho Berthomeo de Insulis Roberto. Pop Johanne de Aberkerdor et Johanne filio Hugonis decano Christianitatis de Elgyn. In premissorum autem testimonium presentem nostram sentenciam sive decretum per notarium infrascriptum tunc presentem in formam publicam redigi fecimus et sigilli nostri appensione muniri Datum anno mense loco Indictione et pontificatu quibus supra. Et ego Johannes de Tarveys clericus Moraviensis diocesis publicus auctoritate Imperiali notarius premissis [etc.]

[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]

Responsio Willelmi episcopi Moraviensis scripta ad dominum Abbatem de Aberbrothoc quod subsidium ad fabricam ecclesie cathedralis non dependet ex gratia beneficiati in diocesi sed ex debito. (A. D. 1400.) Sinceram in Domino caritatem pater reverende domine et amice karissime Cum ecclesia Moraviensis proch dolor sit combusta et diocesis pro majori parte devastata redditusque Episcopi et canonicorum adeo deminuti quod ipsi in facultatibus non suppetunt ad reedificationem ecclesie et ipsius fabricam continuandam habito super hoc consilio oportuit et oportet ad beneficia in diocesi extra ecclesiam recurrere et eis imponere et levare moderatum subsidium pro fabrica annuatim . et si de duabus ecclesiis vestris quondam in redditibus opulentis et adhuc juxta indispositionem patrie et temporis mediocribus quatuor marce jam leventur de tribus annis preteritis non habetis jus querele nec causam aliquam murmurandi · quia jura sustinent ut aliquando pro necessitatibus que superveniunt si rationabilis et manifesta causa substiterit moderatum auxilium in talibus beneficiis colligatur in capitulo Cum Apostolus DE CENSIBUS etc. et caritativum subsidium postulandum ab ecclesiis cum causa rationabilis extiterit jura volunt et est de lege jurisdictionis in capitulo Conquerente DE OFFICIO ORDINARII et capitulo preallegato Cum Apostolus et ideo si placet de vestra gratia vel elemosina non dependet sed est onus ordinarium

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1 [From the Registrum Episcopatus Moraviensis, pp. 213, 214.]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et ex debito persolvendum. Precipiatis ergo collectoribus vestris de Abirkerdor ut nobis et ecclesie satisfaciant de dictis quatuor marcis et de xx solidis de cautione camerarii vestri bene cito quia aliter sequestrationem nostram fructuum non intendimus relaxare. Et quia ista facta sunt de maturo et digesto consilio ea de facili non possumus immutare Valeat paternitas vestra reverende in gaudio et salute per tempora diuturna · Scriptum apud Elgyn xx die Augusti anno Domini m° cccc° .

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Presentacio ecelesie de Aberkerdor. (A.D. 1484.)

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

David permissione divina Abbas confirmatus monasterij de Abirbrothoc et ejusdem loci conventus unanimi consensu et assensu capitulariter congregati venerabilibus et scientificis viris vicariis generalibus decano et capitulo ecclesie cathedralis Moraviensis seu illi vel illis jurisdiccionem potestatem et collacionem beneficiorum episcopatus Moraviensis sede ejusdem vacante quomodolibet habenti vel habentibus reverencias debitas et honores Ad vicariam de Aberkerdour Moraviensis diocesis nunc vacantem per decessum quondam magistri Jacobi Synklar ultimi vicarij et possessoris ejusdem ad nostram presentacionem pleno jure vestramque collacionem hac vice spectantem / dilectum nostrum capellanum Dominum Alexandrum Symson vobis et vestrum cuilibet jnrisdiccionem et potestatem in premissis habentibus animo non variandi sed accumulandi tenore presencium presentamus. Exortando rogantes quatinus dictum Dominum Alexandrum presentatum nostrum ad dictam vicariam recipiatis et admittatis eandemque sibi conferatis ac ipsum vel procuratorem suum ejus nomine in realem actualem et corporalem possessionem ejusdem inducatis et instituatis . inductumque et institutum canonice defendatis sibique et procuratoribus suis de universis et singulis fructibus redditibus et proventibus obvencionibus et proficuis dicte vicarie facere integre responderi dictores si qui sint per censuram ecclesiasticam arcius compescendo. ceteraque faciendo que vobis in premissis incumbunt peragenda. Datum sub sigillo nostro communi apud capitulum dicti nostri monasterij · xxii · die mensis Decembris anno Domini

1484.

[ocr errors]
[ocr errors]

contra

1 [From the Registrum Recentius Cenobii de Aberbrothoc, MSS. Bibl. Adv.]

Assedacio decimarum garbalium ecclesie de Aberkerdour Jacobo Innes de eodem facta (A.D. 1485.)

[ocr errors]
[ocr errors]

Universis pateat per presentes nos David postulatum et confirmatum monasterij de Abbirbrothock et ejusdem loci conventum / assedasse et ad firmam dimisisse dilecto nostro honorabili viro Jacobo Innes de eodem / Alexandro Innes filio suo seu cuicunque alteri filio suo quem ipse voluerit assignare totas et integras decimas garbales ecclesie nostre de Aberkerdour cum pertinenciis pro terminis decem et trium annorum plenarie complendorum Termino introitus dicti Jacobi / Alexandri filij sui seu alterius filii sui quem assignaverit ad dictam ecclesiam cum pertinenciis incipiente in Festo Sancti Petri datam presencium immediate sequente sine ulteriori dilacione Solvendo inde annuatim dictus Jacobus / Alexander filius suus / seu alter filius quem assignaverit nobis et successoribus nostris summam quadraginta sex librarum tredecim solidorum et quatuor denariorum monete Scocie / ad duos anni terminos Festa / videlicet / Pasche et Sancti

[ocr errors]
[ocr errors]

Petri ad Vincula sine dilacione quacunque Et si dictus Jacobus / Alexander vel alius suus filius quem assignaverit in solucione dicte summe ad terminos prescriptos vel infra triginta dies hujusmodi terminos sequentes defecerit quod absit licebit nobis et successoribus nostris de hujusmodi nostra ecclesia cum decimis cuicunque alteri disponere ista assedacione non obstante. Et nos David abbas et conventus dictam nostram ecclesiam cum ejusdem decimis dicto Jacobo et Alexandro filio suo seu cuicunque alteri filio suo quem assignaverit pro terminis decem et trium annorum in omnibus et per omnia ut premissum est varantizabimus et prout jura volunt defendemus. Datum sub sigillo communi capituli nostri apud idem capitulum quinto die mensis Februarij. anno Domini 1484to.

.

Commissio data certis procuratoribus penes limitacionem terrarum ecclesiasticarum de Abirkerdor (A.D. 1493.)

1 ·

Nos David abbas monasterij de Arbroth et ejusdem loci conventus facimus constituimus et ordinamus dilectos nostros confratres dominos Alexandrum Mason priorem de Fywe Alexandrum Crale camerarium nostrum • et magistrum Patricium Ogylwe vicarium de Forge nostros indubitatos commissarios syndicos et procuratores ad comparendum coram reverendo in

[ocr errors]
[ocr errors]

1 [From the Registrum Recentius Cenobii de Aberbrothoc, MSS. Bibl. Adv.]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Cristo patre domino Andrea episcopo Moraviensi aut ejus commissariis pluribus aut uno et justiciario Suppremi Domini nostri Regis ex parte aque boriali de Forthe constituto aut ejusdem deputato seu deputatis die Martis octava die mensis Januarij proxime futuri seu quibuscunque aliis diebus aut locis per eosdem assignandis apud terras debatabiles de Aberkerdor inter Alexandrum Inness de eodem pro parte baronie sue de Aberkerdor/ et dominum Alexandrum Symson vicarium ejusdem pro parte terre ecclesiastice sue de Aberkeyrdor et quas dictus vicarius tenet de nobis. Et ibidem in causa seu causis hujusmodi terrarum debatabilium merchiarum divisarum metarum et finium cum communi pastura pro interesse nostro agendis dicendis et defendendis et Dominos compromissarios aut majorem partem eorundem / ad hoc de consensu utriusque partis pro finali decisione litis mote in presencia dominorum concilij Domini nostri Regis specialiter electos jurari videndum et audiendum / et virtute compromissi et acti desuper confecti eosdem compromissarios in omnibus et per omnia procedere requirendum acta decretaque et deliberaciones eorundem ferri petendum et implorandum jura registra et documenta nostra verbo et scriptis producendum fines merchias metas et divisas hujusmodi terrarum debatabilium limitari assignari et confirmari postulandum et generaliter omnia alia et singula faciendum que ad decisionem terrarum debatabilium cum communi pastura predicta virtute dicti compromissi / seu eciam rigore brevis perambulacionis de jure pertinere noscuntur. Ratum et gratum habentes et habituri totum et quicquid dicti commissarij nostri seu eorum alter conjunctim et divisim / aut eorundem substituti seu substitutus in premissis rite duxerit seu duxerint faciendum / et que nosmet faceremus si presentes interessemus / cum pleno potestate judicio sisti et judicatum solvi cum ceteris clausulis necessariis et opportunis per presentes. Datum sub sigillo capituli nostri apud idem capitulum unanimi consensu tercio Januarij anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Perambulacio terrarum ecclesie de Aberkeyrdor vocatarum le Yochry et Achbrady (A.D. 1493.)

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticias presentes litere pervenerint. Jacobus Ogiluy de Desfurd miles Willelmus Meldrum de

[ocr errors]

1 [From the Registrum Recentius Cenobii de Aberbrothoc, MSS. Bibl. Adv.; collated with a copy in the Registrum Episcopatus Moraviensis, pp. 246–251.]

Fyvy

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Andreas Tait .

Walterus Ogylwy de Boyn Valterus Barclay de Tolle Patricius Byssat de Lessyndrum . Alexander Murray de Cuthbardy · Georgius de Abyrnethyn Johannes Currur de Durne Thomas Bard de Ordynhuf · Patricius Thayne vicarius de Inuerkethny Alexander Hille Fynlaus de Monedy Robertus frater Finlay Johannes Hyll Villelmus Clark. Symon Corsky Johannes Vylsone Donaldus Carnusy et Johannes Neyl assisores arbitri arbitratores et communes amici de et super debatabilibus terris per et inter Alexandrum Innes de eodem ex una et Dominum Alexandrum Symsone vicarium de Aberkerdor ex altera partibus et specialiter super terris de le Yochry et aliis merchiis et divisis ex consensu ambarum parcium una cum consensu serenissimi Regis Jacobi quarti Scottorum Regis illustrissimi ac reverendi patris Andree episcopi Moraviensis et venerabilis patris David permissione divina abbatis de Arbroth in presencia subscriptorum dominorum concilij prefati Supremi Domini nostri Regis / communiter electi / ut in instrumento compromissi Johannis Tyry notarij publici inde confecto plenius habetur · tenor cujus instrumenti sequitur et est talis IN DEI nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno incarnacionis Dominice M°. CCCC. xco secundo mensis vero Decembris die quinto Indictione xi pontificatus sanctissimi in Christo patris domini nostri Alexandri pape sexti anno primo. In mei notarij publici et testium subscriptorum presencia personaliter constituti honorabiles ac circumspecti viri Alexander Innes de eodem ex una / et Dominus Alexander Simsone vicarius de Abyrkerdor partibus ex altera · cum expressu consensu et assensu excellentissimi domini nostri Regis Jacobi quarti moderni reverendi in Christo patris Andree episcopi Moraviensis et venerabilium dominorum David abbatis et conventus de Arbroth se sua mera et spontanea voluntate compromiserunt obligaverunt. et submiserunt in uberiori forma compromissi in forma speculatoris conficiendi in personas in quodam acto subscripto contentas prout in eodem. continetur cujus tenor sequitur in hec verba At Abyrdeyne the v day of December the yeir of our Lord · jm. iiije nynte and tua yeiris In presens of the lordis of counsayle ondirvrityne that is to say reverend and venerabile faderis in God Vylyame byschop of Abyrdeyne prewe seyl Andro byschop of Murray Henry abbot of Kambuskynoth thesaurar nobile and mychty lordis Archbald erle of Angus lord Dowglas and chancellar of Scotland. Andro lord Gray master

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »