Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

tam ipsius Eufamie quam suorum heredum de se exeuntium deficientibus heredibus masculis habeat totum jus et integrum dictum comitatum dominia et terras cum pertinenciis exceptis supra exceptis sine diuisione aliquali. Et ipsis Waltero et Eufamia sponsa sua et heredibus de ipsa Eufamia legitime procreandis fortasse deficientibus Johanna junior filia dicti comitis et heredes sui et quando ipsi heredes femelle fuerint semper senior heres femella sine diuisione. et participatione aliqua totum et integrum dictum comitatum dominia et terras predictas cum pertinenciis exceptis supra exceptis teneat et teneant de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate per omnes rectas metas et diuisas suas cum tenandriis seruiciis liberetenencium et aduocacionibus ecclesiarum adeo libere et quiete in omnibus et per omnia sicut dictus Willelmus comes de Rosse consanguineus noster vel aliquis predecessorum suorum dictum comitatum dominia et terras predictas cum pertinentiis aliquo tempore liberius quiecius et honorificencius iuste tenuit seu possedit Faciendo inde seruicia debita et consueta. In cuius etc. · Testibus etc. Apud Perth xxiijcio die Octobris anno regni nostri Quadragesimo primo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

vester humilis

Domino Ro

videlicet

[ocr errors]

Querimonia Willelmi comitis de Ross Roberto Regi. (A.D. 1371.) Excellentissimo principi ac domino suo reverendissimo berto Dei gratia Regi Scottorum et suo bono concilio nepos Willelmus comes de Ross conqueritur sub hac forma Quod quondam bone memorie dominus meus Rex predecessor vester domino Waltero de Lesly militi ad impetrationem ejusdem dedit omnes terras meas et tenementa ac etiam fratris mei Hugonis de Ross infra Buchaniam existentes me et fratre meo predicto non requisitis non citatis non in jure confessis nec in judicio convictis. Et cum constaret [michi] de saysina dictarum terrarum sic predicto Domino Waltero ex arupto et sine juris processu deliberata scripsi domino Episcopo Brechynensi tunc cancellario Scotie pro una litera attornatoria de capella Regia continente has personas videlicet Robertum senescallum Scotie⚫ dominos Thomam comitem de Mar Willelmum de Keth Willelmum de Meldrum et singulis eorum singulariter unam literam clam supplicatoriam ut dignentur esse attornati ad petendum a domino meo Rege

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1 [From a Collection of Scotish Charters, MS. in the library at Panmure.]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]

terras meas et fratris mei predicti ad plegium una etiam cum una litera domino meo Regi et alia Domine Eufamie sorori mee super eandem materiam. Et cum predictis literis presentandis singulariter oneravi dominum Johannem de Gairdyn clericum meum canonicum Catanensem cui itineranti occurrens Johannes de Aberkyerder dicens se armigerum predicti Domini Walteri ipsum arrestavit hominemque suum atrociter verberavit quia magistrum suum ad caudam equi sui noluit ligare ipsum de omnibus literis suis spoliavit et eum ad nemora et loca devia deduxit. De cujus arrestatione predictus clericus meus non potuisset deliberari quousque convenisset sibi sex marcas sterlingorum infra tres septimanas plegiis domino Roberto rectore de Forglen et Willelmo. Byset de Routhyrlis et fecit dictum clericum meum jurare super Sancta Evangelia presente Domino Cristino vicario de Forg quod non presentaret aliquam literam de eisdem alicui nisi pixidem cum dictis literis suo sigillo sigillatam Domino Waltero de Lesly domino suo et quod intraret seipsum predicto Domino Waltero cum dicta pixide sigillata et sua litera · Quo facto predictus clericus sic deliberatus laboravit ad dominum suum Episcopum Aberdonensem conquerendo et ad dictum Dominum Willelmum de Keth qui ipsum de solutione pecunie predicte resolvebant et ab hinc laboravit in Rossiam nuncians michi ista Quo facto sciens quod per medias personas literas meas ad plegium habere non potui laboravi in propria persona ad dominum meum Regem usque villam de Abirdene ad petendum literas meas ad plegium quas habere non potui nisi concedere [volui] predicto domino meo Regi pro usu Johannis de Logy totum jus meum de la Platan de Forfar. Cujus concessione facta vocatus ad prandium cum domino meo Rege petij responsum negotiorum meorum post prandium a quo post avisationem suam missa fuit michi in ecclesia una magna sedula questionum pro responso allegatis in eadem pluribus autoritatibus juris civilis qua lecta dixi quod litiscontestationem facere nolui cum domino meo Rege nec pro illa omnino veni. Et tunc nulla licentia petita ulteriori laboravi versus Rossiam nec plus cum predicto domino meo Rege usque adventum suum apud Inuernys loquabar. ubi percipientes predictum dominum meum contra me et fratrem meum Hugonem motum et dictum Dominum Walterum secum valde potiri ego et frater meus

[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Hugo predictus ad statum pristinum et corporalem possessionem terra

a

[ocr errors]

[Cf. Registrvm Magni Sigilli Regvm Scotorvm, pp. 65, 66, no. 215.]

rum nostrarum Buchanie non restaurati · predictam donationem terrarum nostrarum predictarum factam per dominum Regem predicto Domino Waltero sub sigillis nostris ratificavimus propter pericula majora tunc eminentia ut estimavimus predicto fratre nostro tunc a nobis remoto in nemoribus et alijs devijs. Et non celando veritatem rei in re vera et fide qua Deo tenemur nec fuit filia nostra cum dicto Domino Waltero sponsata cum voluntate nostra sed omnino contra voluntatem nostram nec aliquam concessionem vel donationem terrarum vel bonorum vel conventionem quamcunque sibi fecimus aliquo tempore usque diem obitus nostri Regis David predecessoris vestri nisi ex rigore ejusdem domini Regis et sue iracundie timore nullo tempore nostra spontanea voluntate bona ad hoc adhibita. Et hoc Deo et sue majestati celesti et vobis vestreque majestati terrestri innotescimus presenti scripto In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum est appensum Datum apud Edynburgh vicesimo quarto die mensis Junij anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ratificatio per Eufamiam dominam de Rosse terrarum de Faythley etc. . 1 (A.D. 1382.)

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Eufamea domina de Rosse filia et heres Willelmi quondam comitis de Rosse eternam in Domino salutem Cum Joneta de Meyness filia et heres quondam Alexandri de Meyness domini de Forthyrgill [etc.] sua mera et spontanea voluntate in legittima sua viduitate existens omnes et singulas terras de Faythley cum pertinentijs in baronia de Kynedward infra vicecomitatum de Aberden que fuerunt dicte Jonete karissimo domino nostro Domino Waltero de Lesley quondam sponso nostro et domino de Rosse per fustum et baculum sursum reddidit pureque et simpliciter resignavit. Et post modum dictus Dominus Walterus quondam sponsus noster cum consensu et assensu nostro et ex maturo avisamento et distincta deliberatione concilij sui et nostri predictas terras de Faythley cum pertinentijs dilecto consanguineo suo et nostro Andree Mercer ac heredibus suis et assignatis pro servitio suo sibi et nobis impenso et in futurum impendendo pro uno pare calcariorum deauratorum nomine albefirme heredibus dicti Domini Walteri sponsi nostri et nostris inter nos procreatis vel in pos

[ocr errors]
[ocr errors]

1 [From a Collection of Scotish Charters, MS. in the library at Panmure.]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

terum procreandis nobis annuatim per predictum Andream heredes suos et assignatos tantum persolvendo Ac etiam dictus Dominus Walterus quondam maritus noster nostro etiam consensu et assensu predicto Andree heredibus ejus et assignatis novem libras sterlingorum de Fynleter. Natyrdole et de Petyndreych⚫ proportionaliter ac annuatim debitas . et viginti quatuor solidos de Culbreny annuatim debitos infra vicecomitatum de Banff pro uno pare calcariorum deauratorum domino nostro Regi nomine albefirme annuatim tantum persolvendo per eundem Andream et heredes suos et assignatos ac terras de Tyre cum pertinentiis in baronia de Kynedward infra vicecomitatum de Aberdeen pro uno denario sterlingorum nomine albefirme per supradictum Andream heredes suos et assignatos nobis et heredibus nostris ut supra tunc annuatim persolvendo si petantur [etc.] in perpetuum concessit. Nos vero tandem nunc in nostra pura et legitima viduitate existens predictas donationes [etc.] dicti Domini Walteri quondam sponsi nostri de predictis terris de Faythley et Tyry et annuis redditibus de Finleter Nathyrdole Petyndreych et de Culbreny cum pertinencijs suis de consensu et assensu nostro predicto Andree heredibus suis et assignatis factas prout carte dicti Domini Walteri quondam sponsi nostri sibi inde facte plenius continent et testantur in omnibus et per omnia [etc.] et in perpetuum ratificamus [etc.] In cujus rei testimonium sigillum nostrum presenti carte est appensum apud castrum nostrum de Dyngwale nono die mensis Martij anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo His testibus venerabili in Christo patre domino Alexandro Dei gratia episcopo Rossensi magistro Willelmo de Digwale decano Rossensi Waltero Senescalli Ricardo Cumyne militibus. Adam de Urchard vicecomite de Hugone de Munro et multis alijs Crombachy Hugone de Munro

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Preceptum saisine terrarum de Pittendrum et Pitblae (A.D. 1514.) Willelmus comes Mariscal' etc. dilectis nostris Antonio Keth / Archibaldo Keth Joanni Keth [etc.] ballivis nostris in hac parte [etc.] Quia dedimus et concessimus hereditarie dilecto filio nostro Alexandro Keth omnes et singulas terras nostras de Pittendrum et Pitblae cum suis pertinentiis

[ocr errors]

[From a copy made from the original, at Inverugie, in the year 1704, printed in Bishop Keith's History of the Affairs of the Church and State of Scotland, vol. i., p. lxxix. Edinb. 1844.

[ocr errors]
[ocr errors]

jacentes in baronia nostra de Aden infra vicecomitatum de Aberdyn Que quidem terre [etc.] fuerunt filii nostri Gilberti Keyth hereditarie et quas ipse [etc.] in manibus nostris apud castrum nostrum de Dunnotar per fustem et baculum [etc.] resignavit [etc.] Vobis igitur [etc.] mandamus quatenus dicto Alexandro [etc.] sasinam hereditariam dictarum terrarum de Pittendrum et Pitblae [etc.] deliberetis [etc.] Datum sub sigillo nostro apud castrum nostrum de Dunnotar quarto die mensis Februarii anno Domini millesimo quingentesimo decimo tertio.

THE PARISH OF STRICHEN.'

Act anent the paroche kirk of Strechine (28th June 1633.)

URE SOVERANE LORD with advyse and consent of the thrie estates of parliament ratifies the act of the Diocesiane Synode of Abirdeine of the dait the first day of Maij jm vje tuentie tua yeirs quhairby Patrick bishop of Abirdeine and haill assemblie forsaid with consent of Sir Alexander Fraser of Fraserburgh knicht patrone of the parochines of Raithin and Fraserburgh and of the Lord Lovatt in quhais persone the comprys

ing thairof was divolvit and Thomas Fraser of Strechin thair procurator

[graphic]

1 [See Collections for a History of the Shires of Aberdeen and Banff, pp. 409-411.] 2 [From the Acts of the Parliaments of Scotland, vol. v. pp. 153, 154.

The lands of Strichen and Kyndrocht, "Stratheyn et Kyndrochet," with their mill, were granted to Cospatric Macmadethyn by William Cumyn earl of Buchan (who died in the year 1233) for the payment yearly of two stones of wax at the Feast of Whitsunday, and the performance of so much of the military service of the earldom of Buchan as attached to these lands. (Registrum Episcopatus Aberdonensis, pp. 14, 15.)

Cospatric Macmadethyn would appear to be the same with the "Cospatrik filius Maded," who, together with his brother Malothen, a is witness to a charter by Fergus earl of Buchan, (granted before the year 1214) to John the son of Uthred, of the lands of Fedreth and Ardindrach, in exchange for the lands of Slanys and Crudan. (Collections for a History of the Shires of Aberdeen and Banff, pp. 408-409.)

John of Kyndrocht appears as a witness to a charter by Alexander Cumyn earl of Buchan, about the year 1250. (Original in the charter room at Castle Forbes..)

a Malotheny mac Madethy is found among the witnesses to a charter by Malcolm earl of Fyfe, between the years 1206 and 1223. (Registrum Episcopatus Moraviensis, p. 59.) Madethin mac Mathusalem is a witness to more than one charter by Duncan earl of Fyfe, who died in the year 1204. (Registrum Prioratus Sancti Andree, pp. 242-244.)

« AnteriorContinuar »