Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Alms offered in a Cistercian Church to belong to it. 551

possumus, promovenda; Ideoque præmissorum intuitu, et obtentu dilecti filii nostri Roberti, tunc S. Prudentianæ Pres-[222 col. 2]biteri Cardinalis, qui, tanquam præfati Ordinis, quem professus extitit, promotor assiduus, necessitates vestras et dicti Ordinis nobis reverenter exposuit, et super illis nostræ provisionis auxilium imploravit, vobis auctoritate præsentium indulgemus ut de t'ris vestris, cultis et incultis, ad Ordinem vestrum spectantibus, quas aliis concessistis vel concedetis inposterum excolendas, de quibus tamen aliquis decimas seu primitias non percepit, nullus a vobis seu cultoribus t'rarum ipsarum, aut quibuscunque aliis, decimas seu primitias exigere vel extorquere præsumat. Nos enim nichilominus irritum decernimus et inane quicquid contra tenorem hujus Indulgentiæ fuerit attemptatum. Nulli ergo etc.

[CCCLII.-A GENERAL BULL STRAITLY FORBIDDING ANY

PRELATE OFFICIATING IN ANY OF THE CHURCHES BELONGING TO THE CISTERCIAN ORDER TO APPROPRIATE THE STATED ALMS OFFERED AT THE TIME OF CELEBRATION.] Duod ea quae in Ecclesiis Monasteriorum Drdinis Cisterciensis offeruntur Fratrum usibus concedantur etc. 2.

Bonifacius Ep'us etc. Series peti [222b]tionis vestræ nobis oblatæ habebat quod, licet ea, quæ in ecclesiis Monast. Ordinis vestri piæ devotionis affectu a Christi fidelibus in missarum solempnius offeruntur, Fratrum Monast. ipsorum usibus, ex speciali privilegio Sedis Apost., debeant deputari, nonnulli tamen Ecclesiarum prælati, ducti avaritiæ spiritu, cum in eisdem Monast. prædictorum ecclesiis prædicta solempnia celebrent, oblationes, quæ ad manus eorum hujusmodi celebrationis tempore fieri dinoscuntur, ad se pertinere indebite asserentes, præd. oblationes accipere et ipsas a Monast. ipsis asportare præsumunt, in ipsorum Monast. et personarum deservientium in eisdem præjudicium

non modicum et gravamen, super quo petivistis humiliter per Apost. Sedis clementiam provideri. Nos, itaque, ad vestrum et Monast. vestrorum ac personarum in ipsis degentium statum felicem et prosperum piis studiis intendentes, auctoritate Apost. districtius inhibemus ne aliqui prælati, cum ipsos in eisdem ecclesiis Monast. ipsorum solempnia celebrare contigerit, prælibatas oblationes tunc provenientes ibidem sibi quoquomodolibet vendicare præsumant, sed eas in Monast. ipsis, seu locis eorum, omnino dimittant [222b col. 2] fratrum Monasteriorum et locorum ipsorum usibus profuturas. Nulli ergo etc. Datum Anagniæ, v Idus Septembris, Pontificatus nostri Ao io.

[CCCLIII.—A GENERAL BULL DIRECTING THAT THE DUE

CHASTISEMENT OF ALL PERSONS BELONGING TO THE
ORDER SHALL BE IN THE HANDS OF THE CHIEF OFFICE-
BEARERS OF THE ORDER, AND THAT THERE SHALL BE
NO APPEAL FROM THEIR JUDGMENTS.]

Duod correctio1 omnium personarum Drdinis Cisterciensis
Praelatis conceditur Drdinis memorati, nec ab eisdem
punitionibus earumdem alicui potestas
tribuitur appellandi. 3.

Bonifacius Ep'us etc. Ad augmentum continuum Religionum et Ordinum, quos Romana suscepit et approbavit Ecclesia, paternis studiis intendentes, et considerantes intentius quod non intermissa sedulitas disciplinæ Religiones et Ordines supradictos, statusque regulares, salubriter dirigit et conservat, quodque si eam perire seu remitti contigerit, Ordo quilibet collabi neces[s]arium cogeretur; pensantes etiam quod si Regularium personarum correctio per rimas et apices secaretur hujus rigor lentesceret ac multiplici laxatio[223]ne torperet, Nos horum consideratione, ac precibus di[le]cti filii nostri R[oberti] S. Potentianæ Presbiteri

Correctioni.

Cardinalis supplicantis, inducti, auctoritate vobis Apost. indulgemus ut ad correctiones et punitiones fratrum et conversorum, monialium et sororum, Ordinis ejusdem, delinquentium infligendas, Prælati Ordinis supradicti, ad quos eadem spectare noscuntur, rivulis et apicibus [juris] ipsius postpositis, libere procedere valeant, secundum consuetudines approbatas, et generalia facta, et etiam facienda, ipsius Ordinis instituta. Nec volumus eisdem licere fratribus et conversis, monialibus et sororibus ab eisdem correctionibus et punitionibus aliquatenus appellare, prima in hac deliberatione ac maturitate observata. Nulli ergo Data Roma etc., Pontificatus nostri A° iiio.

etc.

[SINGLE BULL BY POPE BENEDICTUS.]*
Benedictus.

[CCCLIV.-BULL BY POPE BENEDICT PROVIDING AGAINST
ANY PREJUDICE WHICH MIGHT ARISE TO THE ORDER BY
MISCONSTRUCTION OF A CERTAIN CONSTITUTION BY POPE
INNOCENT IV., WHICH POPE BONIFACE VIII. CAUSED TO
BE INSERTED IN BOOK VI. UNDER THE HEAD DE PRIVI-
LEGIIS.]

Duod Drdo Cisterc. ab omnibus erimitur et liber efficitur unde eidem possent gravamina praevenire.

Benedictus Epus etc. [223 col. 2] dilectis filiis universis, Abbatibus et Conventibus Cisterc. Ordinis per regnum Anglia constitutis, salutem et Apost. benedictionem. Præsignis Ordinis vestri Religio fæcunditate referta, virtutum et meritorum conspicua venustate, necnon devotionis sinceritas quam reverenter et

I It is not certain which Pope Benedict this is. The date of the election of Boniface VIII. is 1295, and he was succeeded by Benedict XI. in 1303. Benedict XII. was Pope from 1334 to 1342, and is probably the author of the present Bull.

sedule nobis et Romanæ exhibetis Ecclesiæ, promerentur ut, vos favore Apostolico prosequentes, petitionibus vestris, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod olim felicis recordationis Innocentius Papa iiii., prædec. noster, per speciale privilegium duxit vestri Ordini indulgendum ut personæ ipsius Ordinis, ratione delicti, contractus aut rei de qua ageretur contra personas easdem coram locorum Ordinariis, nisi pro fide dumtaxat, nequeant conveniri, quodque idem prædecessor, post indultum hujusmodi, quandam constitutionem, quæ incipit Volentes, edidit, continentem ut exempti quantacunque libertate gauderent, nichilominus ex eisdem causis conveniri possent coram Ordinariis memoratis, verum Abbas Cistercii, ejusque Co-Abbates et Conventus universi dicti Ordinis, dubitantes ne per constitutionem hujusmodi [223b] libertatibus et immunitatibus eis et Ordini prædicto per privilegia et indulgentias ab Apost. Sede concessis præjudiciari valeret, eidem prædecessori humiliter supplicaverunt ut providere super hoc indempnitati ipsorum paterna solicitudine dignaretur: Idemque prædecessor volens eosdem ab omnibus, per quæ ipsis possent provenire dispendia, immunes libenti animo perseverare, cis per litteras suas indulsit ut occasione constitutionis ejusdem nullum generaretur præjudicium ex tunc libertatibus et immunitatibus memoratis. Quia vero felicis recordationis Bonifacius Papa viii., prædec. noster, constitutionem præfatam duxit compilationi libri sexti per cum editi in Titulo de Privilegiis incorporandam seu etiam inserendam, nonnulli locorum Ordinarii, prætextu incorporationis seu insertionis hujusmodi, prætendentes prædictas libertates et immunitates vestras non valere, vos ac monachos et conversos vestros contra ejusdem Innocentii prædecessoris indultum, maliciose et frequenter inquietare præsumunt, faciendo vos ac monachos et conversos prædictos ad præsentiam eorum in remotis agentium, pro causis fictis sæpissime, evocari, in personas vestras ac mo[223b col. 2]nachorum et conversorum prædictorum excommunicationis sententiam promulgando, propter quæ ad nos super hiis duxistis humiliter

recurrendum :-Nos igitur attendentes quod ejusdem Ordinis sacra Religio sic vos apud Apost. Sedem dignos favore constituit ut ei votivum existat vos ab omnibus per quæ vobis possent provenire gravamina immunes et liberos exhibere, vobis auctoritate præsentium imperp. indulgemus, ut occasione incorporationis et insertionis constitutionis ipsius factæ in libro prædicto nullum vobis et succ. vestris super libertatibus et immunitatibus supradictis imposterum præjudicium generetur. Nulli ergo etc. Data Avinion', ii Nonas Februarii, Pontificatus nostri A° iii.

[SINGLE DOCUMENT BY POPE BONIFACE IX.]
Bonifacius.

[CCCLV.-EXTRACT FROM THE REGISTRUM PAPALE AT
ROME SETTING FORTH THE EXEMPTION OF THE CISTER-
CIAN ORDER FROM THE AUTHORITY AND JURISDICTION
OF ALL BISHOPS AND JUDGES ORDINARY.]

Bonifacius nonus de exemptione ab omni jure et jurisdictione Ep'orum et aliorium Judicum Ordinariorum. Sumitur de Registro Papali Romae in libro iio de Regnlaribus, Aa xiio, f. cxlix. 1.

Bonifacius Ep'us etc. Ad perpetuam rei memoriam: [224] Hiis qui statum pacificum et tranquillum Monachorum et Religiosarum personarum Altissimo famulantium respiciunt libenter intendimus, illaque [sic] prosequimur favoribus oportunis. Dudum siquidem pro parte dilectorum filiorum, universorum Abbatum et Conventuum, Monasteriorum et aliorum locorum Cisterciensis Ordinis nobis oblata petitio continebat quod olim felicis recordationis [A]lexander Papa iiii., prædec. noster, votivis considerationibus ad id animum suum monentibus adductus, nonnulla privilegia, indulgentias et gratias quæ eidem Ordini generaliter, et quibusdam ex eisdem Abbatibus et Conventibus specialiter,

« AnteriorContinuar »