Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nobis vestra petitio continebat, nonnunquam judices a Sede Apost. delegati alicui vestrum, plerumque Priori vel Suppriori Ordinis Cisterc., injungant ut excommunicent aut excommunicatos denuntient proprios sui Monasterii fundatores, seu civitatum, castrorum, quoque ac villarum communia in quorum territorio vel confinio sunt ipsa Monasteria omnia sita, sine quorum pace subsistere vix potestis, et quod ad villas extra Monasteria personaliter accedentes eosdem excommunicatos I ab eis singulis diebus, D'nicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, publice [de]nuncient evitandos, propter quod quies 2 Monastici Ordinis perturbatur, et frequenter incurritis odia plurimorum-Nos, tranquillitati et quieti vestræ volentes paterna sol[l]icitudine providere, auctoritate præsentium, districtius inhibemus ne quis prædictorum, absque mandato Apostolicæ Sedis speciali, aut Legati ab ejus latere [235] destinati, præmissa vobis injungere, aut ad ea vos compellere præsumat invitos; eadem auctoritate vobis nichilominus concedentes ut si secus, quod non credimus, præsumptum fuerit, vos eis in præmissis non teneamini aliquatinus obedire. Nulli ergo etc.

[CCCLXIX.-BULL BY THE SAME POPE GRANTING PROTEC-
TION TO THE ORDER GENERALLY AGAINST ANY EXACTIONS,
BY WHOMSOEVER ATTEMPTED, ON THE GROUND OF SECULAR
EXPENDITURE; AS ALSO AGAINST DEMANDS BY LAYMEN
FOR AN ENLARGED DIET, AND AGAINST THE ENTRANCE OF
WOMEN WITHIN THEIR PRECINCTS.]

Duod Praelati, Patroni, aut Principes non erigant de locis
nostris evectiones aut victualia in casibus
subscriptis. 7.

Gregorius Epus etc. Quia refrigerante caritate multorum adeo iniquitas abundavit3 ut quorundam accensa velut ignis

Excomminicatos.

• Quios.

3 Habundavit.

impietas contra Ecclesias et personas ecclesiasticas tanto validius inflammetur, quanto rariores qui ea tueantur contra pravorum incursus invenit objectores,- Nos, quibus ipsarum cura et sollicitudo incumbit, ibi fortius insurgere cogimur ubi persecutorum immanitas periculosius ardescit : [235 col. 2] Sicut enim nobis ex parte vestra gravis est oblata querela nonnulli Principes ac nobiles, occasione juris patronatus, advocationis,2 seu custodia quam in Monasteriis, grangiis, seu cellariis vel Domibus vestris se3 habere proponunt, ac interdicta etiam pro suæ libito voluntatis, et quidam ecclesiæ Prælati, a quibus deberetis non gravamen sed solamen expectare, bladum, vinum, evectiones, animalia et res alias pro ædificatione ac munitione castrorum et villarum, necnon pro tirociniis, torneamentis, expeditionibus, et aliis usibus eorundem a vobis exigunt et extorquent, alias vos talliis et exactionibus indebite multiplicitis aggavando: Præterea quidam ex ipsis et alii carnes comedere in vestris Domibus, ac mulieres etiam easdem Domos ingredi, contra instituta Ordinis vestri, non verentur, propter quod et quies Monastici Ordinis perturbatur, et grave commissis vobis Monasteriis imminet detrimentum :Quare nobis humiliter supplicastis ut super hiis paterna providere [235] sollicitudine dignaremur: Nos, igitur, et vestræ providere quieti et molestantium malitiis obviare volentes, auctoritate præsentium, districtius inhibemus ne quis a vobis præmissa exigere aut extorquere in domibus vestris, uti carnibus, seu mulier aliqua eas intrare, præsumat. Nulli ergo etc.

[blocks in formation]

This is very obscure. It is possible, of course, to try and find a lame kind of construction in the words as they stand, but the attempt will be found to be too altogether unsatisfactory. That the passage is corrupt is sufficiently apparent from the two previous emendations. There is no predicate for the subject "nonnulli principes ac nobiles," which ought to have place after "habere proponunt ;" and another predicate is wanted in the last clause for "interdicta" to depend upon. It is obviously impossible even to attempt emendation under such circumstances as these.

[CCCLXX.-BULL BY THE SAME POPE, GRANTING EXTENSION OF THE POWER ALREADY POSSESSED BY THE ABBOTS OF THE CISTERCIAN ORDER OF ABSOLVING THEIR MONKS FROM SENTENCE OF EXCOMMUNICATION INCURRED FOR ACTS OF PERSONAL VIOLENCE AGAINST THEIR BRETHREN, TO THE PRIORS OF THE ORDER ALSO, DURING THE ABSENCE OF THE ABBOTS THEMSELVES.]

Licet Abbatibus committere Prioribus ut de excommunicatione pro violenta manuum injectione absolvant monachos

[blocks in formation]

Gregorius Epus etc. Cum monachos et conversos Monasteriorum vestrorum ab excommunicatione, quam injiciendo manus violentas invicem in seipsos frequenter incurrunt, ex officio vestro absolvere valeatis, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut absolvendi eos ab excommunicatione hujusmodi Prioribus vestris, cum vos abesse contigerit, possitis committere vices vestras.

[CCCLXXI-BULL BY POPE GREGORY X. OF SPECIAL CON

FIRMATION OF ALL PRIVILEGES CONCEDED TO THE
CONVENT BY PREVIOUS POPES, OF ALL LIBERTIES AND
EXEMPTIONS CONCEDED BY ENGLISH KINGS, AND OF
ALL THEIR LANDS AND POSSESSIONS, OF WHATSOEVER
KIND, ACCRUING TO THE CONVENT THROUGH SECULAR
GRANTS.]

Confirmatio generalis de pertinentibus apud Fournes. 9.

[235b col. 2.] Gregorius Ep'us etc. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequenti complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, libertates et immunitates a felicis

recordationis Romanis Pontificibus, prædec. nostris, Archiep'is, Ep'is, et aliis ecclesiarum Prælatis, Monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones sæcularium exactionum a Regibus Angliæ, ac aliis Christi fidelibus, rationabiliter vobis indultas, terras quoque, possessiones, redditus, et alia bona omnia, sicut ea juste omnia ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem Monasterio Auctoritate Apost. confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. [236, 237 blank.]

[COLLECTION OF BULLS OF INDULGENCE ETC., PRINCIPALLY BY POPE HONORIUS III., AND MANY OF THEM WITH SPECIAL REFERENCE TO FURNESS ABBEY.]

[238] Honorius.

[CCCLXXII.-GENERAL BULL BY POPE HONORIUS III., ENJOINING ON ALL PRELATES THE CAREFUL CONSERVATION, BY THEMSELVES AND OTHERS, OF ALL RIGHTS AND PRIVILEGes conceded TO THE CISTERCIAN ORDER, SUBJECT ONLY TO THE PROVISIONS OF THE GENERAL COUNCIL TOUCHING PAYMENT OF TITHES, ETC.]

Mandatur Drdinariis et Praelatis ut observari faciant privilegia nostra, et declaratio decimarum, ut patet per subsequens scriptum. 1.

Honorius Ep'us etc. Benefaciens Dominus bonis et rectis corde, dilectos filios, Fratres Cisterc. Ordinis, in via mandatorum

'One of them, which is numbered 8 in the Tabula Sententialis, is there ascribed to Honorius II., but the folio containing nearly the whole of No. 6, all of numbers 7, 8, 9, and much of 10, has been torn out, and thus no explanation of one Bull by Honorius II., among so many by his successor, the third of the name, can be so much as thought of. The three last in the collection afford no means of identifying their author. The two last are dated from the Lateran. Honorius II. was Pope from 1124 to 1130; Honorius III. from 1216 to 1227, and Honorius IV. from 1285 to 1287.

ipsius inoffense currentes, tanquam populum acceptabilem sibi, numero et merito ampliavit, eisque de rore cœli et t'ræ pinguetudine benedicens, dilatavit t'ritorium ejusdem Ordinis, et pelles tabernaculorum ejus extendit. Sed, quod dolentes referimus, in via hac qua ambulant, superbi contra eos laqueos extendentes, immo velut torrentes iniquitatis irruentes in eos ipsos, bonis suis omnibus quæ soli Deo sunt dicata, non solum nequiter defraudare, cum filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua, verum etiam iniquitate potentes violen[238 col. 2]ter spoliare nituntur, et, quod gravius est, nonnulli de eis qui eos deberent in Christi visceribus carnis amplexari et favorabilius confovere, ipsos immanius persequentes privilegia quæ ipsis a Sede Apost., suis exigentibus meritis, sunt indulta gestiunt penitus enervare, dicendo illa omnino fuisse in Generali Concilio revocata, vel alias intellectum privilegiorum ipsorum ita maligna interpretatione ad libitum pervertendo, quod, nisi os loquentium iniqua obstruatur nil restet quin præd. Fratres privilegiorum suorum pene penitus fructu frustrentur, per quod illi, non tam eisdem fratribus quam nobis injuriari probantur, dum contra Sedis Apost. indulgentias memoratos Fratres temere perturbare præsumunt, molientes contra nostræ plenitudinem potestatis, dum indulta nostra irreverenter impugnant. Nos, igitur, qui præd. Fratres speciali prærogativa dilectionis et gratiæ amplexamur utpote qui jugiter offerentes Domino suorum vitulos labiorum, non solum nobis sed etiam Universali Ecclesiæ piis intercessionibus incomparabiliter suffragantur. Nolentes [238] hujusmodi vexationibus eorum sali amaricari quietem, quos potius tenemur omnimodis consolari, universitatem vestram monemus et hortamus attente, et per Apost. scripta præcipiendo mandamus, quatinus prædictos Fratres, ob reverentiam Divinam et nostram, habentes in visceribus caritatis, eis privilegia et indulgentias Apost. Sedis eisdem concessas inviolabiliter conservetis,

The scribe, from the manner in which this word is written, appears to have been himself somewhat doubtful about it. There is, however, no uncertainty about the reading, although there seems to be much as to what is the sense really intended.

« AnteriorContinuar »