Imágenes de páginas
PDF
EPUB

forum, sicut alios clericos sæculares, vos super hoc multiplici vexatione fatigant, quanquam excessus vestri tam per generale, quam etiam quotidiana Capitula quæ fiunt in singulis Monasteriis Vestri Ordinis, congrua pænitentia puniuntur. Quare nobis humiliter supplicastis ut præsumptionem talium cohibere paterna sollicitudine curaremus. Nos, igitur, attendentes quod si, et ex suscepti cura regiminis, de universis S. Matris Ecclesiæ filiis curam et sol[249 col. 2]licitudinem gerere teneamur, de illis tamen specialius cogitare nos convenit qui, postpositis vanitatibus sæculi, jugem impendunt Domino famulatum, ac volentes quieti vestræ super præmissis2 paterna inposterum sollicitudine providere, ut nullus vos seu Monasteriorum vestrorum personas ad synodos vel forenses conventus, nisi pro fide duntaxat, vel hujusmodi placita, seu Capitula, vel forum pœnitentiale, absque mandato Sedis Apostolicæ speciali evocare, etiam delicti ratione, præsumat, maxime, cum quilibet vestrum, filii Abbates, punire excessus quoslibet secundum Statuta vestri Ordinis sit paratus, auctoritate præsentium districtius inhibentes, decernentes eadem auctoritate sententias, si quas hac occasione per præsumptionem cujuspiam promulgari contigerit, irritas et inanes, salvo in omnibus Apost. Sedis mandato. Nulli ergo etc. [as before]. Data Lateran., xiio Kalendas Martii, Pontificatus nostri A° i°.

[CCCXCII.-GENERAL BULL BY THE SAME POPE TO ALL ABBOTS OF THE CISTERCIAN ORDER, AUTHORISING THEM TO EMPOWER THEIR PRIORS, IN THEIR OWN ABSENCE, TO ADMINISTER ABSOLUTION IN ALL SUCH CASES AS THEY

WERE THEMSELVES AUTHORISED TO DO SO.]

[249b] Duod Abbates possint committere vices suas Prioribus suis ad absolvendum Monachos etc. 8.

Innocentius etc. dilectis filiis Abbati Cistercii et universis CoAbbatibus ejus Cisterc. Ordinis etc. Cum monachos et con

Promissis.

versos Monasteriorum vestrorum ab excommunicatione quam, injiciendo manus violentas invicem in seipsos, frequenter incurrunt, ex officio vestro absolvere valeatis, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut absolvendi eos ab excommunicatione1 hujusmodi Prioribus vestris, cum vos abesse contigerit, possitis committere vices vestras. Nulli ergo etc. [as before]. Data Lateran., Idus Januarii, Pontif. nostri Ao jo.

[CCCXCIII-SPECIAL INDULGENCE BY THE SAME POPE TO THE CONVENT, LIBERATING THEM FROM THE OBLIGATION TO MAKE PROVISION, WHETHER IN THE WAY OF PENSION OR OTHERWISE, FOR ANY PERSON WHATSOEVER, EXCEPT BY MANDATE FROM THE HOLY SEE MAKING SPECIAL MENTION OF THIS INDULGENCE.]

Duod non compellemur ad receptionem vel provisionem alicujus in pensionibus aut benificiis, etc. 9.2

[249b col. 2]. Innocentius etc. dilectis filiis Abbati et Conv. Monast. de Furnesio], Cisterc. Ordinis etc. Devotionis vestræ precibus benignum impertientes assensum, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut ad receptionem vel provisionem alicujus in pensionibus aut ecclesiasticis beneficiis per litteras Sedis Apost. compelli de cætero non possitis, absque mandato Sedis ejusdem faciente plenam de indulgentia hujusmodi mentionem. Nulli ergo etc. Data Lugdun., iii[0] Kalendas Novembris, Pontif. nostri Ao iiiio.

Excominicatione.

This is numbered 10, and the next title, which ought to have that number appended to it, is not numbered at all.

[CCCXCIV.-LONG AND FULL BULL BY POPE INNOCENT IV. TAKING THE CONVENT UNDER HIS SPECIAL PROTECTION, CONFIRMING TO THE SAME ALL THEIR LANDS AND POSSESSIONS BY NAME, REPEATING THE OLD INDULGENCES IN THE MATTER OF THE PAYMENT OF TITHES, AS ALSO THEIR IMMUNITY FROM JUDICIAL SUMMONS BY SECULAR AUTHORITIES, WITH A VARIETY OF OTHER PRIVILEGES, IMMUNITIES, AND THE LIKE, PREVIOUSLY NOTED.]

Innocentius suscipit nos et Monasterium nostrum in protectionem Apost. Sedis, et confirmat possessiones

[blocks in formation]

Innocentius etc., dilectis filiis Abbati Monasterii de Furnesio, ejusque fratribus, tam præs. quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus Apost. convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacræ Religionis infringatur. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et Monasterium Sanctæ Dei Genetricis et Virginis Maria de Furnesio, Ebor. Dioc., in quo Divino estis obsequio mancipati, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut Ordo Monasticus, qui, secundum Deum et B. Benedicti regulam, atque institutionem Cisterc. Fratrum, a vobis ante Concilium Generale susceptus, in eodem Monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea, quascunque possessiones, quæcunque bona idem Monasterium in præsentiarum juste ac canonice possidet, aut in futuro, concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succ. et illibata permane [250 col. 2]ant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis :-locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pert. suis.;

grangiam de Wintirburne, cum omn. pert. suis; de Neuby, de Beumont, et de Stalmine grangias, cum omn. pert. suis; de Lindale, de Neutona, de Ros, de Soler, de Salthus in Furnas, de Salthus in Caupland, de Greneholme, de Irelid, de Brutherulkil, et de Stubhum grangias, cum omn. pert. earundem: de Northscale, de Seleseth, de Northend et de Southend1 grangias, cum omn. pert. suis; Piscarias de Lancast., cum t'ris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane laborum vestrorum de possessionibus habitis ante Concilium Generale, ac etiam novalium, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus novalibus aliquis hactenus non [decimas] percepit, sive de ortis, virgultis et piscationibus vestris, seu de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos, e sæculo fugientes ad conver[250b]sionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in Monast. vestro professionem2 fas sit, sine Abbatis sui licentia, de eodem loco discedere; discedentes vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere: Quod si quis forte retinere præsumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos et conversos regularem sententiam promulgare: Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ collatum liceat alicui personaliter dari, seu alio modo alienari, absque consensu totius Capituli, vel majoris aut sanioris partis ipsius. Si quæ vero donationes aut alienationes aliter quam dictum est factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hæc etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestræ Domus astrictus, sine consensu et licentia Abbatis et majoris partis Capituli vestri, pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat infra summam Capituli vestri providentia constitutam, nisi

[blocks in formation]

propter manifestam Domus vestræ utilitatem: Quod si facere forte præsumpserit non teneatur Conventus pro hiis aliquatenus [250b col. 2] respondere. Licitum præterea1 sit vobis in causis propriis, sive civilem sive criminalem contineant quæstionem, Fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum valeat in aliquo deperire. Insuper auctoritate Apost. inhibemus ne ullus Ep'us vel quælibet2 alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire, vel judicio sæculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subjacere, compellat, nec ad Domos vestras3 causa Ordines celebrandi, causas tractandi, vel aliquos conventus publicos convocandi, venire præsumat, nec regularem electionem Abbatis vestri impediat, aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterc. Ordinis, se aliquatinus intromittat. Si vero Ep'us in cujus parochia Domus vestra fundata est, cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus, substitutum Abbatem benedicere, et alia quæ ad officium Ep'ale pertinent, vobis conferre renuerit, licitum sit eidem Abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere, et alia quæ ad officium suum pertinent exercere, et vobis omnia ab alio Ep'o percipere quæ a vestro fuerint indebite denegata: Illud adjicientes ut in recipiendis professionibus quæ a benedictis [251] vel benedicendis Abbatibus exhibentur, ea sint Ep'i forma et expressione contenti quæ ab origine Ordinis noscitur instituta, ut, scil., Abbates ipsi Episcopo, salvo Ordine suo, profiteri debeant, et contra statuta Ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto, vel quolibet ecclesiastico sacramento, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere, sed hæc omnia gratis vobis Ep'us Diocesanus4 impendat: alioquin liceat vobis quemcunque malueritis Catholicum adire antistitem gratiam et communionem Apost. Sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Quod si

1 Præteria.

2 Quilibet.

3 Vestros.

4 Diosesanus.

« AnteriorContinuar »