Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habebit secundum quod dictum capitulum iam assignavit prout in litteris memorati archidiaconi continetur; ipsum quoque capitulum omnes proventus et redditus in omni spetie ad supradictam ecclesiam pertinentes preter assignatos in stipendium memoratum in usus suos convertet ad suarum augmentum prebendarum. Nos quoque unanimi consensu ratum habentes et gratum secundum quod idem archidiaconus in hac parte statuit ut predictum est et prenominato capitulo indulsit ac scripti et sigilli sui patrocinio communivit confirmamus et approbamus et omnes prelibato capitulo obviare vel hoc pium factum infringere seu infirmare volentes sathane traditos domini Jesu Christo et matri eius relinquimus puniendos. In cuius rei testimonium presentem cartulam sigilli nostri appensione munitam concessimus capitulo sepedicto. Datum VI kalendas februarii anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto.

COPIE. Cartulaire de Tongres, fo 15 vo -16.

B. I. A. L., t. XVI, p. 365.

V.

mai 1245.

Robert de Thourotte, évêque de Liége, approuve la décision prise par maître Marcuald, archidiacre de Hesbaye, prévôt de Tongres et par maître Gérard de Bohaigne, chanoine et official de Liége, au sujet de la collation de la cure de Berg.

Robertus Dei gratia Leodiensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos ratam habemus et approbamus ordinationem quam dilecti in Christo filii magister M(arcualdus) Leodiensis archidiaco us et Tongrensis prepositus et magister Gerardus) de Behaing canonicus et officialis noster Leodiensis fecerunt, de licentia et mandato nostro speciali, super investitura ecclesie de Bergis ad opus et utilitatem capituli Tongrensis ad quod ius patronatus dicte ecclesie dinoscitur pertinere. Nos quoque quemadmodum

eadem ordinatio est conscripta ab eisdem et sigillorum suorum munimine roborata et capitulum maioris ecclesie Leodiensis approbavit, ipsam auctoritate pontificali confirmamus et sigilli nostri fecimus appensione roborari.

Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense maio.

COPIE. Cartulaire de Tongres, fo 16.
B. I. A. L., t. XVI, p. 365.

VI.

24 octobre 1245.

Accord conclu entre maître Théobald, pléban et les béguines de Tongres.

Magister Theobaldus, canonicus sancti Dyonisii Leodiensis et investitus parrochie Tungrensis universis presentes litteras inspecturis cognoscere veritatem. Cum religiose puelle que vulgariter appellantur beggine in nostra parochia Tungrensi suas extra portam ipsius oppidi Tungrensis que vocatur porta hospitalis elegerunt et paraverunt mansiones ut eo pacatius divine speculationi valeant intendere quo a turbis et strepitibus secularibus fuerint remotius segregate, nos earum paci providere volentes pariter ac saluti, ne ex frequentatione parochialium ecclesiarum memorati oppidi detur ipsis occasio vel materia discurrendi sive vagandi, maxime cum eedem mansiones longe distent a jam dictis ecclesiis et ad eas eundo vel ab eis redeundo per forum et plateas insuper et coram tabernis ipsas habere transitum oporteat, in sollempnitatibus quoque in maiore ecclesia Tungrensi popularibus turbis admisceri ubi curiose spectare et periculose spectari possunt, ad supplicem ipsarum postulationem nec non et ad instinctum et voluntatem reverendi patris Roberti Dei gratia Leodiensis episcopi et venerabilis patris F. eadem gratia quondam Blosonensis episcopi, magistri ordinis fratrum predicatorum ac domini pape penitentiarii, decani quoque maioris ecclesie Leodiensis et magistri Marcoaldi Leodiensis archidiaconi ac Tungrensis prepositi, de consilio virorum religiosorum fratrum predicatorum et aliorum discretorum, indulgemus dictis begginabus et concedimus quod omnes ille beggine que foras

portam prefatam manserint vel amodo ad manendum venerint, a parochia et ecclesiis parochialibus ipsius oppidi in perpetuum sint exempte, capellamque predicti hospitalis in honore beati Jacobi apostoli dedicatam que eis est vicina frequentent et capellanum ipsius hospitalis pro sacerdote habeant qui confessiones earum audiat et eucharistiam ac ecclesiastica ipsis amministret sacramenta, mortuis quoque in supradicti hospitalis cimiterio ecclesiasticam exhil eat sepulturam et alia omnia eis faciat que ad curam et sollicitudinem pastoralem sive parochialem pertinere dinoscuntur. Ne tamen exinde parochie nostre preiudicium generetur talem ei fieri volumus recumpensationem quod quelibet beggina que fòras portam prefatam manserit solvere debet nobis nostrisque successoribus in perpetuum quolibet anno in pascha domini tres obulos monete Leodiensis ; preterea plebanus Tungrensis vel eius vicarius unctionem extremam cum necesse fuerit deferet ad infirmas et eas cum capellano sepedicto inunget; si quid vero pro tali visitatione ab infirmis. secundum bonam consuetudinem oppidi, sibi collatum vel a decedentibus in testamento fuerit legatum recipiet et in exequiis defunctarum corpore presente, sive una missa pro defunctis sive plures fuerint ibi celebrate, quidquid ibi fuerit oblatum equaliter divident inter se plebanus et memoratus capellanus; si vero plura trecenalia quam unum aliqua beggina pro se fieri voluerit, unum ex illis plebanus et aliud habebit capellanus prelibatus; si autem nisi unum trecenale pro ea fiat illud idem equaliter divident inter se predicti capellanus et plebanus ac si aliqua tam pauper fuerit quod nullum trecenale pro ea fieri possit nullum de ea trecenale requiri valebit ; nos autem et nostri successores amplius quam predictum est requirere non poterimus a begginabus sepefatis, ceteras vero oblationes tam debitas quam spontaneas et omnes alias obventiones de eisdem begginabus provenientes recipiet sepiusdictus hospitalis capellanus. Adjunctum est insuper et conventum inter nos et eundem capellanum quod in quatuor precipuis anni sollempnitatibus nullatenus ibi admittentur in missa vel oblationibus alii parochiani nostri exceptis begginabus prenotatis et si tunc aliquis ex eis oblationem ibi fecerit restitui debet nobis vel nostris vicariis ipsa die nec de aliquibus parochianis nostris aliquid unquam trecenale recipiet idem capellanus nisi sibi constet nos vel

nostros vicarios unum trecenale ad minus de eisdem recepisse vel fore recepturos; preterea sepedictus capellanus nullius defectus vel paupertatis pretextu nullo unquam tempore petere poterit a nobis vel a nostris successoribus aliquid prebende amplius quam obventiones et oblationes de suprascriptis begginabus provenientes nam ad eius provisionem memoratum tenebitur hospitale.

Quia vero institutio sepius nominati hospitalis capellani pertinet ad decanum et capitulum Tungrensis ecclesie et semper pertinuit quemadmodum fides super hoc nobis est facta, adiectum est quod, quocienscumque capellaniam prefatam vacare continget, cum a dictis decano et capitulo institutus ad eam fuerit capellanus nobis vel nostro successori quicumque fuerit pro tempore investitus representare se debebit, donum et curam earumdem begginarum secundum formam suprascriptam a nobis recepturus seu a nostris successoribus, qui etiam fidelitatem nobis faciet et supradictos obulos sub debito fidelitatis sue ab unaquaque beggina predicta annuatim, tempore prescripto, fideliter colligere et nobis seu illi vel illis quos ad hoc deputaverimus solutionem facere et reddere tenebitur exinde rationem. Ut autem hec omnia rata et inconvulsa perpetuo remaneant, kartulam presentem super hoc confici et sigilli nostri fecimus munimine roborari. Nos autem decanus et capitulum Tungrensis ecclesie cum omnia premissa nobis presentibus mediantibus et laudantibus sint sollempniter acta ea rata habentes et unanimi consensu approbantes ad predictorum testimonium et munimen perpetuum sigillum ecclesie nostre presentibus appendi fecimus ut majoris factum hoc robur obtineat firmitatis.

Ego quoque Renerus sacerdos, canonicus Tungrensis dictus magister conservator et procurator sepenominatarum a domino Leodiensi episcopo constitutus, ad petitionem et consensum et mandatum ipsarum begginarum me et ipsas et meos successores, earum videlicet procuratores in perpetuum eis constituendos, ad conservationem perpetuam premissorum quemadmodum suprascriptum est obligo, presentium auctoritate et testimonio litterarum, consentiens ad omnia predicta et testificans dictas begginas ad ea consentire.

In cuius rei testimonium et munimen sigillum meum presentibus appendi.

Acta sunt hec in capitulo Tungrensi in crastino beati Severini anno Domini M° CC° quadragesimo quinto.

ORIGINAL sur velin, muni du grand sceau du chapitre de Tongres, du sceau de maître Renier, chanoine de Tongres, conservateur et procureur des béguinages du concile de Tongres, et d'un fragment du sceau de maître Théobald, pléban de Tongres, tous en cire verte.

Grand sceau du chapitre porte: Sainte Vierge assise portant l'enfant Jésus. Légende : SIGILLVM... TVNGRIS. Sceau de maître Renier porte: prêtre debout devant une table d'autel surmontée d'un calice.

Légende S. RENERI PR et CAN. TUNGREN. Sceau de maître Théobald porte: oiseau tenant un rameau dans le bec. Légende ... S. DIONISII LEOD.

Fonds privé de M. Jacques Claes, charte 2.

COPIES. Dans une charte de Robert de Thourotte de l'année 1245 (même fonds, charte 1), dans des actes originaux du 12 août 1357 et du 27 janvier 1470 (mêmes fonds, chartes 15 et 34).

VII.

16 octobre 1246.

Marcuald, archidiacre de Hesbaye, prévôt de Tongres, approuve la dite convention.

Universis presentes litteras visuris magister M(arcualdus) Dei gratia Leodiensis archidiaconus et prepositus Tungrensis cognoscere veritatem. Universitati vestre, tenore presentium, volumus esse notum quod nos ordinationem factam inter magistrum Th(eobaldum) plebanum Tungrensem et begginas eiusdem ville confirmatam sigillo venerabilis patris R(oberti) Dei gratia Leodiensis episcopi et predicti magistri Th(eobaldi) et capituli ecclesie Tungrensis et magistri R(eneri) canonici Tungrensis ratam habemus et firmamus.

In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem tes litteras sigilli nostri munimine roboravimus.

presen

Datum anno Domini M° CC XLVI, septimo decimo kalendas novembris.

ORIGINAL sur velin, transfixe à la charte originale du pléban Théobald du 24 octobre 1245.

Sceau perdu.

Fonds privé de M. Jacques Claes, charte 2.

« AnteriorContinuar »