Imágenes de páginas
PDF
EPUB

trum, et nos membra ipsius, sicut caput erit | adoravit et petiit. Accessit et nos accedamus. luminosum, ita et membra. Unde in Apocalypsi de Sanctis: Non egebunt lumine lucerne, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit eos (Apoc. XXII, 5).

O quam magnum donum est istud hominem resplendere ad similitudinem Dei, servum resplendere ad similitudinem Domini, creaturam ad similitudinem Creatoris, quia omnes justi et electi talem claritatem habebunt in resurrectione, qualem Christus habuit in transfiguratione. Jacobus ergo et Joannes, idest, bonum opus et merces boni operis merito dicuntur filii Salome, idest, charitatis quia bona opera, et operum retributio ex charitate, idest, ex dilectione Dei procedit. Ideo namque servimus Deo, quia Deum diligimus, et idcirco a Deo remuneramur, quia a Deo diligimur. Unde et idem Joannes in Epistola dicit: Nos diligimus Deum, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. Iv, 19). Et in Apocalypsi : Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. 1, 5). Et in Epistola canonica: Sanguis Jesu Filii Dei mundat nos ab omni peccato (I Joan. 1, 7). Et in Apocalypsi: Redemisli nos, Domine Deus, in sanguine tuo (Apoc. v, 9). Ipse Deus tantum dilexit nos, quod non pepercit proprio filio suo, sicut dicit Apostolus: Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. vIII, 32).

Quicumque vult ad Jesum accedere, quatuor modis accedat, videlicet, per mundam cogitationem, per sinceram dilectionem, per devotam orationem, per rectam operatio

nem.

:

Per mundam cogitationem, quia quoties cogitamus ea quæ Dei sunt, lux divinæ gratiæ cordibus nostris infunditur, et ita jungimur Deo per mundam cogitationem. Unde David Accedite ad eum et illuminamini (Ps. 33, 6), idest, cogitate de Deo, et ipse illuminabit vos. Per sinceram dilectionem accedamus ad ipsum, quia quot bona desideria secundum Deum habemus, tot passibus ad Deum propinquamus. Tanto enim illi sumus propinquiores, quanto sumus in amore ferventiores. Unde dicit Apostolus: Accedamus ad eum vero corde in plenitudine fidei (Hebr. x, 22). Vero corde, idest, sincera dilectione. In plenitudine fidei, idest, in magna credibilitate. Per devotam orationem accedimus ad Deum, quia quoties oramus debemus mentem nostram ad ipsum erigere, et ante conspectum gloriæ ejus nosmetipsos inclinare, et abjicere de mente nostra omnes vanas et nocivas cogitationes, sicut est illud Bedæ : « Genua tua incurvasti in terram, et mens tua foris per diversa discurrit ». Magna via et longa accedimus ad Christum in oratione, quando a terra usque ad cœlum corda nostra elevamus ad ipsum. Unde presbyter in missa dicit: Sursum corda. Et Apostolus: Accedamus cum fiducia ad thronum gloriæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus (Hebr. Iv, 16), idest, orando, sicut diximus. Per rectam operationem accedimus ad Christum, quia nullus potest salvari sine bonis operibus. Unde Jacobus: Appropinquate Deo et appropinquabit vobis (Jac. IV, 8), idest facite bona opera, et Deus reddet vobis bonam mercedem, de quibus alibi: Fides sine

Petiit Mater, ut unus filiorum sederet a dextris et alius sinistris. Per dexteram futura vita designatur: per sinistram præsens significatur. Unde per Salomonem dicitur: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. Iг, 6). Caput nostrum est Christus. Sub hoc capite læva, idest, præsens vita debet esse, quia minoris pretii debet esse nobis quam Christus, quoniam propter eum hæc vita, si opus est, dimittenda est: Et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Quod amplexaturoperibus mortua est (Jac. 11, 26). Adoravit, undique circumdatur, et futuræ vitæ beatitudo ex omni parte hominem circumdabit. Quoniam qui in futura vita coronandus est, nullo indigebit; sed undique cœlesti beatitudine replebitur. Unde et Paulus ait: Erit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28). Quia ergo opus est in præsenti, et merces operis dabitur in futuro, merito unus ad sinistram, alius ad dexteram stare dicitur.

Mater illorum fecit tria. Accessit ad Jesum,

et nos adoremus. Adorandus est Jesus corde, ore et opere. Corde, per devotionem ipsum super omnia diligendo. Unde David: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Ps. 18, 15). Ore, per confessionem ipsum super omnia collaudando, unde in psalmo: Sacrificium laudis honorificabit me (Ps. 49, 23). Opere, per venerationem ipsi super omnia famulando, non ut quidam faciunt, quibus Dominus improperat dicens: Populus

hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. xv, 8).

Hæc tria in illa pectoris tunsione, qua pectora nostra tundimus, designantur. Ibi namque tria principaliter attenduntur, idest læsio, sonus et manus. In læsione est cordis contritio; in sono, oris confessio; in manu, operis satisfactio. Et quia ipse reliquit nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus, etiam nos igitur, fratres, cogitemus quæ recta sunt, loquamur quæ sana sunt, operemur quæ Dei sunt, non reddentes etiam maledictum pro maledicto, quia et ipse cum malediceretur, non maledicebat, sed peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiæ vivamus.

Ecce jucundum præconium, ubi peccata nostra fert Agnus qui tollit peccata mundi. Oh immensa Dei Patris charitas, qua adeo dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret pro mundo! Oh mira filii obedientia, qua adeo fuit mitis et humilis corde, ut fieret patri obediens usque ad mortem! Oh inæstimabilis Spiritus Sancti benignitas, quæ non secundum opera quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit !

Petiit mater filiorum Zebedæi, sed non juste, quia petivit ut duo filii sederent unus ad dexteram Christi, et alius ad sinistram. Hæc petitio non fuit pro salute animæ, sed fuit petitio ambitiosa et plena omni humana laude. Maria Magdalena non taliter petivit, et propterea impetravit, quia per se accedens peccatorum suorum veniam postulavit, et animæ salutem humiliter imploravit. Tali modo orandum est et petendum, ut pertineat ad honorem Dei, et animæ salutem spectare comprobetur.

Zebedæus interpretatur memoria Dei, et significat quemlibet christianum qui debet habere memoriam Dei in quatuor beneficiis, scilicet creationis, redemptionis, ultimi judicii et glorificationis in cœlestibus. De creatione, qualiter formavit hominem de pulvere, et fecit eum ad imaginem et similitudinem suam, et creavit cœlum et terram et omnia quæ continentur in creatione. De redemptione, qualiter pro redemptione nostra tradidit se ipsum in patibulum crucis. Non aurum, non argentum dedit pro nostra redemptione, sed proprio filio suo non pepercit Deus, scilicet, pro

nobis omnibus tradidit illum. Et qualiter venturus sit ad judicandum mundum cum angelis, et ardebunt omnia ista cœlum et terra; et erit cœlum novum et terra nova in adventu suo, et reddet unicuique secundum opera sua. Et qualiter post judicium erit in cœlo cum animabus justis, et habebunt partem gloriæ suæ.

Item: Accessit ad Jesum mater filiorum Zebedæi... Dicit ei Jesus, quid vis? Non interrogavit Jesus veluti ut nesciret, quia omnia nuda, et aperta sunt ei, sed quia voluit ei dare fiduciam petendi. Nam frequenter Dominus patitur discipulos suos aliquid non recte petere, aut dicere, aut cogitare, aut agere, ut ex illorum culpis occasiones inveniat docendi et exponendi scripturam et regulam pietatis, sciens quia talis error non nocet eis præsente magistro: Dic ut duo filii mei sedeant unus ad dexteram et alius ad sinistram in regno tuo (Matth. xx, 21). Cum ambitione loquitur mater, et carnali affectu ambitiosis filiis primas in cœlo cathedras postulat. Dic: Quare dixit dic et non fac? Quia bene sciebat quod suum dicere erat facere, et si promisisset promissio sua vera esset, sicut dicit Apostolus: Est autem Deus verax, omnis homo mendax (Rom. III, 4). Parentis negligentia rcprehenditur, ubi de dantis confidentia non dubitabatur. Hæc fuit intentio filiorum. Si nos rogamus Magistrum, forsitan cæterorum corda fratrum concutiemus, et dum nobis duobus volumus providere, inter omnes scandalum excitamus, quia etsi sancti sunt, tamen homines sunt. Ergo submittamus matrem nostram, ut suo nomine deprecetur pro nobis. Et si non exaudierit eam, facile meretur veniam, quia mulier. Ipse enim sexus excusat eam. Si autem non fuerit importuna, facilius impetrabit.

Mater pro filiis rogat ut filii prima loca inter alios teneant in regno. Apud Deum non est acceptio personarum, et in regno Dei non est sinistra. Omnia quæ ibi sunt, pertinent ad dexteram, et ideo non bene petebat. Unde in psalmo : Oculi mei super fideles terræ, ut sedeant hi mecum... (Ps. 100, 6). Respondit Jesus filiis, non matri: Nescitis quid petatis (Matth. xx, 22). Quare respondit filiis et non matri? Quia mater ad instigationem filiorum petiit. Et quia mulier fragilis erat, noluit ei facere

tiæ oblivionem non acceperunt (Eccli. XLIV, 10).

Sapientia Dei per Ecclesiasticum narrat laudes sanctorum, et dicit; quod isti sunt viri misericordiæ. Hoc testimonium sumptum est de Ecclesiastico, quod dupliciter intelligitur: Isti sunt viri misericordiæ, idest, isti sunt viri qui sunt consecuti misericordiam, vel isti sunt viri misericordiæ, idest, qui fecerunt misericordiam. Tria debemus considerare in sanctis, videlicet, misericordiam, quam consecuti sunt, justitiam quam fecerunt, gloriam quam promeruerunt. Sancti sunt consecuti quadrupliciter misericordiam; speciosam in peccatorum remissione, speciosam in martyrii passione, gratiosam in orationis exauditione, copiosam in gratiarum donatione.

verecundiam. Et ideo non dixit: non sedebitis, ne duos confunderet, neque sedebitis, ne cæteros irritaret. Videte ergo quomodo et nullum ex eis turbavit, et omnes sperare fecit, dicens : Non est meum dare vobis, sed Patris. Nam quod uni aut duobus specialiter non promittitur, a cunctis speratur. Nonne audistis me referentem : « Cum Filius hominis in majestate sua venerit ad judicandum sæculum, ponet oves ad dexteram, hoedos autem ad sinistram. » Et dicet eis qui ad sinistram sunt : « Discedite a me, maledicti in ignem æternum... » Ad illos autem qui erunt ad dexteram : « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum...? (Matth. xxv, 34). Quomodo vos vultis nunc ut unus ad dexteram sedeat, et alius ad sinistram meam? Ego vos vocavi ad partem dexteram de sinistris, et vos vestro consilio curritis ad sinistram. Non est meum dare vobis petentibus et ambientibus, quia vultis habere principatum super alios. Prius faciatis servitium, et postea habebitis beneficium. Non datur in mundo isto, quia quicumque vult esse major, sit sicut ministrator. Neque ita petere, neque ita dare convenit primas sedes. » Dicit eis Jesus : « Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? » Responderunt : « Possumus (Matth. XXII, 22). » Obscure eis loquitur, et fortasse non intelligebant, de quo calice eis loqueretur. Dicebat enim de calice passionis, de quo et Petro ait alibi: Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Num potestis pati passionem et mortem pro me, sicut ego pro vobis? Biberunt calicem Christi Jacobus et Joannes, non quod ambo martyrio vitam finierint, sed quod multas persecutiones, angustias et tribulationes ambo sustinuerint. Et Jacobum quidem occidit Herodes, sicut scriptum est: Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio (Act. xII, 2). Joannes vero non fuit occisus, sed in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos insula in exilio relegatus. Et ita magnæ afflictionis calicem bibit : Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis,sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. xx, 23).

XVI

IN FESTO SS. JOANNIS ET PAULI. Isti sunt viri misericordiæ, quorum justi

Speciosam in peccatorum remissione, quia Deus gratis dimisit eis omnia delicta. Non enim imputabat illis peccata ipsorum, sed statim ad primam confessionem dimittebat. Unde Apostolus Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non imputans illis delicta ipsorum (II Cor. v, 19). De hac misericordia dicitur in Ecclesiastico: Secundum magnitudinem Dei, sic et misericordia illius cum eo est (Eccl. 11, 23). Speciosam in martyrii passione, quia non reliquit eos in omni tribulatione, sed dedit illis per patientiam vincere tormenta carnificum. De hac misericordia dicitur in Ecclesiastico: Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, sicut nubes pluviæ in tempore siccitatis (Eccli. xxxv, 26). Tempus siccitatis, idest, tempus tribulationum fuit martyribus sanctis, quando tradebantur ignibus et bestiarum dentibus et cæteris tormentis. Sed Deus dedit eis nubem pluviæ, idest, refrigerium internæ gratiæ, in tantum quod fames erat illis refectio, ignis refrigerium, et cætera tormenta quasi quædam dulcia gaudia. Et hæc misericordia fuit speciosa per multa miracula, ita ut multi pagani converterentur ab idolatria, et Christiani confirmarentur in gratia.

Gratiosam in orationis exauditione, quia Deus statim exaudiebat preces illorum, ita ut impleretur quod scriptum est in Isaia : Antequam clamarent ego exaudiam, adhuc illis loquentibus dicam, adsum (Is. LXV, 24). De hac misericordia dicitur in Ecclesiastico: Deus oblectabit justos misericordia sua (Eccli. xxv, 35), quia clemens erat eis

pius velociter exaudiens preces eorum in omni necessitate, sicut scriptum est de istis sanctis, quorum precibus et meritis data est Gallicano victoria.

Copiosam in gratiarum donatione, quia multiplex gratia data est illis, ita ut infirmos curarent, dæmonibus imperarent, et mundi reges superarent. De hac misericordia dicit David: Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus (Ps. 88, 25), idest, potestas ejus per multa signa exaltata est, et ita apparet copiosa misericordia. Hæc scriptura est de Christo et de membris ejus. Isti enim sunt viri misericordiæ, qui assistunt dominatori universæ terræ. Assistunt, insistunt et consistunt. Assistunt dominatori, insistunt creatori, consistunt remuneratori. In primo sunt gratiosi laudibus, in secundo victoriosi precibus, in tertio gloriosi muneribus. Isti sunt duo filii splendoris. Duo filii splendoris fuerunt in hoc mundo, et erunt in extremo judicio. Sunt etiam hodie in regno superno. In mundo exemplo virtutis, in judicio testimonio veritatis, in regno consortio majestatis.

[ocr errors]

De primo Salomon Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV, 18). De secundo in libro Sapientiæ : Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent, judicabunt nationes... (Sap. III, 7). De tertio in Evangelio: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Quia tanta erit claritas sanctorum post resurrectionem, quanta fuit glorificatio in transfiguratione. Nam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis corum, et jam non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque ullus dolor, quoniam prima abierunt (Apoc. xxI, 4). Noli etiam timere pro Christo sustinere famem aut sitim, quia cum transiens ministrabit inestimabiles delicias suis fidelibus exhibebit, quæ quanto amplius gustabuntur, tanto avidius appetentur, eo quod gustatæ non ingerunt fastidium, sed pariunt desiderium.

Et ipsæ quidem deliciæ tria continent alimenta, non panem, non vinum aut carnem, sed cognitionem, dilectionem et laudem, quibus ineffabiliter satiatur anima Deum videns. Satiabor, inquit, dum manifestabilur gloria tua (Ps. 15, 15). Nihil dulcius

|

quam cognoscere Deum trinum et unum. Nihil suavius quam diligere Deum unum. Nihil delectabilius quam laudare Deum Creatorem et Salvatorem. Non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. vIII, 18). In qua erit vita sine morte, dies sine nocte, certe sine forte. Ubi erit securitas sine timore, jucunditas sine dolore, tranquillitas sine labore. Ubi erit pulchritudo sine deformitate, fortitudo sine debilitate, rectitudo sine perversitate. Ubi erit bonitas sine malitia, veritas sine fallacia, felicitas sine miseria. Ubi erit gaudium, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et ideo dicitur quod gloria illa revelabitur in nobis qnasi nunc abscondita et occulta in tantum quod eam non sufficimus intelligere, nedum etiam explicare.

Isti sunt viri misericordiæ quorum justitiæ...Justitia sanctorum est quadruplex: in corporis maceratione, in castitatis sanctitate, in munda operatione, in probata discretione. In corporis maceratione, quia per orationes, jejunium, famem, sitim, nuditates, opprobria, castigant corpora sua, et in servitutem redigunt in multis et variis angustiis et tribulationibus, sicut est illud Apostoli: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Et Mortificate membra vestra cum vitiis et concupiscentiis ne dominetur peccatum in vestro mortali corpore (Coloss. III, 5). Isti qui talia faciunt dicuntur supplantatores, quia supplantant vitia et peccata et superant diabolum. De quibus dicit Joannes in Epistola : Vos ex Deo estis et vicistis malignum, idest diabolum, quia fortior est qui in vobis est, idest Christus, quam qui in mundo est, idest diabolus (I Joan. IV, 4). In castitatis sanctitate, quia munda et sancta exhibebant corpora sua ab omni pollutione. Unde Apostolus Sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore (I Thess. IV, 4). Vas nostrum est corpus quod debemus possidere in sanctificatione et honore, idest, in castitate per quam corpus sanctificatur et honoratur.

In munda operatione, quia habuerunt sollicitudinem et laborem in omni opere bono ad omnes homines. Unde Apostolus: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidci

[ocr errors]

discurrent per agilitatem. Has quatuor pro-
prietates glorificati corporis in argumenta-
tionem futuræ glorificationis et in carne
mortali Christus ostendit claritatem quando
se tranfiguravit in monte et resplenduit
facies ejus sicut sol; subtilitatem, quando
clauso signaculo virginali tamquam sponsus
processit de thalamo suo; agilitatem sive
levitatem quando super aquam sicco vestigio
pertransivit; impassibilitatem, quando cor-
pus et sanguinem suum in cœna discipulis
tribuit, quamvis evidentioris miraculi fue-
rit, si hæc sine illis dotibus aiebat: Ful-
gebunt sancti, et erunt fulgidi in corpore et
anima. Nam de fulgore corporis dicit Apos-
tolus: Salvatorem expectamus... Et in
Evangelio: Fulgebunt justi sicut solin regno
Patris mei. Quod exponens Augustinus ait :
<< Coloris claritas quanta erit in corporibus
electorum, quando justi fulgebunt sicut sol
in regno Patris eorum, quæ claritas in
Christi corpore resurgentis abscondita fuisse
potius quam defuisse credenda est. » De
claritate vero animæ dicit Joannes: Cum
apparuerit, similes ei erimus, quia vide-
bimus eum sicuti est (I Joan. II, 28). Quasi
diceret : quando videbit anima nostra Chris-
tum veram lucem, quia ipse est illa vera lux
quæ illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. Nam cum Christus sit
caput nostrum et nos membra ipsius, sicut
caput erit luminosum, ita et membra. Unde
in Apocalypsi de sanctis : Non egebunt
lumine lucernæ neque lumine solis, quo-
niam Dominus Deus illuminabit eos (Apoc.
XXII,
5).

(Galat. vi, 10). In probata discretione, per | sibilis; tamquam scintillæ per subtilitatem, quam bonum opus recte discernamus, ne forte non sit Deo acceptum, si fiat eum vana gloria, vel cum adjuncta malitia. Unde Dominus ad Cain: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti. Recte offerimus, quando bonum opus facimus; sed non recte dividimus, si non discrete illud cogitamus, quia sæpe putat homo facere bonum, et facit malum; sæpe facit bonum et ex alia parte facit malum. Et ita ipse ædificat et ipse destruit. Unde Ecclesiasticus: Unus ædificans et alter destruens. Cujus vocem exaudiet Dominus? Unde etiam beatus Gregorius: << Bonum ergo opus nobis sit in voluntate. » Nam ex divino adjutorio erit in perfectione. Hæc quatuor breviter comprehendit Apostolus: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. x11, 1). Hostiam viventem in carnis maceratione, sanctam in castitate, Deo placentem in bono opere, rationabile obsequium in discretione. Sequitur de gloria. Gloria sanctorum quadruplex est, sicut dicit Dominus in Evangelio Mensuram bonam et confertam et coagitatam et superaffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. vi, 38). Mensura, idest, retributio sanctorum est bona in corporum glorificatione, conferta in æterna societate, coagitata in mentis et corporis confirmatione. Superaffluens in Dei cognitione. In corporum glorificatione, quia corpora sanctorum erunt similia corpori Christi in claritate et beatitudine. Unde Apostolus: Salvatorem expectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis sua (Philip. III, 20). Corpus nostrum dicitur esse humile, quia patitur famem, sitim et cæteras necessitates et infirmitates, sed Christus configurabit corpus nostrum corpori claritatis suæ, quia faciet illud immortale, impassibile, splendidum et gloriosum. Erunt enim quatuor principales dotes corporis glorificati, scilicet subtilitas et agilitas, splendor et impassibilitas, juxta illud : Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris mei (Matth. XIII, 43). Et alibi : Tamquam scintillæ in arundineto discurrent (Sap. III, 7). Fulgebunt per splendorem, sicut sol per immutabilitatem sive impassibilitatem, quia sol in sua natura est immutabilis ei impas

Oh quam magnum donum est istud, hominem resplendere ad similitudinem Dei, servum resplendere ad similitudinem Domini, creaturam ad similitudinem Creatoris, quia omnes justi et electi talem claritatem habebunt in resurrectione, qualem Christus habuit in transfiguratione. In æterna satietate, quia desideria sanctorum replentur et satiantur in omnibus bonis. Unde David: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Ps. 16, 15). In mentis et corporis conformatione, quia sancti conformabuntur mente et corpore, ita ut non possint vel malum | pati vel malum facere. Unde David: Non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem (Ps. 124, 1). Jerusalem interpretatur visio pacis, et significat cœ

« AnteriorContinuar »