Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habuerat (Anton. tit. 19, c. 3, § 6). Si quis | libertatemque ecclesiasticam pertrivisse, tamen plura adhuc velit de rebus Honorii in Gallia gestis, præter jam dicta non pauca, alia comperiet apud Gregorium IX.

Germanorum res cum Honorio gestæ non paucæ sunt. Ut igitur Aquilonarem regionem prosequamur exordiemur a Livonia. Jampridem Innocentio III Summo Pontifice Livonii Christi fidem amplexati, sub Templariorum ditione degebant: Verum in eos crudelius quam christianos deceret, judiciis temporalibus desæviebant. Si quando etenim de alicujus laici crimine infamia evulgabatur, ut diffamatus purgaretur, candentis et igniti ferri experimentum adhibebant, cujus contactu si adustio aliqua sequeretur, velut in reum animadvertebant. Cum igitur hujusmodi judicio Deus tentari videretur, Honorius sategit, ut censuris Ecclesiasticis abusus hujusmodi a Templariis atque aliis omnibus aboleretur (1) (Greg. IX, lib. V, tit. 35). Teutonicorum autem ordinem confirmari ab Honorio curavit quidem Fridericus imperator, Krantio teste, Vand., lib. VII, c. 27; sed id confectum est a Gregorio IX.

Daci quoque ipsi paruere Honorio, judiciorumque formam ab Apostolica Sede pendere contestati sunt, quandoquidem Lundensis archiepiscopus cum animadvertisset judiciis illudi, quod clerici ad testimonium perhibendum adhibiti sure salutis immemores, perjurio falsaque attestatione delinquentium crimina obtegerent, tantæ rei occursurus, Honorii summam auctoritatem expetiit (Greg. IX, lib. II, tit. 19).

Lubecenses quoque obsecuti sunt Honorio Primati. Quum enim archiepiscopus Stedingorum plebem suam in officio ipse continere non posset, quod Ecclesia Dei maxima ex parte defecisset, nullam potiorem viam ad revocandam gentem censuit sibi profuturam, quam si Romani Pontificis opem implorasset, cujus auctoritate id omne negotium Lubecensi episcopo, ac cum illo etiam Mindensi, et Racerburgensi episcopis demandaretur, conquirendum et corrigendum. Compertum est igitur spreto horum episcoporum studio, populos illos quæsisse deorum responsa, eisque simulacra dedicasse, doctrinam catholicam parvi pendisse,

(1) Cf. supr. Quint. Compil., lib. V, tit. 14, c. 1, col. 369.

(2) Cf. supr. Quint. Compil. lib. I, tit. 8, c. 1,

[ocr errors]

atque alia præterea nefanda admisisse. Eam ob rem, cum gens illa impœnitens sese etiam armis protegeret, conscripti sunt cruce signati milites Apostolicæ Sedis promulgatis litteris, atque ita fere omnes protriti sunt; ut memorat Krant. Metrop. lib. VII, c. 47: licet Sifridus id referat ad annum Domini 1238 sub Gregorio IX; sed id forte rursum acciderat.

Bremensis archiepiscopus ut Calliensem episcopum litterarum prorsus ignarum dejiceret, nempe qui nec Donati quidem grammaticam aliquando legisset, atque ideo pontificiæ dignitati administrandæ omnino esset ineptus, Honorii auctoritatem expetiit, qui Apostolicis litteris requæsita, hominem dejiciendum sede pronunciavit (2).

Treverensis etiam archiepiscopus in definienda abbatis S. Petri Tullensis quæsstione, neque suo neque alterius judicio quiescendum putavit, sed Apostolica Sedis quærendam auctoritatem constituit, ut ab illa judicium manaret rite, ne an illegitime suis juribus, abbas cessisset (3). (Greg. IX, lib. I, tit. 9.)

Apud Salisburgum coacta synodo convenerunt Phrisingensis, Putaviensis, Gurcensis, Chiemensis episcopi, et Ratisponensis per vicarium quia legitimo impedimento distinebatur: Cum itaque in alios suffraganeos reliquosve Provinciæ ad synodum evocatos, contumaci mente absentes judicium synodus protulisset, rogatus Honorius censuras, in illos confirmavit (Metropolitan. Salisb., ep. 33). Ejusdem quoque Pontificis jussu, Salisburgensis archiepiscopus idem, cui Eberhardo nomen fuit, in cathedralem ecclesiam Secconiensem erigi curavit, atque in primum episcopum eadem auctoritate præfecit Carolum præpositum Frigiacensem (Metrop. Salisb., Ep. 33). Eadem præterea auctoritate idem Eberhardus Lanentinensem erexit cathedralem, primo ibi constituto episcopo Ubrico Plebano in Haus. (Metrop. Salisb., ibid.)

Patavienses, ut quæ Lateranensi Concilio Honorius decrevisset executioni mandarentur, præcipue vero de eroganda pecunia ad Hierosolymitanam expeditionem conficiendam, omnes studium adhibuerunt: col. 148; Greg. IX, lib. I, tit. 13.

(3) Cf. supr. Quint. Compil., lib. I, tit. 7, c. 1, col. 144.

Propterea Honorius de ejus nece habendam quæstionem censuit, Romamque usque testes proficisci jussit, ut liberius quæ nossent, exponerent (4).

Erat tum eorum episcopus Uldaricus, Dio- | impii homines in illum conspirarunt (3). paldi Bergensis comitis filius; is pro suo munere, ut rem omnem absolveret, Pataviæ cogendum synodum curavit, cui Apostolicæ Sedis legati præsiderunt, decretumque in ea est, ut omnium fructuum vicesima Romam per triennium afferretur, quod cum absolvisset perfecissetque episcopus ipse quoque militaturus Deo in Palæstinam est profectus (Melrop. Salisb., Patav. Ep. 41.) Tergensee quoque monasterio in Bavaria cum illi præsideret abbatis titulo Henricus, ab Honorio tertio privilegiorum, quæ prædecessores Pontifices concessissent, confirmationem exaravit. (Metrop. Salisb. in Tergensee monasterio.)

Bremi quoque, obsidibus datis, desponderunt se in fide et obedientia Romanæ Ecclesiæ perpetuo futuros, juraque ejusdem Ecclesiæ omnibus ulnis amplexantes servaturos, utpote quas magnis eadem Romana Sedes tunc quoque recens affecerat beneficiis (Joannetus).

Colonienses rebus plurimis Honorio obsecuti sunt; ejectis enim Apostolica auctoritate tum Theodorico, tum Adolpho intrusis archiepiscopis, quum (ut in Innocentio diximus) Engelbertum elegissent, defuncto Innocentio, Honorius confirmationem admisit, Apostolica legatione fungente Petro Sanctæ Pudentianæ cardinali apud Nuremburgum, ubi Fridericus imperator habito principum conventu, hujusmodi confirmationem postularat (1). Engelbertus itaque præ cæteris omnibus Germaniæ episcopis Apostolicæ Sedis fuit memoratus. Nam præter id quod in arduo electionis præposituræ Sancti Cuniberti negotio, non est ausus suæ inniti prudentiæ aut auctoritati; Romanæ Sedis judicium adeundum esse decrevit, cujus postea auctoritate res omnis absoluta est (2). Tanta constantia itaque fidem Pontificis, et ecclesiasticæ libertatis tutelam tenuit ut etiam velut divino nutu, martyrio dignus, ab impiis hominibus fuerit occisus; cujus necem quum Honorius accepisset, deflens dixisse fertur: Germani omnes, Engelberti exemplo, apostolicam Sedem verebantur ob summam enim ejus erga Romanum Pontificem fidem ac constantiam

(1) Trithem. Hirsaug. Chron., Cæsarius monachus in Vita S. Engelberti, c. 4; apud Surium, tom. 6, Novemb.

(2) Cf. supr. Quinta compi!., lib. I, tit. 24, c. 1,

[ocr errors]

Fungebatur autem tum apostolicæ Sedis nomine in Germania legatione Conradus Egimonis Portuensis episcopus cardinalis. Is igitur apud Maguntiam coacta frequentissima synodo, coram Patribus omnibus necem Sancti episcopi Engelberti deploravit; quem etiam postquam multis encomiis perorans commendasset, tandem in Fredericum comitem sceleris auctorem anathema pronuntiavit. Sed et in complices, consciosque omnes, ac eos qui illis aut deinceps ullo nomine communicarent, jussitque per omnes suæ Legationis provincias, Maguntinam scilicet, Coloniensem, Treverensem, Bremensem, ac Magdeburgensem, ut Ecclesiis omnibus Dominica qualibet die, luminibus in detestationem sceleris extinctis, anathema ubique evulgaretur. In ipsa igitur synodo exoratus est Legatus, ut Theodorici monasteriensis episcopi, et Engelberti electi Osnaburgensis germanorum fratrum Friderici comitis parricidæ litteræ admitterentur. Theodoricus etenim purgaturum se tanto e scelere contestabatur. Engelbertus vero non modo se crimine illo immunem esse affirmabat, quin se in episcopum consecrari, apostolica auctoritate etiam rogabat. Legalus cujus non parva erat in rebus agendis sollertia, perbenigne respondit, ad ignoscendum valde se semper fuisse propensum, ac longe magis, quam ad damnandum; quamobrem non abnuere ut illis dies præfigatur, qua purgationis beneficio uti possent: expectaturum eos in Leodiensi concilio, quo propediem profecturus esset. Hi igitur Leodium profecti, sed irritis conatibus, cum nullo legitimæ purgationis genere uterentur, coram tot Patribus, ibi considentibus, Legati jussu ad Honorium Pontificem rejecti sunt, in hæc verba coram omni synodo prolata sententia. Examini vestro, Domine Honori Pontifex, dirigimus hos duos episcopos graviter de Domini Engelberti nece diffamatos. Cæsarius ibid., lib II cap. 12.

Fuerant itaque in suis ordinibus digni

col. 185; Greg. IX, lib. I, tit. 43.

(3) Cæsarius monachus in ejus Vita, c. 8. (4) Cæsarius in ejusdem Vita, lib. II, c. 7.

tatibusque a Legato suspensione mulctati, ne in ambigua tanti criminis culpa divinis se, summo salutis periculo, immiscerent; profectique Romam sunt, quibus itinerationis. comes factus est ipse Fridericus sceleris auctor in eamque spem omnes animum erexerat futurum, ut Pontificis benignitate quæstio eorum mitior agenda foret et immunes a judicii pœnis dimitterentur; sed spe frustrati sunt.

Aderant jam Romæ Coloniensium civium Ecclesiæ, que totius patroni, quorum studium præcipuum illud erat ut parricidium, quod ad Urbis quoque suæ ignominiam patratum fuerat, Apostolica auctoritate vindicaretur. Quin etiam jam ad Honorium principum aliquot litteræ delatæ fuerant, qui urgerent tantum crimen conniventibus oculis non esse prætermittendum. Re igitur consultissime cognita tandem in ipsos hos episcopos judicium prolatum est, qui cum purgationis subsidio causam suam tutari nequivissent, ambo sedibus suis dejecti sunt. Fridericus autem tametsi laicus, quod nullum sibi confugium animadvertisset, clam Roma secessit, tandemque Leodii captus, Coloniamque delatus equuleo suspensus, quam Rotam vulgus nuncupat, excruciatus, avibus in escam dimissus est (ibid. lib. II, c. 17). Postea ab inferioribus pontificibus ipse Engelbertus inter sanctos est relatus, diesque illa festus præscriptus est, septima Novembris (Martyrolog. Rom.) Conradi autem legati synodus in Germania insignis est. Erat is valde religioni addictus, corruptelæque morum acerrimus vindex. Quod in monachatu etiam titulum exercuisset in instituto Cisterciensi probe servando, ut Surius memorat in IV Conciliorum tomo sub Honorio III. Anno igitur Domini 1225, quarto Idus Decembris, multa de reformatione cleri salubriter constituit, quæ et ab omnibus archiepiscopis, ac eorum suffraganeis, abbatibus, atque aliis quibuslibet, tum clericis, tum regularibus servanda præcepit, et in iis fuere et adversus laicos promulgatæ constitutiones, quarum duas præcipuas recensere libet; capite enim nono sic habet : « Quoniam in quibusdam locis Ale<< manniæ, fundatores Ecclesiarum vel hæ<< redes ipsorum potestate, in qua << Ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur,

eos

(1) Thomas Cantripatensis in Vita S. Lutgardis Virginis, lib. II, c. 8, apud Surium tom. 3.

<< partem decimarum vel aliarum obventio<< num Ecclesiasticarum, in quibus jus obti<< nent patronatus, sibi retinentes, ex pacto << repræsentant clericos ad easdem; huic << vulneri cancroso et simoniaco censuræ << ferrum apponimus, decernentes, ut ex quo << constiterit patronum hujusmodi flagitium << perpetrasse, anathemate feriatur, et ejus << terra supponatur Ecclesiastico interdicto, << donec Ecclesiam liberam cum suo jure << dimittat salvo jure patronatus, quod ei de << misericordia reservamus, qui possunt per << juris excusari ignorantiam ». Deinde vero capite decimo tertio, laicos qui cum sanctimonialibus sola sollicitatione peccarint, a corporis et sanguinis perceptione excludit; eos vero qui etiam crimen consummarint, ipso facto excommunicationis sententia innodatos esse constituit. Extat Synodus IV Concil. tomo.

Et quidem deplorandum est hujusmodi crimen, quando quidem in Germania nimis frequens admissum memoratur, quod certe iram Dei ut fides Christi ac religio inde eliminata sit, illatis hæresibus, exarsisse non dubitarim. Nam et Joannes Ligranus hoc Pontifice Honorio, cum frequentius Sanctimoniales sollicitatæ in Brubantta divexarentur, nec posset alterius auctoritate rei occurrere, ad Apostolicam Sedem sibi confugiendum decreverat, sed optimo conatui mors immatura intercessit. Defunctus enim in itinere fuit (1).

Hungarorum reginam cum Oradiensem ecclesiam consecrari audiisset, neque competentes fructus adscripsisset, unde ali Clerus Ecclesiaque exornari ac restaurari; cum res postulare posset; ob indotatam eam ecclesiam clerus ad Honorium rem deferendam censuit, ut regina ad implendum id minus adigeretur. Honorius datis ad eam litteris, monuit in hæc verba : « Cum sicut ex relatione capituli Oradiensis nobis innotuit, quod eorum fecerit, ecclesiam consecrari; et non sit ecclesia, nisi de dote provisum ei fuerit, consecranda, eo liberalius ad dotandam prædictam ecclesiam aperire munus munificentiæ tuæ debes, quod ad hoc fortius, tamquam ex debito jam teneris (2). Pragensibus, cum aliquando conscientiæ scrupulus animum verberaret, si cum natalis Christi dies in sextam feriam incidisset, carnibus tum

(2) Cf. supr. Quinta Compilatio, lib. III, tit. 23, c. unic., col. 317; Greg. IX, lib. III tit. 40.

vesci permissum esset; episcopus eorum id sua auctoritate non est ausus deliberare, sed Sedis Apostolicæ judicium, unde omnium. Ecclesiarum norma derivat, expetendum censuit, in quam rem Honorius hoc rescriptum edidit : « Explicari, » inquit << per Apos<< tolicam Sedem postulasti de natalis scili<< cet Dominici diei usu carnium, responde<< mus, quod illi qui nec voto nec regulari << observantia sunt adstricti in sexta feria, << si festum Nativitatis Dominicæ die ipso << venire contigerit, carnibus propter festi << excellentiam vesci possunt, secundum con<< suetudinem Ecclesiæ generalis. Nec tamen << hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem. << voluerint abstinere (1).

Monachorum autem institutis aut confirmandis aut amplificandis valde propensus fuit Honorius. Nam quod Cistercienses pertinet, per scripta quadam brevi formula, voluit quidem eos episcopis exhibere reverentiam, at in reliquis ab illis esse immunes censuit; juxta ea quæ ejus Ordinis initio fuerant instituta. Ejus in ea re verba hæc sunt: « Ab<< batibus et fratribus Cisterciensis Ordinis... << Archiepiscopi et episcopi ea sint forma pro<< fessionis contenti, quæ ab origine vestri << Ordinis noscitur instituta, quæ talis est : « Ego, frater abbas, Cistersiensis Ordinis << subjectionem et reverentiam et obedien<< tiam a Sanctis patribus constitutam, secun<< dum regulam sancti Benedicti, tibi, Do<< mine episcope, tuisque successoribus ca<< nonice substituendis, et sanctæ Sedi Apos<< tolicæ, salvo ordine meo, perpetuo me << exhibiturum promitto (2).

Cluniacensium quoque Ordini in omnem Ecclesiam Dei et per omnes dioceses privilegio communiit : quando quidem immunes non modo esse monachos voluit, ne a quibusvis episcopis vexarentur, verum etiam expresso diplomate decrevit, episcoporum excommunicationes in eos latas, irritas habendas, sublata illis censuræ inferendæ facultate. Verum cum aliqui ad dolum id verterent, sæpe quum monachi excommunicatis aliquo modo communicassent, videbatur episcopis eos tum immunes a censura non videri; sed ei rei rogatus Honorius suo rescripto occurrit his verbis ad omnes archiepiscopos et episcopos, ubi monasteria

(1) Cf. supr. Quint. Compil. lib. III, tit. 25, c. unic., col. 325; Greg. IX, lib. 46.

(2) Cf. supr. Quint. Compil. lib. XV, tit. 1, c. 1,

Cluniacensium constituta essent : « Manda<< mus vobis universis, quatenus hujusmodi << sententias in fraudem privilegiorum nos<< trorum de cætero non feratis, quia si su<< per hoc ad nos denuo clamor ascenderit, << non poterimus conniventibus oculis per<< transire quin promulgatores talium senten<< tiarum severitate debita castigemus (3).

Prædicatorum autem ordinem, cujus auctorem jam in Innocentio diximus fuisse beatum Dominicum rogatus ab ipso, cujus industriam in profliganda Albigensium apud Tolosam hæresi noverat, cujus sanctitatem etiam miraculis accedentibus spectarat, propensa voluntate, quam Innocentius differendam voluerat, ipse confirmavit, diplomate ad firmandas ejus instituti constitutiones edito, cardinalium coetu in id coacto, III Kal. Septembris, ut post Vinc. hist. lib. XXX, c. 65, 66 et 123, memorat Trithem., Chron. Hirsaug. Quin id privilegium tanta alacritate Honorium permisisse memoratur, ut Lutetiam Parisiorum Matthæum abbatem, ac Bernardum miserit, apostolicis litteris fultos, ut Dominicani instituti apostolicam confirmationem quaqua versus evulgarent. Hi igitur cum jam eo alti quoque ejusdem Ordinis viri convenisssent, Pontificis jussu domus Sancti Jacobi exædificata est, cum interim adhuc Romæ divus Dominicus degeret, ac disseminandi verbi Dei Pontificiam auctoritatem exorasset (Theodoric. in Vila S. Dominici, lib. II, c. 2 et 3).

Quoniam vero non modo maribus Dominicanum institutum amplificabatur, verum etiam fœminis, sed singularibus, nondum in id coenobiis exædificatis, actum est Honorii jussu etiam cardinalium consilio accedente, ut Sanctimoniales per urbem singulæ in unum evocarentur, atque in communem omnibus locum constituerentur, servandi integrius instituti causa. In id incubuere præcipue ipse divus Dominicus ac Hugolinus Ostiensis episcopus cardinalis, postea Gregorius nonus in pontificatu nuncupatus, ac cum iis etiam Stephanus a Fossanova et Nicolaus episcopus cardinalis (Theodoricus, lib. II, cap. 4 et 5). Propterea diva Clara concivis divi Francisci, ab eo edocta ordinem virginum auspicata est, ut Volaterranus et ex ipso Genebrardus

col. 341; Greg. IX, lib. V, tit. 3.

(3) Cf. supr. Quint. Compil. lib. V, tit. 12, c. 1, col. 361; Greg. IX, lib. V, tit. 33.

memorat. Adjecit ad hæc Pontifex, animadvertens nullius consilia, nullius industriam exactius, utiliusque profuturam novo nascenti Ordini illi, quam quæ excogitaret Dominicus, propterea amplissima illi permissa facultate, ut suo arbitratu omnia conficeret, omnia exsequeretur, corrigeret, amplificaret (Ibid., lib. IV, c. 1). At cum aliquando necessitas exposceret, ut divina celebrarentur neque semper sacer locus suppeteret, Pontifex Apostolico diplomate Instituto Dominicano permisit, ut citra ullum parochialium ecclesiarum præjudicium, ubique portatili sacro altari divina permitterentur sacrificia celebrare, neque in ea ullo egerent ordinarii assensu (1).

Franciscanum quoque Ordinem, quem etiam sanctitate morum, austeritateque vitæ atque etiam miraculis florere animadverterat, adhibito cardinalium consilio, apostolica auctoritate communiit, tertio kalend. Septembris (2).

Eremitanum præterea ordinem, qui a Guilelmo Aquitaniæ duce primum traxerat originem, postea amplificatus Innocentii III pontificatu, Honorius cum Augustiniani instituti titulo decorasset, ampliori confirmatione probavit (Naucler., gener. 41).

Sanctorum autem catalogo conscripsisse memoratur Guilelmum Bituricensem episcopum, qui cum statim ab obitu miraculis coruscaret, re diligenter quæsita, tum de vitæ sanctitate, tum de reliquiis ad tantam rem conficiendam necessariis, id decrevit (Anton., tit. 17, c. 9, § 30). Sed et Hugonem ex monacho Chartusiano Lincolniensem episcopum in sanctorum numerum retulit, ut tradit incertus quidam sed probatus auctor in Vita S. Hugonis apud Surium, tom. VI, mense Novembri. Sed et Sanctam Gertrudem, quæ in Brabantia præcipue colitur, in catalogum Sanctorum retulit, ut memorat Baronius, 17 martii. Præterea Guilelmum alium abbatem, in Dania conscripsit Sanctorum numero, rei inquisitione de mandata Gregorio Romano civi nobili ex Crescentiana familia, tum S. Theodori diacono cardinali, qui tunc quoque in Dania, Svetia, atque Bohemia apostolica legatione fungebatur. Illius igitur post sollertissimam vitæ inquisitionem relatam, canonizatio devota est. Exstant ejus rei litteræ Honorii in Re

(1) Cf. supr. Quint. Compil., lib. V, tit. 12, c. 6, col. 363; Greg. IX, lib. V, tit. 33.

PATROL. TOME II.

gistro, datæ 12 kal. Febr. anno Domini 1224, die festo in id præscripto, sexto Aprilis. Sed et beatus Laurentius Hibernicus, Dublinensis episcopus, ab eodem est in Sanctorum albo relatus, anno pontificatus sui decimo. Extant de ea re apostolicæ litteræ in ejusdem Registro; festus dies illi est præscriptus 14 novembris.

Non fuerit itaque importunum si hoc loco subnectamus quos ille Cardinales promovisset. Duodecim enim fuisse traduntur, vel tredecim secundum Honuphrium, sed aliquorum nomina et tituli exciderunt. Comperti autem nobis hi sunt:

Inter episcopos fuit:

Joannes....... episcopus cardinalis Sabi

nensis.

Præsbyteri vero fuere:

Thomas..... præsbyter cardinalis sanctæ Sabinæ.

Joannes Columna Romanus præsbyter cardinalis sanctæ Praxedis legatus in

Syria.

Bartholomæus...... præsbyter cardinalis etiam Sanctæ Praxedis post Joannem. Reliqui præsbyterorum tituli, ac nomina exciderunt.

Diaconi fuisse memorantur: Stephanus... diaconus cardinalis sancti Hadriani. Ægidius..., diaconus cardin. sanctorum Cosmæ et Damiani.

Petrus Romanus diaconus card. S. Georgii ad velum aureum.

Ut igitur præcipuos delegerat, ita eorum consilio utendum curabat rebus præcipuis, præsertim tuendæ Ecclesiasticæ libertati, quæ tum maxime deprimebatur. Bononienses enim ac Pisani propriis viribus nitentes in clericorum ecclesiasticarumque rerum maximum libertatis præjudicium leges condere ausi sunt, etiam judicia in eamdem rem timere proferentes crimina criminibus cumulabant, quæ Dei essent, usurpantes. Honorius anathematis mucronem exercens, execratos esse decrevit, qui earum legum judiciorumque latores essent; quin etiam eos qui scripsissent, quive consilio aut auxilio adjuvissent cum promulgarentur, aut etiam quamlibet operam attulissent, quo in usum traherentur. At Pisani cum etiam Apostolicæ Sedis auctoritatem deprimerent, prohibentes ne ad Ecclesiasticos judices

(2) Anton. tit. 19, c. 3 princ.; Trithem. Chron. Hirsaug.; Nauclerc. gener. 41.

15 0

« AnteriorContinuar »