Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sione, quod bajulis nubibus elevatus est in cœlum, quando nubes suscepit eum ab oculis eorum. Merito ergo mirabilis vel gloriosa dicitur caro Christi, quæ in tot miraculis gloriosa refulsit.

Sequitur: « Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato. » Legimus quod tria vestimenta habuit Beata Virgo Maria in mundo ad justitiam, et tria alia in cœlo habet ad gloriam. In mundo habuit vestimentum byssinum, purpureum, deauratum. Beata Maria vestita fuit de bysso; byssus est genus candidissimi et mollissimi lini. Tamen cum multo labore conficiuntur vestimenta byssina, quæ sunt candidissima. Et similiter legimus de filio quod fuit vestitus de byssino vestimento, secundum illud Joannis in Apocalypsi Exercitus qui sunt in cœlo, sequebantur illum, idest Dei filium, vestitum bysso albo et mundo (Apoc. XIX, 14). Byssus sive byssinum significat castitatem, eo quod castitas sicut byssus est candida, et cum multo labore vigiliarum, et abstinentiæ acquiritur, et conservatur. Si enim in cibo et potu mensura non tenetur, cito virtus castitatis polluitur. Unde beatus Gregorius: << Cum corpus in refectionis delectationem resolvitur, caro cito ad libidinem effrenatur. » Unde dicebat Apostolus de seipso : Castigo, corpus meum et in servitutem redigo (I Corint. ix, 27).

Beata Maria fuit vestita vestimento purpureo, de quo vestimento nullus antiquitus vestiebatur, nisi imperator et imperatrix, rex et regina, et nisi haberet privilegium ab istis. Beata Maria fuit regina; propterea fuit vestita de purpura, quod fuit mater illius Regis qui est Rex regum et Dominus dominantium. Vestimentum purpureum significat charitatem, quod regalis est virtus; quia sicut vestimentum purpureum habet prærogativam super omnia indumenta, ita charitas habet prærogativam super omnes virtutes. Unde Apostolus: Excellentiorem viam vobis demonstro (I Cor. xII, 31). Excellentiorem viam dixit charitatem, quia charitas excellit omnes virtutes; quia quicumque habet charitatem habet omnes virtutes et e converso. Unde Salomon in Proverbiis de Beata Virgine: Byssus et purpura indumentum ejus (Prov. XXXI, 22), quod castitas sicut byssus resplenduit in carne, et charitas tamquam purpura refulsit in mente. Legimus etiam quod de hoc vestimento pur

pureo fuit vestitus Christus, sicut scriptum est in Evangelio: « Exuentes eum ves<< timentis suis induerunt eum tunicam « purpuream, et chlamyde coccinea cir« cumdederunt eum (Math. XXVII, 28). » Vestimentum Beatæ Mariæ fuit corpus ejus sanctissimum, quod fuit vestitum de bysso et purpura: debysso per castitatem, de purpura per passionem martyrii, quia purpura tingitur de sanguine muricis vel conchilii. Unde Simeon Tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Gladius qui pertransibit animam Beatæ Mariæ significat dolorem de filii sui passione. Non enim sine dolore potuit videre filium suum pendentem in cruce, spinis coronatum et clavis confixum sicut dicit Propheta : Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. 21, 17), quamvis certissime sciret eum resurrecturum, sicut legitur in Evangelio: Tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum, et tertia die resurget (Math. xx, 19). Unde Jeremias: Attendite et videte si est dolor, sicut dolor meus (Thren. 1, 12). In quo notandum est quod cum alii sancti ad horam passi fuerint, pro Christi nomine Beata Maria quotidianum duxit martyrium. Quia enim a primo anno passio filii sui prædicta est ei, credendum est quod semper doluerit de passione filii sui. Quis enim nesciat quamlibet matrem pro dilecto sibi filio etiam in suspicione dolere? Quod si tantum dolet quælibet muliercula, multo magis dolebat illa qua plena erat charitate et dilectione immensa. In eo autem quod dicitur: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, quod non dicitur gladius carnem sed animam pertransire, aperte ostenditur quod Beata Mater non in carne sed in spiritu passa tanto fuerit illustriori martyrio coronata, quanto dignior est anima carne humana. Constructio talis est: Gladius pertransibit animam tuam quæ est anima ipsius, quia ipse diligit animam tuam ut suam. Vel anima Beatæ Mariæ dicitur anima Christi esse, quod erat per omnia similis illi in humanitate, in puritate, in castitate et charitate. Vel aliter: Gladius pertransibit animam tuam.

Beata Virgo Maria fuit vestita vestimento deaurato, idest, corpore virgineo; quia sicut vestimentum cooperit corpus, ita caro cooperit animam. Vestimentum Beatæ Ma

riæ fuit deauratum. Per aurum intelligimus sapientiam et charitatem: fuit vestita vestimento deaurato, quod fuit ornata sapientia et charitate. Nam sicut aurum est charius et splendidius cæteris metallis, ita corpus ejus sanctissimum fuit mundius et sanctius universis creaturis.

Tria alia vestimenta habuit Beata Maria, quæ data fuerunt ei in cœlo, et sunt ista: Candor immortalitatis, honor regiæ dignitatis, et splendor divinæ claritatis. Per primum vestimentum est casta et pura et sine omni macula ante Deum; per secundam est regina cœlorum, est domina super omnes animas sanctorum; per tertium est similis claritati divinæ, circumdata varietate. De qua virtutum varietate rursus dicitur in Psalmo Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 15). Beata Maria fuit filia regis, quia de genere patriarcharum, et regum descendit, cujus gloria fuit ab intus et non de foris, idest in corde coram Deo, et non foris coram hominibus; quod non quæsivit gloriam ab hominibus sed a solo Deo, sicut dicit Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31). Unde Jeremias : « Non glorietur sapiens in sapientia sua,nec fortis in fortitudine sua... » sed in hoc glorietur, ut cognoscat quod ego sum Dominus. Et item: Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ (II Cor. 1, 12). Et e contrario, omnis gloria mulierum nostri temporis est de foris et non ab intus, quod gloriantur in vestibus et non in virtutibus, in nitore faciei non in amore Dei.

Sequitur: In fimbriis aureis, circumamicta varietate. Fimbriæ aureæ sunt varietates gratiarum atque virtutum, quibus Beata Maria fuit circumamicta, idest adornata. Aliæ mulieres ornantur auro, vestibus et gemmis pretiosis. Illa ornabatur sanctis moribus et magnis virtutibus et gratiis spiritualibus. Unde convenienter potest dici de illa quod scriptum est in Ecclesiastico : Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso (Eccli. L, 10). Beata Maria fuit vas auri, quod sicut vas auri est pulchrum et pretiosum, ita Beata Maria est pulchra et pretiosa coram Deo et hominibus super omnes mulieres. Et sicut illud vas auri fuit solidum, ita Beata Virgo Maria fuit firma et stabilis in fide, quod habuit

[blocks in formation]

Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth....., (Luc. 1, 26).

Humanum genus serpentis astutia multipliciter fuerat vitiatum, et pro multa corruptione caro revertebatur in lutum et anima ducebatur in infernum. Gaudebat hostis antiquus, quod omnis homo fuerat suis vinculis irretitus, nec solum peccatores sed etiam quoslibet sanctos asservire cupiebat. Unde Job: Ecce absorbebit fluvium et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL, 18). Quasi diceret : Ecce diabolus absorbet fluvium, idest eos qui per scelera defluunt in profundum, et habet fiduciam quod Jordanis influat in os ejus. Jordanis significat multitudinem bonorum ; quod Jordanis, sicut legitur in Josue, crevit undas suas in cumulum quando archa Domini stetit in medio ejus. Archa significat Christum. Quando archa Domini stetit in Jordane, idest quando Christus in terris visus est, et pro hominibus passus, aquæ Jordanis, idest boni, non descenderunt in profundum, idest in infernum, sed ascenderunt ad coelum. Diabolus igitur absorbebat fluvium, quando peccatores defluentes in vitium trahebat ad tormentum, et habebat fiduciam quod Jordanis influeret in os ejus, quando putabat se posse rapere etiam electos.

Duobus autem modis affligebat humanum genus, videlicet culpa et poena. Culpa, quod nemo mundus a sorde nec infans unius diei est sine peccato. Unde in Proverbiis: Quis potest dicere: mundum est cor meum et purus sum a peccato? (Prov. xx, 9). Et Joannes Si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quia in multis offendimus omnes (I Joan. I, 8), quia nemo sine peccato nisi solus Deus, sicut dicit beatus Petrus : Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore cjus (I Petr. 11, 22). Unde Job:

:

<< Cœli non sunt mundi in conspectu ejus »; quanto magis abominabilis et inutilis homo? Legimus quod tres sunt cœli, et Paulus usque ad tertium cœlum raptum se dicit. Primum cœlum primus status est in Ecclesia Dei, idest sæcularium sed catholicorum hominum; quod coelum sicut terra sole perfunditur, quia non est qui se abscondat a calore ejus, et velint nolint, et in bonis et in malis eorum clarificatur Deus. Secundum cœlum secundus status est religiosorum, quia sicut aer sole infunditur, sic sole justitiæ in cordibus et conscientia eorum infunduntur. Tertium cœlum tertius status est perfectorum, qua sicut æther ex ipsa solis ardet præsentia, sic et ipsi ardent et lucent a calore et luce solis justitiæ, a clarissima, et evidentissima ejus præsentia. Coeli sunt Sancti qui cœlestia diligunt.

per totum, sicut et sacra Virgo foecundata per Spiritum. Et quod de omnibus non sufficimus propter tempus, pauca breviter dige

ramus.

Igitur quærendum nobis est, cur ad Virginem missus est angelus, cur Gabriel et non alius, cur sit missus a Deo et non ab alio angelo, cur in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth, cur Virgo fuerit desponsata, cur nomen ejus Maria. Angelus missus est ad Virginem, ne Deus putaretur consilium suum alteri revelasse priusquam Virgini, nisi soli archangelo Gabrieli. Nam mysterium Incarnationis absconditum fuit a sæculis et generationibus in Deo qui omnia creavit, ita ut nec ipsi angeli perfecte illud noscerent donec consummatum est. Unde Apostolus: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculo in Deo qui omnia creavit (Eph. III, 8). Investigabiles divitias Christi nominavit multiformiter sapientiam Dei vel multipliciter gratiam. Et alibi Apostolus: Magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu apparuit angelis. (I Timoth. I, 16). Sacramentum dicitur sacrum secretum quod est manifestatum in carne, quando Deus carnem assumpsit,

ritu Sancto concepit. Hoc sacramentum si plene ante Incarnationem Angeli cognovissent numquam dixisset Apostolus: Ap

Pœna, quod caro affligitur multiplici dolore, et postremo morte. Unde Ecclesiasticus: Hoc judicium a Domino omni carni (Eccli. XLI, 5). Judicium Dei triplex est, scilicet discretionis, salvationis, et damnationis sive punitionis. De judicio discretionis ipse ait in Evangelio: Ego in judicium veni in hunc mundum,ut qui non vident videant,et qui vident cæci fiant (Joan. Ix, 39). Modo occulte judicat Christus discernendo bonos a malis merito, quos in fine segregabit loco et præmio. De judicio salvationis vel glorificationis dicit Propheta: Judicabit pauperes populi (Ps. 71, 4) idest prophetas, patriar-justificatum in Spiritu, quod Virgo de Spichas, apostolos, quos tunc salvabit et glorificabit. De judicio vero damnationis ipse ait Non veni in mundum ut judicem mundum, idest ut damnem, sed ut salvi-paruit Angelis. Unde et Domino ascenKcem mundum (Joan. xII, 47). De judicio punitionis ait Petrus: Nunc tempus est ut judicium incipiat a domo Dei (I Pet. IV, 17). Ergo hoc judicium mortis. Pro iis duobus dicebat David: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea (Ps. 62, 2). Quasi diceret Sitivit in te, seu desideravit : te, ut mundetur a fide et caro mea quam multipliciter, idest multiplici dolore vel multiplici necessitate. Videns igitur Dominus diabolum superbe gloriari, et Sancto s multipliciter affligi, decrevit humano generi subvenire et peccatum eodem ordine quo intraverat emundare.

:

Unde sicut audistis ex lectione Evangelica, misit angelum Gabrielem ad Virginem Quæ lectio cœlestibus mysteriis est foecunda

dente ad cœlos quidam angeli dixerunt: Quis est iste Rex gloriae (Psal. 23, 8). Et sicut dicit Beatus Dionysius : « Excellentiores Angeli responderunt dicentes » : Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ (Psal. 23, 8). Non igitur est credendum quod archangelus Gabriel qui tantum mysterium Virgini revelavit, unus fuerit de minoribus.

Item Angelus est missus ad Virginem ut tali monstraretur exemplo, quod sancta virginitas angelis est cognata, angelis comparatur, ab angelis honoratur, ab angelis visitatur. Nec mirum quod desponsatur Domino majestatis. Unde Ambrosius : << Nemo miretur si angelis virginitas comparatur; quæ angelorum, Domino nup

tiarum fœdere copulatur. » Missus est Ga- | num, bonis angelis pro salute nostra conbriel angelus ad Virginem, ut impleretur quod ante Psalmista dixerat: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. 18, 3). Dies est Angelus propter

tendentibus, malis pro perditione instantibus. Quoties resistimus vitiis et dæmonibus nos tentantibus, mittitur Michael et angeli ejus, qui et dæmones fugant et nobis auxi

naturæ splendorem. Dies est Virgo propter | lium subministrant. Tunc fit pugna quam

sanctitatem, et est sensus: Dies eructat verbum diei, idest Angelus Virgini dicens Ave, gratia plena. Nox indicat scientiam nocti, idest diabolus Hevæ, dicens: Eritis sicut dii scientes bonum et malum. Item missus est Angelus ad Virginem, ut eo ordine exiret culpa quo intraverat. Nam quod diabolus apparuerat Hevæ in specie serpentis invitans ad culpam, missus est angelus Gabriel ut appareret Virgini in specie hominis salutans ad gratiam. Sicut per mulierem intravit culpa, ita per mulierem intravit gratia. Angelus malus fuit suasor ad perditionem, Angelus bonus ad salvationem.

Item missus est angelus Gabriel a Deo... Tria nomina angelorum legimus in Scripturis, qui mittuntur in ministerium nostræ salutis, videlicet, Michael, Gabriel, Raphael. Sed notandum quod beati angeli non habent nomina in illa civitate cœlesti, sed idcirco quibusdam nominibus censentur, ut per illa nomina designetur quidnam eorum ministeriis agatur. Unde Gregorius: << In illa sancta civitate quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, non id circo propria nomina sortiuntur ne eorum personæ sine nominibus sciri non possint, sed quum ad nos aliquid ministraturi veniunt, etiam apud nos nomina a ministeriis trahunt. >>

Michael interpretatur quis sicut Deus; Raphael, medicina Dei; Gabriel, fortitudo Dei. Michael est princeps certaminis; Gabriel, princeps revelationis; Raphael, princeps curationis. Aliquando mittitur Michael; aliquando Gabriel; aliquando Raphael. Michael mittitur ut ferat nobis auxilium in certamine, quando pugnamus contra vitia et peccata. Tunc enim pugnamus contra dæmones; quando vitia expugnamus, et Michael nobis succurrit, quando ipse et angeli ejus pro nobis militant in excelsis. Unde Joannes in Apocalypsi: Factum est prælium magnum in cœlo, Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone... (Apoc. xii, 7). In cœlo, idest, in aere isto fit prælium magnum angelorum et dæmo

prædiximus.

Gabriel mittitur in revelationem. Unde audistis in hoc Evangelio, quod missus est ad Mariam Virginem. His possumus advertere quare missus Gabriel est et non alius angelus. Non enim decebat ut mitteretur Michael, quia officium Michaelis est subvenire in certamine, nec decebat ut mitteretur Raphael, quod officium ejus est subvenire in curatione. Noluit enim Deus angelica officia confundere vel mutare, et ideo misit Gabrielem, qui est princeps in revelatione. Item non decuit alium mitti nisi illum qui erat princeps revelationis, quod Summum Principem Deum nuntiare veniebat, et summæ principi sanctarum. virginum beatæ Mariæ. Ita princeps erat Deus qui Angelum mittebat; princeps ille qui mittebatur, princeps illa cui mittebatur. Deus princeps omnium; archangelus princeps angelorum; Maria princeps omnium sanctarum.

Raphael mittitur ad curationem. Unde legimus quod angelus Raphael missus est ad curationem Annæ filiæ Raguelis et Tobiæ, quod sicut dicitur in libro Tobiæ, uno tempore fuerunt orationes amborum in conspectu Domini recitatæ. Et Tobiam quidem curavit a cæcitate, Annam vero a dæmone. Infirmitates corporum designant vitia animorum. Cæcitas corporis designat cæcitatem mentis. Dæmon ardorem luxuriæ, vel furorem iracundiæ. Igitur toties cæcitas mentis aufertur quoties caro luxuriosa per castitatem refrigeratur, vel iracundia in mansuetudinem commutatur. Toties Raphael ad curationem mittitur, sed hæc missio et curatio nonnisi a fidelibus agnoscitur.

Missus est Gabriel angelus.... Aliquando mittitur Angelus ab archangelo, aliquando a Deo. Ab archangelo mittitur sicut Zacharias testatur dicens: Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre et loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem... (Zach. II, 3, 4). Ecce angelus qui loquebatur in propheta idest intus in mente

prophetæ, egrediebatur recedens ab eo. Sed | maris interpretatur, et ipsa in mari mundi occurrens archangelus Angelo præcepit ei ut curreret, idest, velociter reverteretur ad prophetam, et præcepit ei non solum ut loqueretur, sed et quid loqueretur.

Angelus mittitur a Deo, sicut habemus in hoc loco quod missus est angelus Gabriel a Deo. Sed quare missus a Deo et non ab alio aliquo? Primum quidem quod Beata Maria tantæ erat sanctitatis et puritatis, ut omnes angelos excelleret, et tota in Deum mente et devotione transiret. Nec mirum si super angelos eam dicimus fuisse, quæ et Dei filium meruit concipere, et mundo perdito gratiam reparare. Non igitur debuit angelus mitti ab alio nisi a Deo, quod si ab alio mitteretur, esset unus de minoribus. Nam majores mittunt minores. Non ergo debuerat mitti angelus nisi a Deo, quod tanta erat dignitas et excellentia Beatæ Mariæ, quod non decebat Dominum nisi summos archangelos in ejus salutatione vel colloquio delegare. Deinde tantum erat hoc mysterium, quod non decebat nuntiari nisi per summum archangelum. Unde missus est Gabriel, qui interpretatur, sicut diximus, fortitudo Dei, quod Christum Dei fortitudinem nuntiare veniebat. De quo scriptum est Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælic (Psal. 23, 8.)

Itaque, fratres, notate singula verba, signate profunda mysteria, attendite litteram fœcundam in virginis fœcunditate. Considerate verba gravida in prægnantis integritate conspicite seriem fertilem in virgæ nostræ viriditate. Intelligite verba spiritu plena in virgine gratia plena. Inquit ergo missus est per ministerii exhibitionem, angelus Gabriel per officii prælationem, a Deo per auctoritatis jussionem; in civitatem Galilææ per loci determinationem, cui nomen Nazareth, commendandam propter nominis interpretationem: Nazareth namque interpretatur flos, quod videlicet ibi flos campi et lilium convallium germinavit, quando egressa est e virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit; ad Virginem per integritatis conservationem; desponsatam viro ad removendam infamiæ suspicionem, cui nomen erat Joseph per nominis appellationem, de domo David per stirpis regiæ propagationem, et nomen Virginis per integritatis inviolationem, Maria, per mundi illuminationem; Maria namque stella

singulariter fulsit, et ex se radium illum emisit qui cum sit lux vera, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ingressus Angelus per suæ legationis complexionem, ad eam per visitationem ; dixit per salutationem, Ave per nominis Hevæ mutationem, gratia plena per virtutum cumulationem, Dominus tecum per Incarnationem, Benedicta per virginitatis fœcunditatem, tu per singularitatis expressionem, in mulieribus per aliarum comparationem.

Missus est Angelus in civitatem Galilææ. Galilæa interpretatur transmigratio facta et significat legem Moysis et cæremonias Judæorum, quia lex debebat transmigrare a Judæis; nam propter peccata et locum et gentem et sacerdotium et legem amiserunt. Unde in Osee: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari (Ose. III, 4). Hic completum est illud Proverbii Salomonis : Quod timet impius veniet super eum (Prov. x, 24). Timuerunt Judæi dicentes: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent locum nostrum et gentem. » Quia non dimiserunt eum sic, venerunt Romani et omnia tulerunt quæ non tulissent si sic eum dimisissent; propterea bene dicitur : in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth. Nazareth interpretatur flos, et designat virginalem munditiam. Bene ergo dicitur virgo in Nazareth habitare, quam in flore castitatis et munditiæ novimus Domino placuisse.

In quo flore duo debemus notare, coloris pulchritudinem, et odoris suavitatem. Coloris pulchritudinem, quia omnis sancta virginitas pulchra est et pulchram facit virginem in tantum ut Summus Rex desideret ejus speciem. Unde Ambrosius: « Pulchritudinem quis potest æstimare majorem decore ejus, quæ amatur a Rege, probatur a Judice, dicatur Domino, consecratur Deo? Quasi diceret Nulla pulchritudo potest præferri pulchritudini cujuslibet sacræ virginis, quia sacra virgo adeo est decora, quod amatur a Christo Rege et Judice, et est Domino consecrata. Sed ne forte putaremus eum dixisse de pulchritudine corporis, et non de pulchritudine mentis, idem Doctor ait : « Habetis sane, vos virgines, militiam pulchritudinis, cui virtutis

« AnteriorContinuar »