Imágenes de páginas
PDF
EPUB

munus in Anglia obiisset, anno 1222, conservatus ab ipso Honorio, Norwicensis Episcopus. Vita functus est Norwici, vel, ut alii tradunt, in Italia anno 1226, Anglia sacr. Manifestum est ergo ipsa Honorii ætate Codicem nostrum sessorianum scriptum fuisse.

C. Non est tamen volumen ab Honorio Cisterciensibus datum. Honorius enim, ab anno 1216 ad annum 1227, pontificatum tenuit. Frustra tamen quis inde conjiceret hoc Sermonum volumen illud ipsum esse, quod Honorius Cisterciensibus dedit. Illud, teste Manrique, adjunctam habebat dedicatoriam Honorii Epistolam, quæ in nostro desideratur, prout vita quoque desideratur Richardi Cicestrensis (nisi legendum sit Radulphi), quam sua ætate cum Honorii Sermonibus Cistercii adservari scribebat jam alias laudatus Ludovicus Jacobus a S. Carolo. Deinde a Cisterciensium manibus in potestatem Pandulphi devenisse, aut vicissim nemo unquam dixerit. Primum enim contingere debuisset, Honorio adhuc in terris agente, qui tamen Cisterciensibus sub excommunicationis poena mandaverat, ne Sermonum suorum volumen alienarent. Abbas autem et conventus Cisterciensis nullo modo dicendi sunt tam insigni hoc ornamento se expoliare voluisse. Illud immo religiose nimis adhuc custodiebant ætate Manrique, et Ludovici Jacobi a S. Carolo, scilicet sæculo XVII. Alterum minus etiam probabile videtur. Alioquin debuisset Honorius a Pandulpho sibi prius illud volumen comparare, nec ipse sed Pandulphus Sermones collegisset contra ac doceat Manrique. Tandem in hac hypothesi non de Episcopo Norwicensi, sed de munificentissimo Honorio facta fuisset mentio in prima Codicis fronte.

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Sermones alios de Tempore, alios de Sanctis scripsit Honorius, quos habuit ad clerum populumque Romanum, prout ex eorum syllabo innotescit. Stylo utitur non incompto, plerumque vehementi, et, ut animadvertit Manrique, acri et vivido. Gravibus sententiis, magis quam exquisitis ad ornatum verbis delectatur. Juxta morem perantiquum veterum Ecclesiæ Patrum non propositionem statuit, quam postea aut dividat aut confirmet. A textu Scripturæ exorditur, et hunc interpretatur sensu non raro accommodatitio, sæpe vero a Patribus hausto. Horum primores Ecclesiæ Latinæ magis habet familiares, scilicet Ambrosium, Augustinum, Hieronynum atque præsertim Gregorium. Post divini textus interpretationem, moralemque explicationem et applicationem, alium rursus in eorum confirmationem quæ mox dixerat, interpretandum assumit, et sic deinceps usque ad sermonis exitum, ita ut Honorii conciones, quæ homiliæ magis dicende sunt, Sacrarum Scripturarum auctoritatibus et sanctorum Patrum sententiis constare dignoscuntur. Vetus hæc sacræ concionis ad populum habendæ ratio atque consuetudo diu in ecclesiis perseveravit, eaque usus est Innocentius III, Honorii antecessor, quamvis hujus eloquentiam Innocentiana crediderim robustiorem. Ea pariter adhuc utebantur subsequioris ævi concionatores sacri, ut probant sermones Jacobi de Voragine, qui tamen non proprie sermones, sed sermonum themata æstimantur. Vitia sacris concionatoribus sæculi XIII communia ab Honorii sermonibus exulant omnino (1), ita ut Honorius recte iis sit accensendus, qui litterarum scientiam et præclara doctrinarum studia, nedum auctoritate sed exemplo quoque in Italia denuo excitarunt. Itaque Romanus hic Pontifex in sacris litteris et sanctorum Patrum lectione versatissimum se prodit, quemadmodum et in omni ecclesiastica disciplina eruditissimum, quin tamen reliquæ litteraturæ ignarus videatur. Sacrarum Scripturarum testimonia iisdem ferme verbis usurpat ac in Vulgata nostra leguntur. Pravos laicorum mores acriter redarguit, jura Ecclesiæ a principibus violata, Apostolica libertate conqueritur, atque

(1) Cf. Tiraboschi, Storia della Lett. Italiana, tom. IV, pag. 421.

ita loquitur, ut non semel Fridericum secundum, quem Romana Ecclesia aliquando sed specie tenus amicum, reapse vero hostem semper habuit, infensissimum reprehendere videatur. Prælatos quoque, pontificia prorsus auctoritate compellat, eorum officia commenorat, præcepta et consilia tradit, quibus rite in suo munere contineantur. Pastoris et sacri concionatoris muneri satisfaciens plenissime, in eo semper est, ut audientes a vitio deterreat, et ad christianæ virtutis exercitium inliciat. Singularis ubique elucet in ejus scriptis erga Beatam Virginem devotio et pietas, ut Honorius in eorum numero habendus sit, qui in Deiparæ Virginis laudibus celebrandis Bernardum sunt imitati. Hos autem suos sermones profecto habuit Romæ, quandoquidem de diversis Urbis ecclesiis veluti de loco loquitur, in quo ipse præsens adesset. Inter alios videndus est sermo in Dominica: Lætare seu de Rosa aurea, et alter in festo SS. Joannis et Pauli. Hæc prolixius fortasse disserui, sed argumenta mihi erant congerenda, quibus ostenderem Codicis nostri Sermones auctorem habere Honorium III, quemadmodum supra asserebam.

[blocks in formation]

Inter cætera duo habet Honorius in suis Sermonibus, quæ specialem attentionem merentur. In sermone de Purificatione B. M. Virginis hujus festivitatis originem a Gentilium superstitiosis ritibus ducit, eaque confirmat, quæ hac de re jam scripserat Innocentius III, a quo ante non pauca mutasse videtur. In sermone autem de Rosa aurea, qui est alter in Dominica: Lætare, hujus cæremoniæ institutorem facit beatum Gregorium. Etsi vero aperte non doceat, quisnam e Romanis Pontificibus Gregorii nomine nuncupatus, ejusdem cæremoniæ usum induxerit, non obscure tamen innuit Gregorium I, cognonento Magnum. Hunc enim dum ejus sententias in suis sermonibus refert, non alio nomine appellat quam beati Gregorii. Quanti autem facienda sit hæc Honorii notitia magis patebit ex innumeris pene scriptorum placitis, quæ de Rosæ aureæ Institutore ediderunt, quæque collegit

(1) Ital. Sac. inter episcopos Vulturarienses.

Raymundus Besusius in sua Historia Basilicæ S. Crucis in Hierusalem, cap. XX, pag. 162 et seq.

VI. De ipso Honorio; ejus Historia auctore Simeone Majolo.

Operis ratio illud quoque postulare videtur, ut de Honorio ipso pauca subjicerem, nisi illius gesta aliunde satis jam innotescerent. Cæterum ne in hac parte deesse videar, illius Historiam ex alio inedito sessoriano Codice vulgandam existimo.

A. Majolus Astensis est auctor illius. Hæc auctorem habet Simeonem Majolum, origine Astensem et episcopum Vulturariensem, qui nedum Honorii, sed omnium Romanorum Pontificum Historiam terno prægrandi volumine complexus est. Id vel ipse testatur in Præfatione ad tom. I suorum operum, quæ simul etiam Francofurti prodiere. « Pontificum omnium, inquit, « omnium gravissimam Pontificalem ex « omnifariam et omnium nationum auc<< toritatibus Historiam conscripsi. » De eo ita Ughellus (1): « Simeon Majolus, vir vasti ingenii ac portentosæ memoriæ omniumque scientiarum genere sui ævi longe clarissimus die 16 junii (1572) creatus est episcopus Vulturariæ ac Montis Corbini, in qua dignitate eximia fama virtutum vixit annis 25, ac senio laboribusque fessus, onus libere dimisit anno 1597. Scripsit ediditque plura, inter quæ celebris est liber, qui Dies caniculares inscribitur. Tractatus de IRREGULARITATE, Vitas Summorum Pontificum scripsit, sed non publici juris fecit. Exstant Mss. apud serenissimum Sabaudiæ ducem. Alterum edidit librum in defensionem Sacrarum Imaginum. »

Majoli opera non omnia recenset Ughellus, neque ego recensebo, edita enim sunt et omnibus nota. Ejus autem Pontificalem Historiam non pauci faciendam dixerim. Etenim licet ea commemorat, quæ scriptores alii tradiderunt, plura tamen refert, quæ apud alios desiderantur. Non pauca etiam prætermittit, quæ apud illos reperiuntur, sed id aut penuria monumentorum aut consulto fecisse dicendus est. Romanorum Pon

XXIII IN SERMONES PRÆFATIO DEPROMPTA EX DISSERT. D. BOTTINO.

tificum magis Historiam quam vitam ideo conscripsit, ut Romanæ Apostolicæ Sedis jura hitoricis argumentis strenue tueretur, et, ut ipse passim monet, Centuriatoribus Magdeburgensibus, qui rerum novitate Romanam Ecclesiam oppugnare aggrediebantur, sacram antiquitatem opponeret. Itaque Honorii Historiam ex Majolo hac etiam de causa descripsi, ut Historiæ Pontificalis universæ, quam vir doctissimus ingenti studio ac labore condidit, specimen aliquod legentibus 'darem.

[ocr errors][merged small][merged small]

XXIV

folia 1893, seu duo volumina molis etiam majoris. Primum adhuc asservari audio in Bibliotheca serenissimi Regis Sardiniæ, alterum ubi lateat ignoro. Sessorianum nostrum historiam complectitur Romanorum Pontificum a Gregorio VIII usque ad Alexandrum VI, in quo desinit. Igitur tunc absolutum et integrum habebimus hoc Majoli. opus, quando alterum illud volumen, Deo dante, alicubi reperietur.

Hæc ex Hieronymi Bottinii Dissertatione, quam diligentissime quæsitam integramhabere non potui. Præterea, cl. vir eam re| fundere, expolire, et perficere ac additionibus non paucis locupletare in animo habebat. Sed morte præventus, quemadmodum nec multis necessariis notis Honorii Sermones illustrare, quod in votis habebat, ita nec Dissertationem illam absolvere ac in præfationem Sermonibus præmittendam transformare potuit (1).

ders, ejusdem Cisterc. Ordinis Procurat. gener..

HONORII III PONTIFICIS ROMANI

SERMONES

DE SANCTIS

QUOS EXCERPSIT E CODICE MANUSCRIPTO CISTERCIENSI

D. HIERONYMUS BOTTINO

Procurator Generalis ordinis Cisterciensis

IN INSIGNI CONVENTU SANCTI BERNARDI, ROME

NUNC PRIMUM IN LUCEM PRODEUNT

I

IN NATIVITATE BEATE MARIE

VIRGINIS

Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham autem genuit Isaac; Isaac autem genuit Jacob (Matth. 1, 1, 2).

Quæri solet a multis quare hoc evangelium legatur in nativitate Beatæ Mariæ, cum non videatur ad ipsam pertinere. Unde sciendum est quia, si diligenter universa considerantur, nihil in eo invenietur quod non Beatæ Mariæ ratione certissima consignetur. Ipsa namque est liber divinæ generationis, scriptus digito Dei a Spiritu Sancto: Liber generationis gratiarum, liber generationis virtutum, liber generationis cœlestium gloriarum.

Liber generationis gratiarum, quia sicut in ea refulsit omnis gratia, ita per illam in omnibus est diffusa. Unde salutans eam Angelus dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1, 28). Et bene dixit, gratia plena, quia cum in aliis hominibus particulariter fuerit gratia Spiritus Sancti, in Beata Maria tota gratiæ plenitudo et divinitatis enituit. Nam sicut dicit Apostolus:

PATROL. TOME II. ̧

Alii per Spiritum Sanctum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii fides.... (I Cor. XII, 8), sed in Beata effulsit omnis gratia, quia dum Deum portavit in suo corpore, omnem divinitatis gratiam habuit in mente. Quid enim poterat non habere cum Deum portaret, in quo sunt omnia perpetua ratione? Unde et David propheta dicit: Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psalm. 44, 10). Beata Virgo Maria dicitur regina, quia sicut regina est gloriosa super alias mulieres, ita ipsa super omnem creaturam; et ipsa astitit Deo a dextris, quia servivit Deo pro cœlestibus et non pro temporalibus bonis. Per dexteram namque significantur coelestia, sicut per sinistram temporalia bona. Unde ipsa Virgo dicit in Canticis Canticorum: Lava ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. 11, 6). Læva ejus, idest, temporalia bona sunt sub capite meo, idest, sub mente, quia mens mea despicit temporalia, et dextera illius, idest cœlestia, amplexabitur me; idest trahunt me ad amorem ut illa diligam, non ista. Hæc regina coeli fuit in vestitu deaurato, idest, in corpore virgineo. Nam sicut aurum splendidius

1 a.

est cæteris metallis, ita corpus ejus fuit mundius et sanctius universis mulieribus. Fuit etiam circumdata varietate vel etiam circumdata varietatibus, sicut idem Psalmista dicit; quia, teste beato Hieronymo, tota divinitatis unda in carne se contulit, quando verbum caro factum est et habitavit in nobis. Tota divinitatis unda, idest, omnis. gloria divinitatis Filii Dei, vel omnis gratia Spiritus Sancti se contulit in carnem Virginis, quando verbum caro factum est, quando filius suscepit carnem Virginis.

Fuit liber generationis virtutum, quia omnis virtus ex ea fulsit, et omnis bona operatio ab illa processit. Unde de illa dicit Salomon: Facta est quasi navis institoris quæ de longe portat panem suum (Prov. XXXI, 14). Institor est negotiator sive mercator, et in hoc loco significat Filium Dei, qui attulit nobis merces pretiosas, et sumpsit nostras caducas et viles. Attulit namque nobis suæ divinitatis æternitatem, et sumpsit nostræ carnis mortalitatem. Dedit nobis suam gratiam, et suscepit nostram miseriam, sicut dicit Isaias: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit (Isaias, LIII, 4). Portavit, non ut ipse haberet, sed ut a nobis auferret. Navis hujus institoris fuit Beata Virgo Maria, quia sicut navis transit aquas maris, ita Beata Maria transivit per bona temporalia, quod non amisit, sed acquisivit æterna. Item sicut navis salvat navigantes in ea a fluctibus et periculis maris, et perducit ad portum salutis, ita Beata Maria salvat omnes sperantes et confidentes de se a tribulationibus et periculis hujus mundi, et perducit ad terram viventium. Item sicut navis institoris est plena variis mercibus, ita beata Maria fuit plena variis virtutibus. Hæc navis de longe portavit panem suum. Panis significat dulcedinem Dei, de qua dicit David: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ (Ps. XXX, 20).

Beata ergo Virgo de longe portat panem suum, quia a summo cœlo, a sinu Dei Patris altissimo sumpsit sanctam dulcedinem, qua semper reficiebatur anima ejus. De Beata Maria convenienter potest dici : Hæc est nubes qua Dominus filios Israel in die protexit; hæc est scala qua fugientes in nocte direxit; hæc est urna aurea cœleste continens manna; hæc est caro, quam corvus in vespere detulit Heliæ; hæc est quæ

pluit filiis Israel in vespere; hæc est vitula quæ ignoravit jugum; hic est fructus de quo terra dedit fructum suum; hic est fructus qui affertur de terra promissionis; hic est panis in mensa propositionis; hæc est vitula Samsonis, qua invenitur ænigma propositionis; hic est thronus Salomonis, cui non invenitur simile in universis regibus; hæc est quæ medullam cedri tulit a Libano aquila grandis; hæc est petra super quam impossibile est serpentis invenire vestigia; hæc est lucerna quam accendit mulier, ut inveniatur drachma perdita; hic est flos virga Aaron; hic est ros velleris Gedeonis; hic est qui descendit in montem Sion.

Ipsa est liber generationis cœlestium. gloriarum, quia omnis splendor divinitatis, et supercolestium luminarium non solum refulget in illa, sed refulget ab ipsa. Sicut est vicinior Deo, ita clarius splendores ejus effunduntur in ipsa. Ipsa vero tamquam sidus matutinum splendidius universis splendorem gloriæ suæ fundit in cæteros. De qua re mirantur sancti et angeli, et collaudant Filium Dei. Unde legitur in Apocalypsi, quod mulier est visa in cœlo amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Mulier est Beata Virgo Maria, amicta sole, idest, divinitatis splendore; et luna est sub pedibus ejus, quia sancta Ecclesia est semper ad reverentiam ipsius, dum in omni Ecclesia laudatur et prædicatur, dum in omnibus periculis invocatur, dum in omnibus orationibus nominatur. Et in capite ejus corona stellarum duodecim, quod omnes splendores sanctorum radiant in ipsa et ex ipsa, dum quidquid est gloriæ, quidquid lucis, quidquid honoris in cœlestibus, cumulatur in ipsa.

Item Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham. Abraham genui t Isaac; Isaac genuit Jacob. Ordo præposterus; sed necessario commodatus. Si enim prius nominasset Abraham, repetendus ei fuerat postea, ne generationis ordo confunderetur. Notandum est quod ordo genera— tionis non per Beatam Mariam, sed per Joseph texitur, quia non est consuetudo Sacræ Scripturæ texere generationem mulierum sed virorum, et ideo generatio Beatæ Mariæ non poterat sciri nisi per generationem Joseph. Unde Evangelista: Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus (Matth. 1, 16). Nam cum

« AnteriorContinuar »