Imágenes de páginas
PDF
EPUB

COLLECTIO ACTORUM VETERUM

QUORUM FACTA EST MENTIO

IN NOTIS

STEPHANI BALUZII TUTELENSIS

AD VITAS PAPARUM AVENIONENSIUM

I

[5] ALEXANDRI PAPAE IV EPISTOLAS AD CANCELLARIUM ParisienSEM, QUA EI GRATIAS AGIT OB CONCESSAM SANCTO THOMAE AQuiNATI LICENTIAM LEGENDI SIVE DOCENDI THEOLOGIAM IN ACADEMIA PARISIENSI. Le Latran, 3 mars 1256 (a).

Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio (6) cancellario Parisiensi salutem et apostolicam benedictionem (c). Delectabile nobis est auditu percipere quod te in hiis promptum reddis et vigilem, que pietatem continent vel sapiunt honestatem, prout ex eo patenter agnoscitur quod dilecto filio fratri Thome de Aquino, ordinis Predicatorum, viro utique nobilitate generis et morum honestate conspicuo ac thesaurum litteralis (d) scientie per Dei gratiam assecuto, dedisti licentiam in theologia (e) facultate docendi, priusquam illuc nostre littere (1) pervenirent, quas tibi super hoc specialiter [6] mittebamus. Quia vero condecens est ut hujusmodi negotium a te laudabiliter inchoatum festinum () habeat exitum et felicem, devotionem tuam rogandam duximus et monendam per apostolica scripta tibi (h) mandantes quatinus eumdem fratrem in predicta facultate cito facias regiminis habere principium, et dilectos filios.. priorem et conventum Parisienses, ejusdem ordinis, habeas pro divina et nostra reverentia commendatos, eosque favoris opportuni presidio prosequaris; maxime cum ipsi, pro turbatione studii per quosdam iniquitatis filios nequiter procurata, in multa vexatione hactenus extiterant (a) et existant, Parisiensi ecclesia de ipsorum laboribus, sicut nosti, utilitatem non modicam consequente. Preces autem et mandatum nostrum sic adimpleat tua sinceritas quod nos, qui letitiam de predictorum fratrum prosperitate concepimus (b), de tua benivolentia gratiosa circa [7] ipsos exhibita speciales tibi gratias referamus. Datum Laterani nonas martii, pontificatus nostri secundo (c).

a) Anno 1255, Bal. b) Alexander... filio, omis par Bal. c) salutem... benedictionem, omis par Bal. d) literalis, Bal. - e) theologica, Bal. f) literae, Bal. -8) festivum, Bal. h) apostolica tibi scripta, Bal.

1. Archives du Vatican, Armario XXXI, t. 72, ep. 2340; Rome, Archives de Saint-Pierre, C 117, fol. 227 ro; Paris, Bibliothèque nationale, ms. latin 4184 (ancien Colbert 128); Denifle et Châtelain, Chartularium Universitatis Parisiensis, Paris, 1889, t. 1, n. 270, p. 307.

BALUZE – III -- 1.

V

anno

II

PRO

SANCTI

FRAGMENTUM1 EX PROCESSU FACTO CANONIZATIONE

THOMAE DE AQUINO, QUOD DEEST IN TOMO PRIMO MARTII BolLANDIANI PAG. 714, NUM. 84, LINEA 20, POST ILLA VERBA « QUEM DIXERAT IPSE DEI ELECTUS. »

Item dixit dictus testis quod cum ipse legisset aliquibus annis in scriptis dicti fratris Thome, occurrit sibi quadam vice memorie se legisse in eis quod consuetudo populi christiani pro lege servanda est. Et dum hec verba idem testis studiose perquireret per plures dies, cum essent sibi oportuna, nullo modo potuit illa invenire. Finaliter tamen idem testis genuflexit et rogavit dictum fratrem Thomam quod revelaret sibi. Qui statim aperto libro secundo partis secunde sine revolutione cartarum invenit ipsa verba in tractatu de jejunio. Et dixit idem testis quod semper in omnibus necessitatibus suis invocavit eumdem fratrem Thomam, et continue invenit ipsum propitium sibi secundum fidem et devotionem ejus.

Item dixit idem testis quod isti sunt libri quos dedit frater Thomas de Aquino predictus.

a) extiterint, Bal.

b) concipimus, Bal.

- c) Datum... secundo, omis

par Bal.

1. D'après le ms. latin 3112 (ancien Colbert 1523), fol. 47 vo-49 ro (Bibliothèque nationale de Paris).

Primo contra inpugnantes Dei cultum et religionem, contra magistros Parisienses, tempore Alexandri pape quarti.

De operationibus occultis ad quemdam militem ultramontanum.

Item in quibus potest homo licite uti judicio astrorum, ad eumdem.

De principiis nature, ad fratrem Silvestrum,
De regno, ad regnum (a) Cipri.
De substantiis separatis, ad fratrem Raynaldum de Piperno.
De rationibus fidei, ad cantorem Antiochenum.
De perfectione vite spiritualis, contra magistrum Geraldum.
[8] Contra doctrinam retrahentium a religione, contra Geraldos.
De sortibus, ad dominum Jacobum de Tolongo.

De forma penitentie absolutionis sacramentalis, ad magistrum ordinis.

Contra errores Grecorum, ad Urbanum papam,
Declaratio triginta sex questionum, ad lectorem Venetum (b).
De regimine Judeorum, ad ducissam Brambantie.

Declaratio quadraginta trium questionum, ad magistrum ordinis.

Declaratio sex questionum, ad lectorem Bisuntinum.
De ente et ex[ist]entia, ad fratres socios.

De mistione elimentorum, ad magistrum Philippum de Castro Celi.

De motu ordinis, ad eumdem.
De unitate intellectus, contra Averroystas Parisienses.
De eternitate mundi, contra murmurantes.

Expositio circa primam decretalem de fide catholica et summa trinitate et secundum Dampnamus. [Ad) archidiaconum Tudertinensem.

De articulis fidei et sacramentis Ecclesię, ad archiepiscopum Panormitanensem.

Brevis compilatio theologie, ad fratrem Raynaldum de Piperno. Supradicta omnia vocantur opuscula.

Tot etiam alia opera eddidit, quorum exemplaria sunt Parisius, videlicet :

Quatuor libros super sententiis.
Tres partes summe.

a) lege regem. rem Venetum.

- b) ms., lectionem venerum corrigé postérieurement en lecto

1

De questionibus disputatis partes tres. Unam disputavit Parisius, scilicet de veritate, aliam in Italia, scilicet de potentia Dei et ultra, aliam secunda vice(a) Parisius, scilicet de virtutibus et ultra.

Undecim quolibet disputati.
Opus contra gentiles, quod continet quatuor libros.
Glosas super quatuor evangelia.
Expositionem super quatuor evangelia ad litteram.
Super epistolam ad Romanos.
[9] Super epistolam primam ad Corinthios.
Super Ysayam.
Super Jeremiam.
Super Trenos.
Super Cantica.
Super Dionisium de divinis nominibus.
Super Boetium de ebdomadibus (b).
Super Boetium de Trinitate.
De fide et spe, ad fratrem Raynaldum de Piperno.
Super primum periermenias (c).
Super librum posteriorum.
Super librum phisicorum.
Super libro de celo tres.
Super primum librum de generatione.
Super duos libros methaurorum.
Super secundum et tertium de anima.
Super librum de sensu et sensato.
Super librum de memoria et reminiscentia,
Super librum de causis.
Super metha fisicam.
Super librum ethicorum.
Super politicam libros quatuor.

Si autem sibi alia ascribantur, non ipse scripsit et notavit, sed alii recollegerunt (d) post eum legentem vel predicantem, puta lecturam super Paulum ab xio capitulo prime epistole ad Corinthios usque ad finem; quam recollegit frater Raynaldus de Piperno, socius ejus.

Item lecturam super Johannem, qua non invenitur melior; quam recollegit idem frater Raynaldus. Sed correxit eam frater Thomas.

a) item, Bal. b) eddomatibus, ms. c) ms., per Jeremiam, corrigé postérieurement en periermenias. d) recolligerunt, ms.

Item lecturam super quatuor nocturnos psalterii. Idem.

Collectiones de Pater noster et Credo in Deum, dominicales aliquas et festivas et quadragesimales.

Collectiones de decem preceptis. Frater Petrus de Andria.

Lecturam super Mathiam. Idem frater Petrus. Quidam scolaris Parisiensis. Que defectiva est.

Lecturam super primum de anima. Frater Raynaldus de Piperno. Sequuntur in veteri codice quedam miracula.

III

1

[10] DeterminATIO MAGISTRORUM THEOLOGICAE FACULTATIS IN

Academia PARISIENSI CIRCA CONFESSIONEM PECCATORUM.
Novembre 12822.

Universis presentes litteras inspecturis R[anulphus), divina miseratione Parisiensis episcopus, magister Odo de Sancto Dionysio, canonicus Parisiensis et decanus theologice facultatis, frater Gregorius, prior fratrum Vallis scolarium Parisiensium, frater Johannes de Allodio ordinis fratrum Predicatorum, quondam cancellarius Parisiensis, magister Guillermus de Monciaco, canonicus Parisiensis, magister P[etrus) de Jovigniaco (a), canonicus

] Parisiensis, magister Albertus ordinis Cluniacensis, prior de Monte Desiderii, magister Adenulphus prepositus Sancti Audomari, magister Nicholaus de Pressorio, archidiaconus in ecclesia Bajocensi, frater Droco Pruvinensis minister provincialis ordinis fratrum minorum in Francia, frater Johannes de Turno, prior fratrum Pred torum Parisiensium, frater Johannes de Sancto Benedicto ordinis fratrum (6) Predicatorum, frater Symon de Lans ordinis fratrum Minorum, magister Adam de Golin (c), archidiaconus Laudonie (d), frater Hugo de Biliomo ordinis fratrum Predicatorum, frater Arlotus de Prato ordinis fratrum Minorum, in sacra theologia doctores, nos notum facimus quod cum nobis fuerint casus propositi, utrum

a) Pigniaco, Bal.

b) omis par Bal. — c) Golni, Bal.

d) Londonie, Bal.

1. D'après le ms. latin 15899, fol. 130 vo (Bibliothèque nationale de Paris). 2. La décision des maîtres de la faculté de théologie de Paris n'est pas postérieure au 29 novembre, car l'official de Paris la vidima ce même jour; cf. Denifle et Châtelain, Chartularium universitatis Parisiensis, Paris, 1889, t. 1, p. 596.

« AnteriorContinuar »