Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vacare valeant, supplicationibus inclinati, ipsos ac eorum successores magistros, bacallarios et scolares in facultate predicta, qui in predicto loco causa studii moram traxerint in futurum, cum omnibus bonis suis in nostra protectione regia specialique gardia suscepimus ac suscipimus de gratia speciali per presentes : quibus mandamus senescallo Bellicadri moderno et qui pro tempore fuerit, ejusque locumtenenti ac ceteris justiciariis nostris, et cuilibet eorumdem, ut supra nominatos magistros, bacallarios et scolares, et singulares eorum in suis juribus, libertatibus, justis possessionibus et saisinis manuteneant et conservent, et ab injuriis, violentiis, oppressionibus, molestiis et indebitis novitatibus tueantur faciantque defendi sub nostris gardia et protectione predictis, et si quicquam contra ipsos aut eorum aliquem in nostre prejudicium gardie attemptari contingat, illud ad statum reduci debitum celeriter faciant, nobisque proinde ac ipsis emendam prestari condignam, prout ad eorum quemlibet pertinebit. Quod ut ratum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Actum apud Castrum novum supra Ligerim, anno Domini millesimo trecentesimo primo, mense novembris.

XIX

CLEMENTIS V PAPAE

PHILIPPI IV, REGIS FRANCORUM ET ALIORUM
EPISTOLAE LXXI1

2

[55] CLEMENTIS V EPISTOLA AD PHILIPPUM, REGEM FRANCORUM, DE NEGOTIO CASTRI MALILEONIS, VULGO « MAULÉON DE Soule ». Bordeaux, 7 juillet 1306 (a).

Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Affectu paterno recepimus tue celsitudinis litteras preces regias pro filio nobilis viri Augerii de Maloleone, militis, continentes. Profecto, fili karissime, statim cum audivimus quod predictus Augerius ad tuam personaliter accesserat presentiam, disposuimus ad te super negocio castri de Maloleone, quod est inter te et regem Anglie, sicut nosti, specialem nostrum nuncium destinare. Sed quia postmodum scripsisti nobis quod eras ad nos tuos in proximo nuncios transmissurus, nos credentes quod iidem nuncii super eodem negocio de mandato forent regio nobis aliquid relaturi, ab hujusmodi nostri nuncii missione usque ad adventum nunciorum tuorum fore providimus desistendum. Verum cum credamus quod adhuc dictus Augerius a tua presentia non recesserit, serenitatem regiam rogamus et hortamur attente quatinus nostrum ac Ecclesie romane, et tuum honorem, attenta meditatione, prospiciens, ac habens debitum ad christianitatis bonum et terre sancte passagii respectum, que a te precipuum remedium (b) conso[56]lationis expectat, considerans insuper gravia pericula que possent ex hujusmodi negocio predicti castri contingere, quod

a) Anno 1305 (sic), Bal. · b) remedia, doc.

1. Baluze indique comme sources les archives royales de Paris ex archivo regio Parisiensi. 2. D'après J 703, n. 1491 (Archives nationales); copie dans

le ms. latin 10919, fol. 57 ro (Bibliothèque nationale de Paris).

que nulla deveria tibi debita, sicut nosti, propterea differuntur, omnino procures et facias quod dictus miles, antequam a tua discedat presentia, prefatum castrum expeditum et liberum in tuis manibus dimittat, deliberet et assignet, ut de ipso disponere valeas secundum quod videris expedire. Ipso autem milite hoc efficaciter adimplente, nos super facto supplicationis tue pro dicto ejus filio sic gratiose agemus quod videre poteris bonam affectionem quam ad dictum negocium habuimus et habemus. Et quia scire cupimus qualiter in hac parte successerit, quod fieri contigerit super hoc per regias litteras celeriter scribas nobis. Sic autem in hiis regia se habeat excellentia quod digne possit exinde apud Deum et homines ac sedem apostolicam de circumspectionis studio commendari. Super hiis etiam predicto militi per nostras scribimus litteras, quarum transcriptum magnificentie tue mittimus presentibus interclusum. Super eo vero quod nobis dudum scripsisti, quod postquam ordinatum Lugduni extitit quod duo pro parte tua et duo pro parte regis predicti ordinarentur qui omnia dampna data hinc et inde a tempore treuge inite et pacis etiam subsecute inter te et regem prefatum facerent emendari, unus ex illis pro parte ipsius [57] regis deputatis prefato negocio recesserat imperfecto, et quod post ordinationem hujusmodi mercatores aliqui regni tui et eorum bona per prefatum regem Anglie et suos arrestati et bona predicta occupata fuerant et saisita, regia noverit celsitudo nos prefato regi nostras litteras direxisse, et ab eo super predictis responsionem habere; quam tibi nunciare differimus, quia tuis nunciis, qui proxime sunt venturi, illam intendimus latius explicare; ut per eos postmodum tibi que in responsione hujusmodi continentur plenius nota fiant. Datum Burdegalis, nonis julii, pontificatus nostri anno primo.

EJUSDEM CLEMENTIS EPISTOLA1 AD AUGERIUM DE MALOleone. Bordeaux, 7 juillet 1306(a).

Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Augerio de Maloleone, militi, salutem et apostolicam benedictionem. Litteras tuas paterna benignitate recepimus, per quas

a) Anno 1305 (sic), Bal.

1. D'après J 703, n. 1491 (Archives nationales); copie dans le ms. précité, fol. 58 ro.

nobis pro filio tuo devota instantia supplicasti, necnon et aliqua super castro de Maloleone ad nostram notitiam deduxisti. Nos autem te ad salubria dirigi cupientes, devotionem tuam attentius exhortamur quatinus honorem nostrum et Ecclesie romane ac karissimi in Christo filii nostri Philippi, regis Francorum illustris, cui tam devote, tam constanter et honorifice servivisti, reverenter attendens, et salubri meditatione considerans bonum christianitatis, et precipue Terre Sancte, que a te ac aliis Christi fidelibus remedia consolationis expectat, pensans etiam pericula gravia que ex facto castri predicti in posterum sequi possent, castrum ipsum in manibus prefati regis Francorum absque dilationis et difficultatis obstaculo ponas, deliberes, et assignes, ut de ipso disponat et faciat quod viderit expedire. Vollemus quidem, fili, libenter quod illud et alia plura castra haberes, si posses ea licite et absque periculo retinere. Sed videntes quod hoc non potest [58] absque graviori periculorum eventu contingere, ad assignationem fiendam hujusmodi te, qua possumus instantia, excitamus, ut vitentur pericula, et sperate tranquillitates eveniant, ad quas procurandas ex debito tenemur officii pastoralis. Scire autem te volumus quod assignatione dicti castri a te, ut premittitur, procedente, faciemus pro filio tuo predicto super supplicatione, per te pro ipso porrecta, tantum quod videre poteris bonam affectionem, quam ad te et prefatum filium habuimus et habemus. Datum Burdegalis, nonis julii, pontificatus nostri anno primo.

EJUSDEM CLEMENTIS EPISTOLA1 AD REGEM PHILIPPUM DE GRAVAMINIBUS ECCLESIAE GALLICANAE.-Bordeaux, 27 juillet 1306 (a).

Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Nobiles viros Milonem, dominum de Nueriis (b) marescallum Francie, Guillelmum de Martinhiaco et Guillelmum dictum Cortehuse (c) milites, nuncios tuos, et litteras quas nobis per eos tua serenitas destinavit, libenter vidimus, gratanter recepimus et intelleximus diligenter; et auditis hiis que ex parte tua dicti a) Anno 1305 (sic), Bal.

b) Noeriis, Bal.

c) Cortehuze, Bal.

1. D'après J 703, n. 153 et 153 bis; copie dans le ms. précité, fol. 58 vo.

nuncii proponere curaverunt, diu cogitavimus super illis, et cum familiaribus nostris, qui super hiis nos plenius poterant informare, deliberationem, tractatum et collationem habuimus diligentem. Quibus sollicita meditatione discussis, super eisdem puram tibi veritatem et plenam, verbo et scripto, per dictos nuncios tuos, necnon et dilectos filios Guillelmum, abbatem monasterii Mosiacensis, et Arnaldum de Auxio, canonicum Constanciensem, capellanos nostros, quos propter hoc ad tuam destinamus presentiam, respondemus, et in summa pro summa veritate dicere possumus quod nos, quantum nostram contingit personam, in aliquo predictorum nostra conscientia non accusat; non tamen nunciorum nostrorum antequam verita [59]tem sciamus facta volumus excusare, quoniam, ut sententia beati (a) Augustini utamur, quantumlibet disciplina vigilet domus nostre, homines sumus et inter homines conversamur. Unde nec nobis arrogare audemus ut domus nostra melior sit quam archa Noe, ubi inter octo homines electos unus reprobus est inventus, aut sanctior quam domus Abra[h]e, ubi etiam aliqui reprobi sunt reperti, aut perfectior quam domus Ysaac, ubi pars filiorum suorum est a Domino (b) reprobata; nec tamen ideo Noe, Abraham et Ysaac sunt a Domino accusati. Sane, licet de gravaminibus per nuncios nostros ecclesiis et personis ecclesiasticis, ut dicti tui nuncii proponebant, illatis miremur plurimum et turbemur, miramur tamen amplius quod prelati, qui hec gravamina pertulisse dicuntur, quos, cum de regno oriundi simus eodem, et magnam habuerimus plerumque familiaritatem cum illis ante promotionem nostram ad apostolatus apicem dignitatis, nostros speciales amicos et benivolos credebamus, nunquam verbo vel scripto, nuncio seu epistola, vel alio quovis modo aliquid de predictis nobis significare vel per aliquem de fratribus nostris cardinalibus facere significari curarunt. Quod si fecissent antequam talia publicassent, honorem Sedis apostolice atque suum fecissent, juri, quod etiam circa minores hoc precipit observari, satisfecissent ; et nos tale fecissemus apponi remedium super illis quod nunquam habuissent necesse apud nos vel alios secundam deposuisse querelam. Et quia, licet geramus, quanquam inmeriti, Christi vices in terris, de occultis tamen non possumus divinare, illum qui omnia novit et nichil ignorat suppliciter deprecamur quod excessus nunciorum nostrorum et familiarium, si qui sunt, ad nostram notitiam dedu

a) sancti, Bal. b) a Domino, omis par Bal.

« AnteriorContinuar »