D. Iunii Iuvenalis saturae

Portada
B.G. Teubner, 1889 - 313 páginas

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 129 - ... notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, 355 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
Página 17 - quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem eras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25 dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
Página 95 - Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis Falsus , et admoto dictet periuria tauro , Summum crede nefas animam, praeferre pudori Et propter vitam vivendi perdere causas.
Página 107 - ... utile consilium modo, sed commune, dedisti. nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125 deceptas? festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas poscimus, obrepit non intellecta senectus.
Página 20 - Atque recens linum ostendit non una cicatrix. Nil habet infelix paupertas durius in se, Quam quod ridiculos homines facit.
Página 133 - Nili. nona aetas agitur pejoraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo.
Página 22 - Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est.
Página 144 - Tradidit arcano quodcumque volumine Moses, Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Página 17 - Quidquid dicunt, laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; Negat quis? nego; ait? aio; postremo imperavi egomet mihi Omnia adsentari. Is qusestus nunc est multo uberrimus.
Página 117 - Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas ; nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, 80 panem et circenses."

Información bibliográfica