Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eas residens, et ipsum populi eligant, qui melius uidebitur expedire, nec eciam in comitatu Chybiniensi aliquis audeat comparare (comparere) pecunia. Ad lucrum uero nostre Camere quingentas marcas argenti dare teneantur annuatim, nullum predialem, vel quemlibet alium volumus infra terminos eorundem positum, ab hac excludi reddicione, nisi qui super hoc gaudeat privilegio speciali. Hoc etiam eisdem concedimus, quod pecunia quam nobis solvere tenebuntur seu dinoscuntur, cum nullo alio pondere, nisi cum marca argentea, quam piissime recordacionis pater noster Bela eisdem constituit, uidelicet quintum dimidium fertonem Chybiniensis ponderis cum Coloniensi denario, ne discrepent in statera solvere teneantur. Nunciis vero, quos regia maiestas ad dictam pecuniam colligendam statuerit, singulis diebus, quibus ibidem moram fecerint, tres lottones pro eorum expensis solvere non recusent. Milites vero quingenti infra regnum ad regis expedicionem servire deputentur. Extra uero regnum centum, si rex in propria persona iverit; si vero extra regnum iobagionem miserit, sive in adjutorium amici sui, sive in propriis negotiis quinquaginta tantummodo milites mittere teneantur, nec regi ultra prefatum numerum postulare liceat, nec ipsi eciain mittere teneantur. Sacerdotes vero suos libere eligant, et electos representent, et ipsis decimas persolvant, et de omni jure ecclesiastico, secundum antiquam consuetudinem eis respondeant. Volumus et etiam firmiter precipimus, quatenus ipsos nullus judicet nisi nos vel comes Chybiniensis, quem nos eis loco et tempore constituemus. Si vero coram quocunque judice remanserint, tantummodo judicium consvetudinarium reddere teneantur, nec eos eciam aliquis ad presenciam nostram citare presumat, nisi causa coram suo judice non possit terminari. Preter vero supradicta, silvam Blacorum et Bissenorum cum aquis usus communes exercendo cum predictis scilicet Blacis et Bissenis eisdem contulimus, ut prefata gaudentes libertate nulli inde servire teneantur. Insuper eisdem concessimus, quod unicum sigillum habeant, quod apud nos et magnates nostros evidenter cognoscatur. Si vero aliquis eorum aliquem convenire voluerit, in causa pecuniali coram judice non possit uti testibus, nisi personis infra terminos eorum constitutis, ipsos ab omni jurisdicione penitus eximentes. Salesque minutos, secundum antiquam libertatem, circa festum beati

Georgii octo diebus, circa festum beati regis Stephani octo et circa festum beati Martini similiter octo diebus, omnibus libere recipiendos concedentes. Item preter supradicta eisdem concedimus, quod nullus tributariorum, nec ascendendo nec descendendo presumat impedire eos. Silvam vero cum omnibus appendiciis suis et aquarum usus cum suis meatibus, que ad solius regis spectant donacionem, omnibus tam pauperibus quam divitibus libere concedimus exercendos. Volumus eciam et regia auctoritate precipimus, ut nullus de iobagionibus nostris, villam vel predium aliquod a regia maiestate audeat postulare, si vero aliquis postulaverit, indulta eis libertate a nobis contradicant. Statuimus insuper dictis fidelibus, ut cum ad expedicionem ad ipsos nos venire contigerit, tres descensus tantum solvere ad nostros usus teneantur. Si vero vayvoda ad regalem utilitatem ad ipsos vel per terram ipsorum transmittitur, duos descensus, unum in introitu et unum in exitu solvere non recusent. Adiicimus eciam supradictis libertatibus predictorum, quod mercatores eorum ubicunque voluerint in regno nostro libere et sine tributo vadant et revertantur, efficaciter jus suum regie serenitatis intuitu prosequentes. Omnia eciam fora eorum inter ipsos sine tributis precipimus observari. Ut autem hec, que ante dicta sunt, firma et inconcussa permaneant in posterum, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno ab incarnacione domini MCCXXIIII. Regni autem nostri anno vicesimo primo.

G. D. Teutsch u. Fr. Firnhaber: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens. (Fontes rerum Austriacarum II. XV.) I. 28.

II.

Wardein, 5. Juni 1422.

König Sigmund ertheilt der Stadt Kronstadt) die Freiheit, sich in Allem nach den Rechten, Gesetzen und Gewohnheiten der Sachsen der sieben Stühle zu richten.

Nos Sigismundus, Dei Gracia Romanorum Rex semper Augustus Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Me*) Kronstadt und das Burzenland bekanntlich ein deutscher Gau und ein Rechtsganzes. Fejér IX. 4, 158.

moriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod pro parte fidelium nostrorum dilectorum Judicis, Juratorum, et universorum civium nostrorum et populorum civitatis nostrae Brassoviensis propositum extitit coram nostra Majestate, quod ipsi maturo inter se praehabito tractatu et digesta deliberatione, se in omnibus eorum factis et Exercitiis illis legibus, Juribus et legitimis consuetudinibus, quibus fideles nostri Saxones septem sedium partium nostrarum Transylvanicarum utuntur, gaudent et fruuntur, subdidissent, et eisdem legibus, consuetudinibus et juribus a modo et deinceps uti vellent et potiri; supplicatum itaque fuit exinde nostrae serenitati humiliter et devote, ut praefatis Judici, Juratis et universis civibus ac Communitati dictae nostrae civitatis Brassoviensis ad haec nostrum regalem consensum et benevolum pariter assensum dignaremur adhibere. Nos vero supplicationibus hujusmodi benigne attentis, volentes eisdem nostris civibus et communitati nostram regiam Majestatem exhibere favorosam in eo, quod ipsi Judex, Jurati et universitas civitatis nostrae Brassoviensis legibus, consuetudinibus et juribus praefatorum saxonum nostrorum septem sedium partium nostrarum Transylvanarum, uti accepimus, frui cupiunt et gaudere, nostrum regium Consensum prebemus et pariter assensum, praesentium literarum nostrarum, sigillo nostro majori, quo ut Rex Hungariae utimur, consignatarum vigore et testimonio mediante. Datum Varadini feria sexta, proxima ante festum S. Trinitatis, Anno Domini millesimo, quadringentesimo vigesimo secundo. Regnorum nostrorum anno Hungariae etc. tricessimo sexto, Romanorum dudecimo et Bohemiae secundo.

Das Original im Kronstädter Archiv Z. 60. Marienburg, Geographie des Grossfürstenthums Siebenbürgen. II, 213.

III.

Ofen, 18. October 1351.

Herzog Stephan untersagt dem Burzenländer Gaugrafen den Bezug einer Quarte des, den Pfarrern des Burzenländer Capitels gehörigen Zehntens.

Stephanus Dei gratia, Dux Transyluanus, omnibus fidelibus suis, tam nobilibus quam ignobilibus, in regno constitutis, ad

quorum notitiam praesentes fuerint deuolutae, specialiter Nicolao, filio Briccy, Comiti de Brassou, nec non Vice-Comiti suo, ac omnibus suis successoribus in perpetuum constituendis significamus, quod ad nostram accedentes excellentiam Honorabilis viri et Domini, Dominus Nicolaus Decanus, ac Plebanus de Brassou et Dominus Christianus de Weidenbach Plebanus in persona omnium rectorum Ecclesiarum dicti decanatus de Brassou, conquerendo ac supplicando nobis retulerunt defectus et necessitates praedictarum ecclesiarum, videlicet, quod per praedictum Nicolaum, filium Briccii, et a suis antecessoribus, Ecclesiae dictae magno grauamine premerentur, ac sua libertate priuarentur, tali modo, quod quartam partem decimae sibi usurparent, ac in detrimentum Ecclesiarum suarum hactenus usurpassent, quod tamen fieri de jure non debebat; et de hoc per litteras nostrorum fidelium, scilicet de Brassou, nec non Cibiniensium et ad eos pertinentium plenius sumus significati. Nos igitur misericordia moti, cogitantes, quoniam dies hominis breues sunt, et etiam nostrum promissum, quod unumquemque in sua libertate, atque jure gratiosus volumus conseruare et specialiter detrimentum, atque grauamen, atque jugum a ceruice, ac humeris praedictarum ecclesiarum dicti Decanatus de Brassou omnimode tollimus et resecamus. Quapropter vobis omnibus et singulis et specialiter Nicolao, filio Briccii, Comiti de Brassou, ac omnibus suis successoribus firmo firmius et districte praecipiendo damus in mandatis nostro Ducali edicto, quatenns nullam partem decimarum Ecclesiarum dictarum recipere, nec vobis usurpare de cetero praesumatis, quia decimae sunt tributa egentium animarum, ut jura testantur. Nihilominus volumus, ut Ecclesiis aeterni regis, eorumque rectoribus nullam molestiam, nec grauamen deinceps inferre audeatis. Et si vobis aliqua pars praedictarum decimarum pro nostro Castro vel vestra utilitate placuerit, a praedictis Sacerdotibus pecunia vestra comparare debetis, et ipsi libentius vobis prae aliis fauebant, et donabunt. Quare in praemissis secus non facturi, sicut nostram Ducalem gratiam offendere formidatis. Igitur ad nostri mandati specialem firmitatem praesentes sigillo nostro secreto tradimus roboratas. Praesentes vero reddi volumus praesentantibus. Datum Budae Anno Domini MCCCLI in die Sancti Lucae Evangelistae.

Fejér Codex dipl. Hung. IX, 2, 85.

IV.

Pylys, 27. Juni 1352.

Der Königin Elisabeth Verordnung bezüglich des ganzen Zehntbezuges der Pfarrer des Burzenländer Capitels.

Elisabeth, Dei gratia regina Hungarie, fideli suo, Magnifico viro Nicolao-Laurencio, Vajuode Transyluano et Comiti de Zonuk, salutem et gratiam. Ex quaerimoniis Plebanorum et Brassov ad nostram notitiam peruenit, quod pertinentes ad vos, specialiter Zemere Vice-Comes vester et ad ipsum pertinentes conentur tollere quartam partem et decimis pertinentibus ad ipsos, nullo jure illis competente; super quo etiam Dominus Stephanus, Dux illo tempore parcium illarum, concessit eis litteras suas relaxatorias, quas nos vidimus fide manifesta. Quare fidelitatem vestram requirimus, et vobis praecipiendo mandamus, quatenus, nisi sit a regibus et antiqua consuetudine statutum, ipsas decimas prefatis Plebanis in toto et integraliter percipere permittatis. Non enim conuenit, ut manus laicales se intromittant de re spirituali. Istud idem eciam subditis vestris sub firmo precepto obseruandum. Datum in Pylys, in festo beati regis Ladislai. Anno Domini MCCCLII. Presentes autem volumus reddi presentanti post lecturam. Datum ut supra.

Fejér Codex dipl. Hung. IX, 2, 165.

ง.

Ofen, 10. Juni 1355.

König Ludwig verfügt die Rückstellung der den Pfarrern des Burzenländer Capitels entrissenen Zehntquarte.

Lodouicus, Dei gratia Rex Hungariae, fidelibus suis Magnifico Domino Nicolao Wayuodae Transyluano et Comiti de Zonuk, item Magistro Leukus, Comiti Siculorum et de Brassov, nec non Petro, filio Dominici, Vice-Comiti dicti Comitatus de Brassov salutem et gratiam. Dicit nobis Dominus Nicolaus, Plebanus de Corona, et Decanus de Brassov, suo et aliorum Plebanorum de comitatu Brassov nomine et vice et graui cum querula, quod vos quartam partem omnium decimarum ipsorum, a quibuslibet

« AnteriorContinuar »