Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1356. Jan. 9.

8185.

Dietrich v. Gerden, Raven und Reimar v. Barnekow quittiren
Machorius Brüsehaver und Nicolaus, Thiedeke und Gemeke von
Plasten über 230 Mk. 8 Schill. Lüb. von wegen Stüvendorf, Sukow
und anderer Güter.

Vniuersis presencia visuris seu audituris nos Thidericus de Gherden, Rauen de Barnekowe, miles, necnon Reymarus de Barnekowe cupimus fore notum pupplice protestando, quod ab honestis et validis famulis Machorio Brysehauer, Nicolao de Plasten, Thidekino et Gemekino de Plasten, fratribus, percepimus ducentas marcas cum triginta marcis et octo solidis denariorum Lubicensium ex parte bonorum, videlicet Stuuendorp, Sukowe et aliorum omnium et singulorum predictis bonis adiacencium, et subleuauimus integraliter et ex toto, a quibus ipsos et eorum heredes vna cum nostris heredibus quitos dimittimus et solutos. Jnsuper specialiter ad hoc nos astringamus', quod debitis persolutis Thidericus de Gherden predicta bona coram dominis pheodalibus ipsis debeat resignare. Jn cuius rei testimonium nostra sigilla presentibus sunt appensa. Datum anno domini MCCCLVI°, sabbato infra octauas epyphanie. Nach dem Original im Haupt-Archive zu Schwerin. Die Siegel fehlen an den drei eingehängten Pergamentstreifen. Gedruckt: Jahrb. XV, S. 243.

1356. Jan. 12. Rostock.

8186.

Albrecht, Herzog von Meklenburg, verspricht dem Rostocker Bürgermeister Johann Töllner zum 1. Mai eine Schuld von 20 Mk. Lüb. zu zahlen.

Nos Albertus dei gracia dux Magnopolensis, Stargardie et Rozstock dominus, tenore presencium constare volumus vniuersis lucidius profitentes, quod vna cum nostris heredibus discreto viro Johanni dicto Tolner, proconsuli ciuitatis nostre Rozstock, suisque veris heredibus in viginti marcis Lubicensium denariorum racione promissi per ipsum pro nobis prestiti veraciter tenemur obligati ipsis super festo beate Walburgis virginis proximo expedite persoluendis. Datum Rozstock, anno domini MCCC° quinquagesimo sexto, feria tercia infra octauas epyphanie domini, nostro sub secreto in testimonium premissorum presentibus appenso.

Nach dem Original im Rostocker Raths-Archive. Das Siegel fehlt jetzt mit dem Siegelbande.

1356.

Jan. 21. Parchim.

8187.

Dietrich Rammesberg, Fischer zu Parchim, verpfändet seinem Sohne

seine Slater Fischwehre für 5 Mk. Lüb.

Tydericus Rammesberch obligauit filio suo Johanni capturam piscium, que Sloter were dicitur, pro V marcis Lubicensibus racione materne hereditatis, et satisfacere promisit. Actum in die Agnete virginis.

Nach dem Parchimschen Stadtbuch, Spalte 20. Aehnliche Verpfändungen von Seiten des Vaters an die Kinder für die mütterliche Erbschaft begegnen öfters im Parchimschen Stadtbuche, z. B. Sp. 28 (1356):,,Hermannus Zedeler obligauit domum suam, quam inhabitat, cum omnibus pertinenciis suis Magno filio suo, clerico, pro centum mr. Lub. pro materna hereditate, et satisfacere promisit." (Getilgt.) Sp. 31 (1356): ,,Hinricus Nequam, serrator, obligauit domum suam in opposito putei cum omnibus suis pertinenciis Gotscalco filio suo pro XXV mr. Lub. pro materna hereditate sua, ad quam satisfacere promisit." (Getilgt.)

1356. (Nach Jan. 21.) Parchim.

8188.

Nicolaus Kossebode zu Parchim verpfändet einen Acker, der früher zu den Judenwohnungen daselbst gehört hatte.

Nicolaus Cossebode obligauit Nicolao Stolp agrum, quem emit a consulibus de Judeorum habitacionibus, pro XIV°r mr. Lub., et satisfacere promisit.

Nach dem Parchimschen Stadtbuch, Spalte 21 (nach Nr. 8187). Vgl. Spalte 463 (0. J.): ,,Notandum, quod Cassowe potest assignare et collocare agrum vnius domus, quem retinuit a domo Judeorum, quam consulibus vendidit, sine omni custodia et vigilia, vbicunque ipsi Cassowen magis fuerit consultum et expediens." Vom Judenviertel ist mehrmals im Stadtbuche die Rede, so Sp. 31 (getilgt), 1356: „,Ludeke Bicgherman obligauit domum suam stantem in opposito ville Judeorum" 1374 (Spalte 40):,,Ludeke Voddowe et Hermannus Moller obligauerunt granarium lapideum apud Judeos (s. u.!). 1387 stand das Wohnhaus des Thiedeke Meinkes,,in opposito ville Judeorum", 1391 das Haus Heinrich Bode's ,,in oppositum' Judeorum." Seit der allgemeinen Verfolgung während des schwarzen Todes (1350) scheinen die Juden nicht sobald nach Parchim zurückgekehrt zu sein, wenn nicht der Name Machelle, der uns unverständlich ist, einem Juden angehört: 1353 (Spalte 11):,,Junior Machelle obligauit domum suam, quam inhabitat, cum omnibus pertinenciis suis Nicolao Scherer pro XXX' mr. Lub. Actum in die Wilhadi" (Novbr. 9). Spalte 16 enthält folgende Einzeichnung von 1354 (Septbr. 20-30):,,Clatteman obligauit domum suam, quam Arnoldus Judeus inhabitat, cum omnibus pertinenciis suis dicto Arnoldo Joden pro XL mr. Lub., pro quibus libere inhabitat dictus Arnoldus eandem domum sine conductura, donec dicta summa pecunie persoluatur." Aber, wie der deutsche Name Arnold schon beweist, war dieser Mann kein Jude, sondern gehörte zu der Familie Jode (oder einer Familie d. N.), die uns schon im 13. Jahrh. in Meklenburg begegnet (s. Pers.-Reg.).

1356. Parchim.

8189.

Albrecht Kölpin verpfändet sein Haus im Pipershagen zu Parchim für 28 Mk. Lüb.

Albert Colpin obligauit domum suam in Pipershagen matri sue vxoris pro XXVIII marcis Lubicens., cum omnibus fructibus et pertinenciis suis. Nach dem Parchimschen Stadtbuch, Spalte 21. Nach demselben Stadtbuch verpfändet 1394 ,,Hans Derseman domum suam, quam inhabitat, in Pipershaghen."

1356. Parchim.

8190.

Konrad Grambow zu Parchim vermacht der Georgen-Kirche daselbst eine jährliche Lieferung von 1 Pfund Wachs.

Conradus Grambowe obligauit vnum frustum agri, quod dicitur kotelant, in longa palude, apud alium agrum suum ibidem ecclesie sancti Georrii in Parchem, ita quod, quicunque coluerit et habuerit ipsum agrum, dabit vnum talentum cere predicte ecclesie ad candelam baptismatis annuatim in festo pasce. Si forte cultor istius agri non dederit ceram, vt premittitur, extunc statim prouisores sepedicte ecclesie intromittere debent se de agro illo et agere cum illo profectum et melius ecclesie sepius nominate.

Nach dem Parchimschen Stadtbuch, Spalte 22.

1356. Parchim.

8191.

Nicolaus Schönberg zu Parchim verpfändet eins seiner Häuser an
Hermann Schmede zu Plau für 50 Mk.

Nicolaus Sconeberch obligauit domum suam stantem prope domum suam, quam inhabitat, versus libram, cum omnibus fructibus et pertinenciis Hermanno Smede de Plawe pro L marcis. Terminus Mychaelis. Nicolaus Wozenisse et dominus Johannes de Grabowe, miles, dominus Hinricus, plebanus, et Cassowe promiserunt Sconeberghe indempnem eripere.

Nach dem Parchimschen Stadtbuch, Spalte 22, eingetragen zwischen Agnete und Severini (23. Octbr.). Getilgt. In einer anderen Inschrift desselben Stadtbuchs von demselben Jahre (Spalte 31) wird Nicolaus Schönberg: dominus genannt. Ausserdem wird die Familie Schönberg in dem Parchimschen Stadtbuch weiter erwähnt: 1373,,domino Dethardo Sconeberghe"; 1388 ,,Sconeberch de Lanken obligauit domum suam, quam inhabitat“; 1393,,ortum apud Schonen

berghe de Lanken". Rixe cum filio suo" que habent in Dertze"

Die Familie Grabow wird ferner erwähnt: 1392,,relicta Hinrici Grabowen 1395,,Hans Grabowe obligauit omnia sua bona et fratrum suorum, und in dems. Jahre:,,Reybern de Grabowe".

[ocr errors]

1356. Jan. 29. Wismar.

8192.

Hermann v. Vechelde, Komtur zu Krankow und zu Wismar, und Jakob v. Stove, Pfarrer zu St. Georg in Wismar, verkaufen den Hof des Deutschen Ordens zu Wismar an den Rath daselbst.

Omnibus presencia visuris et audituris nos Hermannus de Wechelte, frater ordinis sancte Marie domus Theutonicorum Jherusalem, commendator in Krankowe et curie in Wismer, ac Jacobus de Stouen, presbiter et rector ecclesie sancti Georrii in Wismer, salutem in domino. Tenore presencium recognoscimus et constare volumus vniuersis, quod mature deliberati concordauimus et vnanimes facti sumus cum honestis et discretis viris dominis consulibus ciuitatis Wismer nobis dilectis super curia nostra intra ciuitatem ipsorum sita et vt inter suos limites est comprehensa, quod ipsam eandem curiam ipsis antedictis dominis consulibus et ciuitati de scitu et consensu venerabilis viri magistri Goswini de Herike per Liuoniam rite et racionabiliter vendidimus et dimisimus, sicut cum omnibus suis edificiis iacet curia antedicta, ac omnibus condicionibus et articulis, prout ipsa curia ad nos et ordinem nostrum hucusque pertinuit et ipsum dinoscimur possedisse, et hoc pro quadringentis et viginti marcis Lubicensium argenteorum denariorum, de qua pecunia iam nos recognoscimus in his scriptis viginti marcas Lubicensium argenteorum denariorum subleuasse, sed quadringente marce debent permanere stantes aput eosdem dominos consules, quoadusque antedictus dominus Goswinus, magister de Liuonia, per procuratores uel nuncios suos suam apertam litteram suo et duorum suorum conpreceptorum sigillis sigillatam intra ciuitatem Lubicensem destinauerit et ipsis dominis consulibus prescriptis tradita et presentata ibidem fuerit, in qua littera aperta huiusmodi vendicionem curie memorate cum omnibus suis condicionibus plene ratificauerit et approbauerit, cum plena warandia eiusdem curie ipsis dominis consulibus et ciuitati predictis tenenda perpetue et seruanda, secundum tenorem notule inter nos ex vtraque parte concepte; qua littera per ipsum dominum Goswinum predictum transmissa et ipsis dominis consulibus, vt premittitur, tradita et presentata, ipsi domini consules Wismarienses predicti debent predictas quadringentas marcas procuratoribus et nunciis ipsius magistri Goswini tradere et disbrigare intra ciuitatem Lubicensem prelibatam; volentes etiam et promittentes, quod littere nobis et ordini nostro ab ipsis dominis con

sulibus et eorum antecessoribus super dicta curia et mansione nostra intra ciuitatem eorum sita date et indulte de cetero nullius sint firmitatis vel valoris. Datum et actum Wismer, nostris sub sigillis presentibus appensis in testimonium omnium premissorum, sub anno domini M° CCCL° sexto, feria sexta ante festum purificacionis beate Marie virginis.

[merged small][graphic]

1.

Nach dem Original im Raths-Archive zu Wismar, an welchem 2 roth überzogene Siegel hangen:

1) das hieneben unter 1 abgebildete: rund,
eine rechts gewandte Halbfigur im Mantel, das Haupt
bloss, die Rechte erhoben, in der Linken ein Schwert;
Umschrift:

s'. aonwANDATORIS. D'. ⱭRANKOWα.
2) das hieneben unter 2 abgebildete: para-
bolisch, die h. Elisabeth von Thüringen, eine Schüssel
mit einem Fische auf der rechten Hand; Umschrift:
*S' × PLⱭBANI × SσI × GαOR | RII × IN ×

[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small]

1356. Jan. 29.

8193.

Die v. Voss und Genossen vertragen sich mit der Stadt Demmin wegen eines am 24. Januar bei Deven vorgefallenen Zusammenstosses.

Coram vniuersis Christi fidelibus presentem paginam intuentibus nos infrascripti, videlicet Reymarus Voz, vrbanus in castro Dymyn, Hinricus, Nycolaus ac Bruningus fratres dicti Vöz, filii eiusdem Reymari Vöz, Bernardus Lesten morans in Gottyn, Henningus de Osta, castellanus in castro Dymyn, Hinricus et Vicko fratres dicti Voz morantes in Kentzelyn, Reymarus et Hinricus fratres dicti Voz morantes in Zarow, Bernardus Moltzan residens in castro Osten, Cůnradus Broker residens in castro Brůk, Rasla [u]us' Voz morans in Gantzekendorp, necnon Hennekinus Keding morans in Duuelstorp, lucide recognoscimus protestando, omnem discordiam, controuersiam, dissencionem siue brigam, inter nos ac2 coadiutores nostros pariter et amicos, parte ex vna, necnon inter consules ciuesque vniuersos totamque communitatem ciuitatis Dymyn, parte ex altera, exortam et suscitatam in nocte dominice diei ante conuersionem sancti Pauli apostoli in loco Dewen et in dicta die dominica, fore

3

« AnteriorContinuar »