Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in communi refectorio commodius procurentur. Vt autem fratres antedicti sint memores beneficiorum sic collatorum et ne per obliuionem aliquid negligatur de predictis, volo, vt ipsi fratres perhennem memoriam omnium iam predecessorum ac in posterum decedencium predictorum peragant singulis annis quater in anno, primo videlicet tercio die post festum beati Andree apostoli, secundo in precedenti die beatorum Vitalis et Agricole, tercio in sequenti die beatorum Processi et Martiniani, quarto in sequenti die Kalixti pape, nisi dominica dies inpediat; tunc enim in sequenti secunda feria idem fiat, eo scilicet tempore et die, quo dicto modo laucius procurari et refici fratres decreuerint, cum vigiliis et missis pro eis sollempniter celebrandis aliisque oracionibus ac bonis1 pro eisdem, videlicet pro fratribus suis, fiendis perpetue sint astricti. Si vero, quod deus auertat, ex' malicia vel ex inprouisa prioris et conuentus diuturna negligencia circa omnia et singula dicto modo fienda voluntarie neglectum vel pretermissum fuerit, tunc heredes mei, quicunque pro tempore exstiterint, habebunt et habere debebunt plenam et liberam auctoritatem dictos XIIII marcarum redditus pro illo anno et pro quolibet anno tociens quociens neglecto in alios pios vsus, ubicunque decreuerint, absque contradictione absque prioris et fratrum predictorum vel alterius cuiuscunque persone conuertendi. Quod sub meo sigillo presentibus appenso protestor. Testes huius sunt honorandi viri Bernardus Alkun, armiger, Hinricus Frisonis et Bernardus Kopman, consules in Rozstok, ac Vicko Alkun, ciuis ibidem, et alii plures fide digni. Datum Rozstok, anno domini M° CCC° quinquagesimo octauo, XVIII° die mensis Februarii, dominica Jnuocauit.

2

Nach dem Original im Kirchenökonomie-Archive zu Rostock. (Hinter bonis scheint operibus,

2 vor ex scheint quidquam zu fehlen.) Es hangen 3 Siegel an Pergamentbändern:

1) in der Mitte ein rundes Siegel mit einem stehenden, gespaltenen Schilde, welcher vorn ein halbes Sspeichiges Rad und hinten 3 Rosen über einander zeigt; Umschrift:

S' IOHANNIS. TOLNAR

2) An 3. Stelle hängt ein rothes rundes Siegel. Im gegitterten Felde steht rechts Maria mit dem Christkinde auf dem linken Arm, links Johannes mit dem Kelch in der Rechten; rechts davon ein Schild mit 2 gekreuzten Krummstäben, links ein Schild, welchen ein 6straliger Stern füllt. Umschrift zum Theil abgebrochen, zum Theil unleserlich.

Mittels dieses Siegels ist folgendes Transfix angehängt:

Et nos Johannes de Wnstorp, presbiter in Rozstoc, reuerendi in Cristo patris ac domini, domini Alberti Zwerinensis ecclesie episcopi in remotis agentis, vicarius in spiritualibus et temporalibus generalis, considerantes huiusmodi donacionem et legacionem diuine remuneracionis intuitu et ex legitimis causis processisse et factam esse, ipsam presentibus legitimam et racionabilem appro

bamus et auctoritate ordinaria in nomine patris et filii et spiritus sancti in hiis scriptis confirmamus. Quod sub vicariatus sigillo presentibus sub anno domini MCCCLVIII, in uigilia omnium sanctorum [Octbr. 31], cum huiusmodi cedula transfixa appenso protestamur, presentibus discretis viris Bernardo Stenbringh, notario ciuitatis Rozstoc, Hinrico Dangmari, Ottone de Monte, presbiteris, et Johanne Rumeschotele, publico notario, et aliis pluribus fide dignis ad hec specialiter vocatis et requisitis.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][subsumed]

Et nos Potho dei et apostolice sedis gracia episcopus ecclesie Zwerinensis, considerantes suprascriptam donacionem et legacionem diuine remuneracionis intuitu et ex legitimis causis processisse et factam esse, ipsam tanquam legitimam et racionabilem presentibus approbamus et auctoritate ordinaria in hiis scriptis confirmamus. Has litteras per transfixum sub appensione sigilli nostri maioris in testimonium premissorum duximus roborandas. Datum et actum Sundis, nostre Zwerinensis diocesis, anno domini millesimo tricentesimo nonagesimo, mensis Aprilis die octaua, presentibus reuerendo in Cristo patre domino Johanne episcopo Thaurisiensi et venerabilibus viris magistro Nicolao de Jnsula, licenciato in decretis, officiali nostro generali, Mathia Gryfenbergh, plebano in Trybbuzees, officiali et collectore nostrarum decimarum per et infra archidiaconatum Tribbuzecensem, et aliis quam pluribus presentibus.

1358. Febr. 21. Avignon.

8458.

Papst Innocenz VI. gestattet den Klosterschwestern in Ribnitz, liegende Gründe und fahrende Habe, auf welche sie weltlicher Weise Anspruch haben würden, zu fordern und anzunehmen.

Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis in Cristo filiabus abbatisse et conuentui monasterii sancte Clare in Rybbenitze, ordinis eius

Meklenburgisches Urkunden-Buch XIV.

37

De

dem sancte, Zwerinensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. uotionis uestre precibus benignum impartientes assensum, uobis, quibus, ut asseritur, licet habere proprium in communi ex priuilegio (et) sedis apostolice, speciali auctoritate presentium indulgemus, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, que liberas personas uestrarum sororum, ad monasterium uestrum mundi uanitate relicta conuolantium et professionem facientium in eodem, iure successionis uel alio iusto titulo, si remansissent in seculo, contigissent et potuissent uobis libere erogare, petere, exigere et recipere ac retinere libere ualeatis sine iuris preiudicio alieni. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinione, VIIII. kalendas Martii, pontificatus nostri anno sexto.

Nach einer Abschrift des weil. Geh. Archiv-Raths Dr. Lisch von dem Original im Archive des Klosters zu Ribnitz, wo dasselbe jedoch 1881 nicht mehr vorhanden war. Lisch fand noch Reste einer Siegelschnur von rothen und gelben seidenen Fäden; die Bleibulle war abgeschnitten. Unter dem unteren Umschlage stand unten links: Jo'. Bellih'., auf dem Umschlage rechts: Jo. Morelli, auf der Rückseite oben: Henricus Werneri. Der Text hat sich abschriftlich im Diplomat. Ribn., fol. XXIX, erhalten mit dem Rubrum:,,Quod sorores ordinis sancte Clare possunt petere et recipere bona hereditaria in iudicio spirituali."

1358. Febr. 24.

8459.

Heinrich Pinnow und Henneke Pritzbur zu Poppentin verkaufen für die Erben Henneke Pritzbur's zu Grabenitz deren 13 Hufen und andere Güter in Poppentin an das Kloster Malchow.

Vniuersis Cristi fidelibus, ad quos presens scriptum fuerit deuolutum, nos Heyno Pinnowe, alias dictus Wagel, et Hennekinus Prissebur morans in villa Poppentin, famuli, vna nostris cum heredibus legitimis et veris volumus esse notum, quod, cum heredes Hennekini Prissebur quondam morantis in villa Grabenitze bone memorie debitorum oneribus grauiter essent fatigati, necnon propter diuersas alias necessitates ipsis incumbentes occupati, considerauimus inde irrecuperabile dampnum eisdem inminere. Vocatis igitur omnibus eorum amicis, qui erant euocandi et quorum eciam intererat, persuasione uero eorundem et consensu vendidimus iuste empcionis titulo honorabili uiro domino Hermanno preposito et suo conuentui sanctimonialium monasterii in Malchowe XIII mansos cum suis areis et queque alia bona in villa Poppentin, que erant dictis heredibus Hennekini Prissebur, pro mille marcis sclauicalium denariorum, cum

agris cultis et incultis, lignis, siluis, pratis, pascuis, paludibus, nemoribus, rubetis, piscacionibus, aquis et aquarum decursibus, cum omni vtilitate, libertate, vsufructu et seruicio omnique iure et prouentu, cum omnibus suis pertinenciis, sicuti dicta bona et mansos' in suis metis et distinctionibus iam dicte ville Poppentin continentur actualibus, prout hactenus habuerant et pater eorum eis hereditauit, necnon cum omnibus et singulis, que ipsis aut eorum heredibus in dictis bonis cedere aut competere poterint in futurum, libere et quiete possidendum. Jnsuper dictus dominus Hermannus cum suo conuentu in Malchowe persolucionem denariorum de bonis et mansis pretactis faciendam nobis nomine eorum rite et debite fecit et ordinauit, quam in vsus suos transposuimus et conuertimus, ut sequitur, in hunc modum, ita videlicet, quod pro CCC marcis Elizabeth et Slaweka, filie sepedicti Hennekini Prissebur, religioni dominarum in Malchowe sunt traducte et spiritualiter uestite, ibidem iugiter in domino permansure; reliquas uero septingentas marcas in parata pecunia idem prepositus nobis persoluit, quas ultra pro debitis eorum exposuimus, ubi nobis magis visum fuerat expedire. Jtem nos nostrique heredes promittimus et stamus domino preposito antedicto et suo conuentui in Malchowe pro resignacione predictorum bonorum, quando idem prepositus, uel qui pro tempore fuerit, a domino pheudi ius pheodale competenter poterit procurare. Ceterum volumus et debemus nostris cum heredibus preposito et suo conuentui in Malchowe bonorum prescriptorum warandiam facere et ordinare, necnon cụm compromissoribus nostris infrascriptis debite ad tempus indeterminatum seruare, quousque ab heredibus Hennekini Prissebur aut ab ipsorum heredibus coram domino pheudi ad manus prepositi et sui conuentus in Malchowe plenarie et perfecte, prout decet, fuerint resignata; quo facto nos nostrique heredes memoratis uero, videlicet preposito et suo conuentui, wardacionem bonorum iam dictorum facere promittimus secundum exigenciam, modum et formam iuris terre Swerinensis. Pro hiis omnibus et singulis firmiter obseruandis nos Heyno Pinnowe et Hennekinus Prissebur sepedicti nostris cum heredibus, venditores bonorum predictorum principales, vna cum Andrea Vlotowe, Mathia Hauelbergh, Heynone de Stendal, Hermanno Bunen et Hartwico Man, nostris cum compromissoribus, promisimus fidetenus manuque coniuncta sepedicto preposito et suo conuentui necnon Andree, Thiderico, Johanni Vlotowe, Machorio Wangelin, Machorio Lepsowe et Cunrado Vrigberch, qui ad ipsorum fidas manus nostre fidei sponsionem receperunt. Jn cuius rei testimonium sigilla nostra nostrorumque compromissorum presentibus sunt appensa sub anno domini M° CCCTM LVIII°, in die beati Mathie apostoli. Testes huius sunt: Johannes Catzowe, Thidericus Luchen, presbiteri, Hinricus Gamme, canonicus Butzo

wensis, Gothemarus Gamme et Brand de Lepsowe et alii quam plures

fide digni.

Nach dem Original im Archive des Klosters Malchow. An Pergamentbändern hangen sieben runde Siegel:

1) das weiter unten zum 22. März 1358 abgebildete Siegel Heinrichs v. Pinnow; Umschrift: + S'hInRIAI. PINNOWan

2) fehlt;

3) im stehenden Schilde ein herausschauender Pritzbuerscher Helm; Umschrift:

s' hannaкα. PRISⱭαBVR

4) im Schilde 4 Ringe in den Winkeln des Andreaskreuzes; Umschrift:
S ANRAA [V]LOTOWⱭN FILII IO * *

5) im Schilde ein Flug; Umschrift:

+ S' WATHIA. HAVαLBⱭ[RⱭH WIL]

6) im Schilde 2 aufgerichtete, auswärtsgekehrte Beile; Umschrift:

+ ShD. STANDAL

7) hier unten unter a. abgebildet: im Schilde 3 flache Kremphüte; Umschrift:

[ocr errors]

Zur Vergleichung fügen wir hier unten unter b. eine Abbildung des Büneschen Siegels an Nr. 6191 bei.

8) im stehenden Schilde ein Eberkopf mit mächtigen Hauern (ähnlich wie auf dem Siegel in Bd. VI, zu Nr. 4221); Umschrift:

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

Heinrich Pritzbur, Sohn des verstorbenen Heine Pritzbur zu Poppentin, giebt seine Einwilligung zum Verkaufe der Pritzburschen Güter in Poppentin.

Coram vniuersis et singulis Cristi fidelibus, ad quorum noticiam presens scriptum fuerit deductum, ego Hinricus Prissebur, filius Heynonis Pris

« AnteriorContinuar »