Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Asch et Selb cum omnibus eorum requisitis), quatenus per amborum vestram vitam de nostro beneplacito et consensu ea possideatis et deinceps semper) frui possitis, et si quando contingat vos ex hac vita decedere, pre omnibus aliis heredibus vestris obpignorari debent. Ad evidenciam autem et perpetuitatem omnium premissorum presentem paginam nostri sigilli appensione munitam vobis decrevimus. indulgendam. Datum apud portum Naonis anno ab incarnacione domini MCCXXXII; x Maii, indictione quinta.

59. Konrad von Kotzau stiftet im Kloster Speinshart ein Seelgeräte für seinen verstorbenen Sohn Albert, der mit der Tochter des Vogtes von Weida vermählt war 1). Kotzau, 1234 März 26. Hdschr.: KaRA. München, Orig. Perg. mit anhäng. Siegel.

In nomine et individue trinitatis amen. Que geruntur in tempore, ne simul labantur cum lapsu temporis, solet scripture memoria perennari. Hinc est quod esse notum volumus omnibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod nos Čunradus de Corcauve (!) pro remedio anime dilecti filii nostri Alberti, qui filiam advocati de Wida legitime duxerat in uxorem, tres curias in Gatendorf et unam in Drogenauwe et duas partes decime in Gatendorfe, et in Feuzit, appropriamus libere et solute claustro in Speinsharze ad usus fratrum ibidem deo et beate Marie die et nocte deserviencium spem bonam habentes de hiis, quod apud deum in suis orationibus memores dilecti filii nostri erunt. Ne igitur hanc donationem inpugnet alicuius calu[m]pnia, hanc litteram conscribi fecimus sigilli nostri appensione roboratam. Testes huius actionis sunt Cunradus de Lasan, Arnoldus de Lasan, Ciban (!) de Lasan milites et quam plures alii fide digni. Datum in Corcauve (!) anno domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto; septimo kalendas Aprilis. 60. K. Heinrich (Friedrichs II Sohn) eignet dem Kloster Buch einige Einkünfte in Nidabudowiz und Kogelant zu. Testes: Sifridus Maguntinus, Burchardus Magdeburgensis archiepiscopi, Eckebertus Babinbergensis, Hermannus Herbipolensis, Cunradus Osnaburgensis, Engelhardus Nuemburgensis, Eckehardus Merseburgensis episcopi, Otto dux Bawarie palatinus comes Reni, Albertus dux Saxonie, Heinricus lantgravius Thuringie, Heinricus marchio Misnensis, Heinricus comes Ascharie, Hermannus marchio de Baden, Burchardus burgravius Magdeburgensis, Cünradus burgravius de Nüremberc, comes de Ravensberc, comes Dietricus de Tekneburc, Heinricus marscalcus, Heinricus de Nisen, Waltherus pincerna de Limpurc, Conradus pincerna de Wintersteden, a) requistis et circuit B. b) fehlt B.

1) Vergl. über die Stiftung Müller, No. CXII.

Heinricus camerarius de Ravensburc, Heinricus et Heinricus fra-
tres advocati de Wida et alii quam plures. Actum anno domi-
nice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quarto; sexto
idus Iulii, indictione septima. Datum apud Altenburc anno
mense indictione prenotatis.
Altenburg, 1234 Juli 10.

Hdschr.: HSA. Dresden, No. 319, Orig. Perg. mit an roter Seide hängend. Siegel.
Druck: Schöttgen u. Kreysig, diplom. II, 181; Huillard-Bréholles IV, 670;

(Böhmer, Reg. No. 3765).

61. Urkunde K. Heinrichs (Friedrichs II Sohn) an das Kloster Mildenfurth, die auf dem Convente zu Altenburg 1234; vi idus Iulii und mit den Zeugen Landgraf Heinrich von Thüringen und Markgraf Heinrich von Meifsen nebst andern ausgestellt sein soll, doch von deren Inhalt nichts weiter bekannt ist.

Altenburg, 1234 Juli 10. Druck: Nach einer Notiz von Kreysig, Beiträge zur Historic der Sächsischen Lande IV, 252.

62. Bischof Engelhard von Naumburg scheidet auf Bitten Heinrichs des Älteren, Vogtes von Weida, die Kapelle auf dem Schlosse zu Gera von der Parrochie Gera aus. Zeitz, 1234 Oct. 5.

Hdschr.: HA. Schleiz, Orig. Perg.; das Siegel hängt an rot, grün und weisser Seide. Druck: Alberti, Urkundensamml. zur Gesch. der Herrschaft Gera im Mittelalter (Gera 1881 ff.) S. 33.

In nomine sancte et individue trinitatis. Engelhardus permissione divina Nuemburgensis episcopus universis Christi fidelibus in perpetuum. Licet ordo iuris iniusticie trutina ponderatus a deo incedat sine devio per semitam racionis, quod ex ipso processu robur sibi attribuat firmitatis, expetit tamen condicio fragilis et hominum memoria labilis amminicula scripturarum, per que ad posteros rerum gestarum perferatur ortus pariter et processus. Hinc est quod nos presenti scripto notum esse volumus Christi fidelibus universis, quod nos ad peticionem et instantiam fidelis nostri Heinrici senioris advocati de Wida cappellam in castro suo Gera sitam a iure parrochiali Gerensis parrochie nostre diocesis ex iniuncto nobis pontificis officio duximus exhimendam, tali statuto adiecto, ut idem advocatus prefate capelle de bonis suis dotate, in (!) quocunque sibi placuerit, provideat sacerdote, qui ibidem divina possit officia celebrare castellanis in eodem castro divina libere frequentantibus ad eandem una cum sua familia infra castri muros et ambitus exsistente, reliqui vero morantes extrinsecus prope castrum parrochialem ecclesiam frequentabunt. Supradicti eciam castellani milites in loco, quo voluerint, sepulturam habebunt, ubi devocionis causa se deliberaverint sepeliri, salva tamen iusticia in omnibus sacerdotis in parrochiali ecclesia residentis, familia vero ipsorum habebit in sua parrochia sepulturam.

Universi eciam tam castellani quam familia eorundem respectum et recursum habebunt ad plebanum de Gera tam in confessionibus quam in aliis ecclesiasticis sacramentis huiusmodi privilegio non obstante. De reditibus siquidem universis antea usque in nunc spectantibus specialiter ad capellam exstat taliter ordinatum, ut usibus parrochie in Gera liberi maneant penitus et vacantes, ipsosque Geranensis ecclesia nullis impedimentis obstantibus perpetuo possidebit. Ut autem exempcio eiusdem capelle iuste ac racionabiliter nostra auctoritate iam facta durabilior perseveret, ne quis eam per oblivionis incommoda possit in posterum irritum (!) revocare, presentem paginam exinde conscriptam inpressione nostre bulle fecimus insigniri. Testes huius rei sunt Heinricus abbas Puzogensis monasterii, Heinricus prepositus sancti Stephani, Waltherus decanus, Ulricus scolasticus, Rudegerus, Albertus, Bonifacius, Cunradus, Heinricus, Heroldus canonici Čizenses, laici Theodericus camerarius de Breitenbüch, Gerungus de Gera, Heinricus de Gera, Cunradus de Briseniz, Hartmannus officiatus de Cize et alii quam plures. Actum feliciter in Cize anno gracie MCCXXXIIII; III nonas Octobris, indictione VIII, anno sedis nostre XXVIII. Datum per manus Theoderici notarii.

63. Ortwin Coll und Otto von Dornburg verkaufen dem Mainzer Domcapitel 4 Hufen bei Oppenheim und leisten gänzlichen Verzicht auf dieselben. Testes: Albertus cantor maioris ecclesie, Gozmarus decanus, Benedictus scolasticus, Hermannus cantor et Fridericus canonicus sancti Iohannis, Arnoldus scolasticus, Heinricus cantor et Walpertus canonicus sancti Stephani Moguntini, Heinricus advocatus de Geraa et alii quam plures. Actum anno domini MCCXXXV; mense Novembri. 1235 Nov.

Druck: v. Gudenus, Codex diplom. (1743) Tom. II, 635.

64. Heinrich der Ältere, Vogt von Weida, bestätigt der Pfarrkirche zu Plauen die durch Conrad von Rode geschehene Schenkung eines Zehnten zur Einrichtung einer Badestube.

Plauen, 1236 Mai 1.

Hdschr.: HSA. Dresden, No. 334, Orig. Perg.; von den 2 ursprüngl. Siegeln ist
von dem 1. nur der Wachsteller erhalten, das 2. (von Gemme II. v. W.) hängt
an rot, schwarz und gelber Baumwolle.
Aufschr. des 14. Jahrh.: Confirmacio ab advocato de Wida seniore facta tempo-
ribus magistri Hermanni de Salza super centum quadraginta agrorum decima-
cionem (!) et de stupa balneari; und rechts davon (jedenfalls nur Federprobe)
die Worte: hute dich.

Druck: Müller, No. 14.

Universis presentem paginam inspecturis Heinricus senior advocatus de Wida. Notum sit universis, quod Cunradus de Rode decimam centum et quadraginta agrorum in terminis Plawensis parrochie

locatorum, quam a me iure pheodali tenuit, michi resignavit, et ut eidem parrochie conferrem feliciter imperavit. Quoniam autem pro premio beatitudinis eterne ad pietatis opera sagaciter est currendum, decimam pretaxatam predicte parrochie contuli adhibita conditione tali, ut in stuba balneari, que iuxta parrochialem iam dictam ecclesiam in Alestra ad meridiem est locata, perpetuo singulis diebus sabbatis a procuratoribus parrochie balneum parari procuretur et nullis in eadem balneari volentibus eo die karitatis gracia denegetur. Quoniam autem per vetustatem omnia materialiter conposita consumuntur una stuba balneari destructa alia de beneficio predicte decime construatur. Universis eciam constare volo, quod ad calefaciendam predictam balnearem stubam singulis diebus sabbatis, ut prenotatum est, ligna, que sufficiant, contuli parrochie sepedicte. Hoc autem considerans, quia cursu fugitivo cum tempore memoria labilis rapiatur, ut hoc factum stabili memorie commendetur, presentem paginam conscribi feci et sigillo domus fratrum Teutonicorum per manum magistri eiusdem ordinis Hermanni de Salza appenso, insuper et mei sigilli munimine constitui roborari. Acta sunt hec in Plawe anno gracie мCCXXXVI; kalendis Magi indictione vIIII, presentibus testibus subscriptis viris honorabilibus Reimbotene (!) et Erkenberto fratribus de Strazberc, Heinrico filio meo seniore, Heinrico de Wida, filio fratris mei, Cunrado de Machwiz, Marcwardo de Milin, Wezelino, Cunrado de Cornowe, Diethero, Heinrico de Sconinvelt, Heinrico et Cunrado filiis predicti Cunradi de Rode et aliorum plurimorum ho

nestorum.

65. Bischof Engelhard von Naumburg befreit mit Zustimmung der
Vögte von Weida die Kirche zu Schmircha vom Pfarrverbande
mit Ronneburg.
Zeitz, 1237 März 18.

Druck: Löber, Historie von Ronneburg (1722) Anh. I;
genzbl. 1790 8. 23.

vergl. Lobenst. Intelli

Engelhardus miseratione divina Numburgensis episcopus fidelibus universis, ad quos pervenerit scriptum presens, salutem in nomine Iesu Christi. Suborta diutius et ventilata inter Gothofredum plebanum de Ronberg ex una et Gerhardum militem de Lůbischwiz ex parte altera questione super libertate ecclesie in Schmircha, quam dictus plebanus sue parochie filiam asserebat, tandem post multimodos tractatus hinc inde habitos sic est factum, quod de voluntate advocatorum de Wida Heinrici et Heinrici amicorum filii fratris ipsorum Heinrici, qui ius patronatus habet in parochia Ronnebergh, et prefati plebani accedente sententia nos in synodo nostra pronunciavimus diffinitivam sententiam proferendo, Schmircha vel Schmirdewiz ecclesiam liberam esse et nullum subiectionis respectum ad parochiam in Ronnebergh vel Ronberch habere, sed in se ipsa ius parochiale in perpetuum obtenturam. Et ut libertas eiusdem ecclesie in Schmircha

.

magis constare valeat, universis presentem paginam exinde conscriptam sigillis nostro et advocatorum de Wida iussimus insigniri. Testes huius rei sunt Waltherus decanus, Ulricus, Rudigerus, Conradus custos, Heroldus scholasticus, canonici Cizenses, Heinricus prepositus s. Stephani in Czic"), Theodoricus de Breitenbach, Heinricus filius suus, Volwicus, Heinricus et Ludovicus fratres de Silizena, Heinricus de Casskirchen, Albertus de Lawiz et alii) quam plures. Actum Ciez anno gratie мCCXXXVII; xv calendas Aprilis, sedis nostre anno

XXX.

66. Gertrud, Äbtissin des Stiftes Quedlinburg, vergleicht sich mit Heinrich dem Ältern, Vogte von Weida, über die Vogtei zu Gera. Gera, 1237 Oct. 25. Hdschr.: HA. Schleiz, Orig. Perg.; 2 sehr zerbrochene Siegel hängen an rot und grüner Seide.

Aufschr. des 15. Jahrh.: Eyn brif der ebtissin von Quwedelburg Wyda und Gera betreffend

Druck: Cohn in Ztschr. des Harzvereins Jahrg. III S. 190; Alberti S. 37.

[ocr errors]

In nomine sancte et individue trinitatis. Gertrudis dei gratia Quedelingeburgensis abbatissa. Ne questiones abbolite reviviscant et morbum paciantur sopite controversie recidivum, oportet interdum acta temporum et causarum scripturarum testimonio roborari. Ideoque notum sit òmnibus presentis temporis Christi fidelibus et futuri, quod cum inter nos et dominum Henricum seniorem advocatum de Wida super quibusdam dampnis et iuribus questio verteretur proponentibus nobis, quod, cum omnis acquisitio, que de iurisdictione advocacie de Gera provenire consuevit, deberet dividi in tres partes et ex eisdem partibus nobis due et eidem advocato tercia tantum cedere debuisset, ipse tres percepisset ex integro in nostrum iniuriam et gravamen, respondit advocatus idem, quod et ipse et progenitores sui tam duas illas partes quam terciam multo tempore quietissime possedissent et ipse prescripsisset illas tanto tempore bona fide, quod nullam prorsus super hoc sentiret consciencie lesionem. Unde talis inter nos super hoc et aliis compositio intervenit, quod acceptavimus septuaginta marcas argenti ab ipso et contulimus ei predictas duas partes, de quibus movimus questionem, in feudo et suis filiis nichilominus conferemus cum omni plenitudine iuris sui in omnibus bonis ecclesie nostre tam infeudatis quam liberis per totam advocaciam de Gera, eo dumtaxat excepto, quod super debitis et maledictis ac alapis emergentibus inter cives oppidi de Gera iudicabit sculthetus noster, maiora vero ad supradictum advocatum vel ad ipsius villicum referentur. In omnibus autem, in quibus nobis vel nostris aliqua fuerit. iniuria irrogata, de qua aliqua satisfactio competit advocato, satis

a) Ttziz. b) ut et alii.

« AnteriorContinuar »