philosophiæ, morum, ac vitæ præceptis, diversis facetiarum et sermonis generibus, multarum rerum, scitu tam gratissimarum quam utilissimarum, copia, variisque orationis et poëseos artibus, in inveniendis, disponendis, connectendis, et ornandis rebus, in sententiarum ac verborum delectu, abundant; et dignæ omnino sunt, quæ ab unoquoque, qui non modo sapere plus quam plebs, sed honeste etiam et jucunde vivere cupit, diligenter ac studiose per totam vitam legantur. Quicquid autem vitii vel ætas vel auctorum institutio iis aspersit, facile poterit vitari non tantum a viris, quibus subactum est judicium et pectus sapientia munitum, sed etiam a juvenibus, modo non obtuso sint ingenio, aut idonei præceptoris ope et consiliis destituti. Levia quoque illa vitia tam magnis redemerunt virtutibus, et tanto plura habent, quæ laudes et admireris, quam quæ improbes vel potius ignoscas, ut ad nos adhuc hodie plus et voluptatis et utilitatis ex earum, quam ex aliorum librorum veterum, lectione redundet. Quantopere itaque eas Romanis, illo ævo viventibus, et placuisse et profuisse putabimus? Nam satirici poëtæ, qui mores describunt sæculi sui suorumque popularium et æqualium, horum quoque animos maxime percutiunt. Quid vero? nonne nimium risus facetiarumque pretium est, si honestatis probitatisque impendio constant? Jam dudum enim audire mihi videor paulo rigidiores morum censores graviter obscœna illa, tanquam ea, quæ pudorem offendant et noceant morum castitati, damnantes, et Persium, qui ab iis, si quartam exceperis satiram, abstinuerit, Horatio propterea et Juvenali anteferentes. Verum enim vero salva res est, jamque multi causam famamque horum poëtarum propugnarunt,13 et in his nuper Cl. Koenig, (de Sat. Rom. p. 96. seq.) cujus verba nunc mea facere, et alio NOTE 13 De obscœnis multorum scriptorum locis passim disseruit Bayle in Dict. hist. crit. (vid. in ej. Ind. Obscénitez) copiose vero T. Iv. p. 3007 3024. Edit. Rotterd. 1720. (Т. 11. p. 3159. sq. Ed. Rotterd. 1702.) in Eclaircissement sur les Obscénitez. rum observationibus infra in notis adjectis firmare liceat, ne horum scrinia compilasse videar. Hæc autem sunt, quæ ille disputavit : 'Ab instituto meo non videtur alienum, paucis ea attingere, quæ multos graves viros, nimiumque in jocis religiosos, a Romanæ satiræ auctoribus legendis non tam solent deterrere, quam ad eos juventuti commendandos segniores reddere; 14 quæ contra interdum sola Latinorum poëtarum NOTE 14 Hos ita refutavit Fr. Gottl. Barth. in Præfat. ad Propert. p. vi. sq. Serio credimus, etiam adolescentibus lectione librorum paulo licentius scriptorum (a quibus eos frustra retinere conamini, o boni! nituntur enim in vetitum) interdicendum non esse. Ac primo quidem fateor, mihi quodlibet antiquitatis fragmentum, quod e communi literarum naufragio servatum, et ad nostra tempora transmissum fuit, gratissimum omnique veneratione dignissimum videri. Id si sit ejusmodi, ut in rebus turpibus quantum quantum est, versetur, neque præterea quicquam efficiat aliud, quam pruritum libidinis ut excitet, adeoque juvenum animis certissimam per se pestem afferat, manum non verterim, si quis ejusmodi librum juvenibus eripiendum et quasi vi extorquendum clamet ac pertendat. Sed idem si liber in quibusdam modo locis bonis juvenum moribus officere posse videatur, præterea vero multa præclara, graviter, ornate, venusteque dicta contineat, quæ vel severissimi Catones legant, næ maxime et injurii talis in libri foremus auctorem, et juvenum rationibus pessime per nos consultum fuisse, quilibet opinionis præconceptæ vinculo non constrictus judicaret. Sed fac etiam juvenes ejusmodi loca obscena legere, hæc non erit nostra culpa, mus. Neque enim aut ipsi illa scripsimus, aut commentariorum luce collustraviPoëta igitur ipse causam dicat suam, et se partim religione sua, partim moribus sæculi, quo vivebat, defendat; nobis, qui ejus interpretamur scripta, de eo quidem non adeo laborandum videtur. Neque tamen video, quid rerum cognitio turpium probo juveni virtutisque veræ amanti, detrimenti possit afferre, præsertim ab homine gentili, a veri Dei cultu alieno, percipienda. Nam mala quidem nosse, nec tamen ea probare, usque adeo vitiosum aut reprehendendum non est, ut potius is demum nomen ac dignitatem hominis virtute præditi sustinere tuerique mihi posse videatur, qui cuncta mala atque illecebras eorum omnes cognorit, et nihilo tamen secius recte facta honestatemque totis viribus animoque toto complectatur, ejusque se pulchritudine delectet unice Virtutis veræ custos rigidusque satelles. Ejusdem sententiæ fuit Janus Gebhardus, antiquior Propertii editor. Prætextatis verbis, inquit, non imbuendas aures juvenum esse dicunt, et recte: sed an horum lepidissimorum poëtarum genius tantum flagitii, tantum corruptelæ in lectorum animos admittat, nescio, et sane, Dei virtute dicam, non sensi. Utinam non obscenioribus sæpius domi dictis teneriorum animi redurarentur, et, quod neque pictum neque fictum in poëmatis, audiretur, unde puerorum os, oculi, aures fædissime inquinantur moresque pessum dantur.-Omnium historicorum atque oratorum monimenta a tactu atque oculis juventutis proscribenda sunt, si credunt, quando vitiorum turpitudines suis verbis exequuntur, talia in animos teneriores destillare, ibidemque contagium allinere. Ubicumque dulce est, inquit Arbiter, ibi et acidum invenies. Idcirco provida boni natura sensum fugiendi noxia omnibus animantibus indidit; hominibus quoque discernendi rationem. Poëtis nostris inspersa sunt quædam, quæ pravis mentibus adhærescant, generosos præterlabantur. Confirmatus ad honesta animus verbum lasciviusculum facile transmittit. Illa nunc ita toleranda sunt, ut bona confinio malorum discernamus; ita habenda et tractanda, ut nosmet innocentia tutemur. Præclare quoque nostram in rem Miltonus in Paradise Lost v. 117. sq. Evil into the mind of God or man May come and go, so unapprov'd, and leave No spot or blame behind. Conf. Heynius in Præfat. ad Tibullum, inpr. §2. et 3. edit. pr. ubi ostendit, quale partim pretium hujusmodi poëtis, qui certe non sint lasciviores ac lubriciores Gressetis, Grecurtis, Chau studium delicatulis et mollibus, quos philosophorum gravitas dignitasque oratorum nunquam pellexisset, ad animum suum impurum pascendum excitaverunt, obscœna ex nostro sensu et turpia.---Ut omittam, ad judicium de poëta aliquo ejusque virtutibus ferendum, neque mores ejus, neque argumenti, quod tractaverit, rationem pertinere, non semper animo videtur obversatum, pleraque, a quibus cultior ætas abhorreat, rudiori, aut omnino remotiori, neque dictu neque factu turpia fuisse ;15 cumque turpia proprie vocentur, quæ NOTE lieuis, Lafaris Francogallicis poëtis, (ne quid de vernaculis nostris dicam) statuendum sit, partim vero etiam qui fructus ex iisdem legendis percipi possit.' 15 Jani de moribus Horatii, in edit. hujus poëtæ T. 1. p. cIII. edit. pr. 'Si cogitemus,' inquit, quam dissoluta fuerit Horatianæ ætatis licentia ; quam prorsus honestus et a vitii crimine liber fuerit amor peregrinarum et libertinarum; quam parum, certe ante legem Juliam latam, ipse pцегоrum amor sceleris habuerit; denique quam multæ et notiones et loquendi formæ eo tempore dignitatem et honestatem habuerint, quas postea politior usus, ut fit, respuit, et inter illiberales retulit: hæc si cogitemus, jam multum ex illo Horatii vituperio perire sentiamus. Loca et carmina Horatii, quæ nos hodie offendunt, eo tempore non ita offendebant; licet, quod nos hodie in verbis castiores sumus ac delicatiores, non sequatur, ut ideo et mores hodierni castiores sint. Accedit, quod dare possumus, Horatiam hominem hilarem et suavem, præsertim in illa sæculi sui in. dole, ab amore non immunem fuisse, ejus philosophiam morum hac parte laxiorem fuisse, eum arsisse subinde libertina aliqua aut peregrina puella ; neque tamen ideo desinet esse is vir magnus, bonus, et honestus. Nam honestati contraria fiant, obscœna vero, quæ nauseam moveant, ad honestatis et decoris vim et significationem, quam singulæ ætates constitutam haberent, et ad politum sensuum judicium humanitatisque cultum, quo vel destituti essent homines vel excellerent, omnem de hac re disputationem esse referendam. Obscœnitatis enim et dedecoris vis et potestas hominibus, in agris sylvisque errantibus, nulla fere fuit; ea tantum, quæ palatum, oculos, nares male haberent, removebantur e conspectu. Congregatis vero hominibus et in societates collectis, matrimonioque constituto, verecundia tandem nata est et pudor, quo ab eorum, quæ remotis arbitris fierent, mentione vel abstinerent, vel vocabulis ea, a similitudine aliqua petitis, et circumlocutione quadam indicarent. Qua in re autem antiquior ætas fastidii tam delicati non erat, id quod ex multis verbis et dictionibus apud Homerum notum est, quibus ad amorem, familiaritatem, et consuetudinem utriusque sexus, nuptias, et furtiva gaudia designanda usus est. Quæ deinde verba a tragicis et lyricis, quasi auctoris præstantia obscœnitatem amisissent, dignitatemque aliquam vetustate essent nacta, magnam partem sine sensus exquisitioris et politioris offensione adhibita in vulgari quoque sermonis consuetudine retinebantur. Sed relictis aliis ad ea veniamus, quæ communia fuerunt Græcorum et Romanorum, unde multæ res et dictiones, quas turpes et obscoæna nunc vocamus, in utrorumque factis et dictis, nisi honestæ ac laudabiles essent, tamen sine reprehensione et fierent, et dicerentur. Primum ipsa mythorum et sacrorum ratio, antiquissimis temporibus orta et constituta, multis, ut nunc quidem, lascivis et obscœnis, quæ religionis auctoritas quasi sanxerat, mentes et aures castissimas assuefecit. Deinde Græcis et Romanis, vel severioribus, NOTE nunquam amavit matronas aut ingenuas, nunquam, quod præclare Lessingius docuit, pueros amavit, et sic leges Romanas illasque naturæ nunquam violavit; potius graviter subinde in adulteria proprie dicta inces tosque amores invehitur. Carmina etiam illius amatoria haud dubie sæpe lusus poëtici, ad hilaritatem facti, sæpe et e Græco poëta expressa sunt.' cum vestimenta nullam fere corporis partem semper celarent, et in exercitationibus gymnicis omnia sæpe deponerentur, fœminæque ex gynæceis in virorum consuetudinem et coœtum raro venirent, ut pudori ipsarum fuisset consulendum: multa manserunt honesta, et sine honore præfando dicenda, quæ, vestimentorum immutata ratione, et verecundia in sequiorem sexum, qui nunc non minimam vitæ socialis partem constituit, ab ingenue et liberaliter institutis non usurpantur. Porro, quod caput mihi videtur, cum mores civium discipli. na publica, majorum institutis et legibus maxime formarentur, iis autem legibus cives tantum tenerentur; multa, quæ turpia fuissent in cives commissa, in peregrinos concessa erant, de quibus igitur libere et aperte loqui nemo verebatur, præsertim in elegantiorum et delicatulorum circulis. Honestatis quidem, decoris, et pudoris vi magis exculta, ii, qui gravitati et dignitati studerent, a multis quidem dictis sibi temperarunt, quæ multitudinis levitati et petulantiæ semper probabantur, ut Periclis tempore Aristophanis joci impuri Atheniensibus, quibus honestatis præcepta Socrates tradiderat, quosque pulchri et decoris sensu Phidias imbuerat. Omnino autem inter liberales jocos lasciva quoque et ea habebantur, quorum mentio ingenue instituto nunc ruborem offunderet, quanquam a philosophorum disputationibus, historicorum gravitate, et usu forensi aliena, poëtis tamen in primis concessa; eaque ex illis sublata velle, aut vitio illis dare, absurdissimi fastidii arbitror. Quod si igitur Ovidio, Catullo, Martiali, reliquisque poëtis ea venia danda est, ab omnibus, qui in legendis priscorum monimentis mente et cogitatione eorum temporum, quibus quisque scripserit, rationem præsentem sibi fingere sciant, ut lascive interdum ludant, parumque pudice loquantur; quanto majorem excusationem satirici habent, qui in rerum turpitudine exagitanda, id, quod sibi proposuerunt, risu magis et joco, quam austeritate et severitate consequi queant. Omnia, quæ in Horatio obvia sunt, quæque obscœna et turpia nunc vocamus, ea cogitemus a vitæ elegantia lautiorum Romanorum nequaquam tunc abhorruisse, neque ingenuis et liberalibus |