Imágenes de páginas
PDF
EPUB

viris indigna fuisse existimata; nec ad sanctioris disciplinæ præcepta, quæ et literæ sacræ et emendatior philosophia nobis inculcant, ea revocemus, quæ liberior vivendi ratio Romanorum, pudoris legibus non tam astricta, tulerat. (Quapropter et ii, qui liberius vivendi genus poëtis Romanorum exprobraverunt, inique egisse videntur; nec sapientius ii, qui causa eorum suscepta, ex scriptis judicium de moribus alicujus faciendum non esse, perhibuerunt. Quæ enim ad honestatis rationem, tunc usu receptam et consuetudine, relata, bono viro et liberali indigna non erant, eorum exprobratio injusta est, et inepta defensio.) Juvenalis rerum turpitudinem verborum obscœnitate adeo de industria persequi videtur, ut facile appareat, id egisse poëtam, ut ab illis deterrimis libidinum generibus lectores absterrreret, sceleratos et abominandos homines in invidiam adduceret, gravissimamque infamiæ notam iis inureret.16 Huic consilio quoque aptissimum fuit, si quid judico, illud nauseæ movendæ studium, quod in nonnullis locis elucere videtur, quanquam in literis et artibus elegantioribus huic studio aqua et igni interdictum a viris doctissimis video. Ceterum e scholis quidem explicatio istorum locorum, quæ in editt. in usum Delphini e textu tam inepte resecata, quam stulte et imprudenter collecta et ad calcem adjuncta sunt, (v. inf. Ind. Editt. ad a. 1684.) nisi cum gravitate institui possit, omittenda est; quanquam existimo, ea teneris juvenum animis non tam pestifera esse, quam quorumdam poëtarum nostræ ætatis deliciæ et elegantiæ, quibus res turpes et ab honestate remotissimæ vel liberali et ingenua facie induantur, vel verborum et sententiarum venere et illecebris commendentur. Etenim, ut maxime tecte et ambigue ea enunciando verecundiæ et pudori consultum videtur, ita facillime animis castis iisque improvidis se insinuant, libidines excitant, castitati altissima vulnera infligunt, et corporis ingeniique vires frangunt et debilitant.'

NOTE

16 Rigaltius in Diss. de Sat. Juven. 'Dicta Juvenalis,' inquit, 'sic accipienda sunt, tanquam profecta ab rigido veritatis cultore, qui naturam ducem secutus, Virtutem pro summo numine habebat, fucum et imposturas detestabatur. Dares illi alium ducem, illum scilicet veritatis auctorem, ipsiusque Naturæ dominum, cœlestissimi viri perfectam imaginem absolvisset. At scelera perpetuis tenebris damnanda prodit et exponit, ac pessimo exemplo aperit quæ reprehendit. Quin potius optimo exemplo scelera sic reprehendit, ut ea nemo non execretur; sic aperit, ut ea nemo non tenebris damnet. Quid faceret? scribebat sæculo Cæsarum flagitiis contaminatissimo, legibus una cum elisa magistratuum voce evanidis, Romana illa quondam virtute sopore pæne letali marcescente. Ergo quemadmodum lethargicis excitandis picem crudam, lanam succidam, cepas, galbanum, et similia tetros odores vomentia incendere, evocatisque

sternutamentis cerebrum concutere medici jubent: sic admotis satirarum facibus fœtida ganearum gurgustia et obscœna prostibulorum lupanaria accendi, noctesque Neronianas illustrari profuit, ut inde excitata spurcities nares et cerebrum feriret; ac per hoc somniculosus ille marcor, qui Romanorum animos oppresserat, vehementi indignatione, tanquam sternutamento, discuteretur. Nam quod aliud fuisse dicemus consilium sanctissimorum Patrum, qui tot nefanda ac detestanda poëticæ theologiæ mysteria verbis etiam obscœnissimis aperuerunt? certo non minus pudeat legisse Nævolum, quam in quinta Arnobii disputatione ithyphallorum Græcorum originem. Plerumque autem quos ab rebus turpibus et flagitiosis nec præmia virtuti posita redemerant, nec pœnæ legibus irrogatæ deterruerant, ingens detectæ turpitudinis pudor revocavit; et Persarum fœdissimam fugam, quam nec disciplinæ militaris sacramentum,

NOTE

nec fortia majorum suorum exempla represserant, matronæ Persides peplos ipsæ sibi suos ab imo sustollentes, interrogantesque an illuc, unde ipsi fugacem pedem infantes extulerant, confugere vellent, objecto pudore in mediam persequentium aciem cum victoria converterunt. Itaque non inutile esse videtur rerum turpiter gestarum turpitudinem sic exprobrare narrando, ut pudorem de frontibus etiam impudentissimis exprimamus. Immo hoc potissimum quæritur, isto præsertim satirarum genere, quod morum imitationibus ac descriptionibus constat. Cf. Horat. Sat. 1. 4. 2. sq. et 1. 1. 62. sq. Quare mirari soleo, Plinium in his toriæ naturalis opere mirabili ac plane divino sic esse opinatum, ut diceret, mira humani ingenii peste sanguinem et cædes condi annalibus, unde hominum scelera cantur. Quasi cunctos ab historia dehortari voluerit, qui tamen pessimorum Principum, nec minus quidem ipsius Neronis res gestas libris XXXI. a fine Aufidii Bassi conscripserat, quos libros utinam nobis superiora sæcula non invidissent, et morem illum veterem, quem ad Pompeii M. tempora mansisse Cornelius Nepos tradidit, revocari placeret, historia non nisi ab honestissimo quoque scriberetur: sic enim ad exemplorum fidem accederet eximia scribentis auctoritas, magnum utique rerum gestarum narrationi pondus additura. Id autem eo libentius hic commemoro, quod ut historiam ab honestissimo scribi, sic et morum satiram ab optimo quoque componi addecet; ne aut historia servili mendacio inquinata vanescere incipiat, aut satira in sceleratam auctoris con

nos

scientiam retorta prorsus hebescat. Quisquis igitur historicus appellari meruit, res honestas et turpes uti quæque gestæ sunt exponit; rectene an secus gestæ sint, curæ esse suæ vix putat, cum is sit qui ab Aristotele dicitur μέσος καὶ αὐθέκαστος. Satirarum scriptor censuram agit etiam cum narrat; etenim instat ut accusator, disquirit ut judex, castigat ut vindex. Est autem communis historiæ satiræque παῤῥησία, qua cavetur, ne quid illa veri dicere non audeat, neve quid ista probrosi carpere et notare formidet. Itaque cum ex rerum gestarum cognitione pravorumque morum correctione habeant homines, unde prudentiores ac meliores fiant; utrumque autem ab historia et satira jucundissime conficiatur: non usquequaque perperam fecisse videntur, qui ingeniis una cum imperio Romano senescentibus, cum jam libros animo fastidiente male singulos tangerent, adeoque doctrinas ut venena detestarentur, Juvenalem et Marium Maximum curatiore studio, ut inquit Ammianus Marcellinus, lectitabant, nulla volumina præter hæc in profundo otio contrectantes: nempe segnitiæ suæ delicias faciebant, existimabantque ingentem scriptorum turbam negligi impune atque insuper haberi, dum esset unde et moribus depravatissimis extrema remedia, et temporibus difficillimis exempla convenientissima suppeterent. Nunquam enim mihi persuaderi patiar, Ammianum hæc ideo notasse, ut Juvenalis aut Maximi lectionem inter rerum publicarum corruptelas poneret, cum ipse, quoties philosophum agit, non pauca commutatis tantum syllabis ex Juvenale transcribat: de quo etiam hoc omni as

TESTIMONIA ANTIQUA DE JUVENALE.

M. VALERIUS MARTIALIS EPIGR. VII. 24.

CUM Juvenale meo quæ me committere tentas,

Quid non audebis perfida lingua loqui?

NOTE

severatione affirmetur, et ipsæ sedecim satiræ clamant, adeo pertinaciter vitiis infensum fuisse, ut cum iis homines una sæpissime flagellaret. Marium vero Maximum, etsi opera ejus, quæ verbosissima et minutis historiis implicata fuisse Flavius Vopiscus autumat, interciderint, tamen strenuum vixisse bonarum partium sectatorem, declarant plurima, quæ ex eo Lampridius, Spartianus, et alii historiæ Augustæ scriptores commentariis suis indiderunt. Dicamus igitur, hosce duos auctores ut civilium doctrinarum compendia quædam illius ævi delicatis maxime placuisse :

Marium quidem Maximum, ut copiosa exemplorum varietate locupletem, et omnia Cæsarum historica uberrimis septenariis complexum; Juvenalem vero ut magistrum veteris disciplinæ ac totius vitæ humanæ censorem gravissimum, in arcana ipsa morum summo cum imperio penetrantem. Summum voco imperium excelsæ mentis sublimem stylum, quo se supra mortalium nobilissima erigit, et omnia illa tanquam puerorum pupas et crepundia despicit, ut solius virtutis rationem habendam esse commonstret.'

Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes;
Thesea Pirithoi destituisset amor.

Et Siculos fratres, et majus nomen Atridas,
Et Ledæ poteras dissociare genus.
Hoc tibi pro meritis et talibus imprecor ausis,
Ut facias illud, quod, puto, lingua facis.

IDEM EPIGR. VII. 91.

De nostro facunde tibi Juvenalis agello
Saturnalicias mittimus ecce nuces.

Cetera lascivis donavit poma puellis

Mentula custodis luxuriosa Dei.

IDEM EPIGR. X11. 18.

Dum tu forsitan inquietus erras
Clamosa, Juvenalis, in Subura,
Aut collem dominæ teris Dianæ ;
Dum per limina te potentiorum
Sudatrix toga ventilat, vagumque
Major Cælius et minor fatigant:
Me multos repetita post Decembres
Accepit mea rusticumque fecit
Auro Bilbilis et superba ferro.

CLAUDIUS RUTILIUS ITINERAR.

Lib. 1. 603-606.

Hujus vulnificis Satira ludente Camœnis
Nec Turnus potior, nec Juvenalis erit.
Restituit veterem censoria lima pudorem ;
Dumque malos carpit, præcipit esse bonos.

C. SOLLIUS APOLLINARIS SIDONIUS

Carm. IX. 266. sq. ad Magnum Felicem Cos.

Non qui tempore Cæsaris secundi
Æterno incoluit Tomos reatu:
Nec qui consimili deinde casu,
Ad vulgi tenuem strepentis auram,
Irati fuit histrionis exul.

AMMIANUS MARCELLINUS

Historiar. lib. xxvIII.

Quidam detestantes, ut venena, doctrinas, Juvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina,

præter hæc, in profundo otio contrectantes.

PORPHYRIO

seu, quisquis est, vetus Grammaticus,
in Comment. ad Horat. Sat.

Satyra Horatii inter Lucilii Satyram et Juvenalis est media: nam et asperitatem habet, qualem Lucilius, et suavitatem, qualem Juvenalis.

SUIDAS IN LEXICO.

ΙΟΥΒΕΝΑΛΙΟΣ ποιητὴς ̔Ῥωμαῖος. οὗτος ἦν ἐπὶ Δομετιανοῦ βασιλέως ̔Ῥωμαίων. Ὁ δὲ Δομετιανὸς ἐφίλει τὸν ὀρχηστὴν πρασίνου μέρους τὸν λεγόμενον Πάριν, περὶ οὗ καὶ ἐλοιδορεῖτο ὑπὸ τῆς συγκλήτου, καὶ ̓Ιουβεναλίου τοῦ ποιητοῦ· ὅστις βασιλεὺς ἐξώρισε τὸν ̓Ιουβενάλιον ἐν Πενταπόλει ἐπὶ τὴν Λιβύην. τὸν δὲ ὀρχηστὴν πλουτίσας ἔπεμψεν εἰς ̓Αντιόχειαν· ὃς κτίσας οἶκον καὶ λουτρὸν ἔξω τῆς πόλεως ἐκεῖ τελευτᾷ.

DIVISIO ET ARGUMENΤΑ

SATIRARUM JUVENALIS.

JUVENALIS Satiræ sedecim in multis codicibus, tam scriptis quam editis, v. c. in 4. 19. 26.45. 46. 49. 55. 59. 70. 74. 75., distribuuntur in quinque libros, quorum primus quinque priores, secundus sextam, tertius VII. VIII. et IX., quartus X. XI. et XII. quintus tres ultimas complectitur. Hi libri laudantur jam a Prisciano, et a vet. Schol. ad Sat. III. 240. Hinc divisionem hanc retinui, etsi parum apta est, (nam plerique libri non nisi tres satiras, et secundus adeo unam tantum continet,) et ab ipso poëta eam profectam esse vix crediderim.

« AnteriorContinuar »