Vomer deficiat, ne marræ, et sarcula desint. Sæcula, quæ quondam sub regibus, atque tribunis His alias poteram, et plures subnectere causas: Sed jumenta vocant, et sol inclinat: eundum est. Nam mihi commota jam dudum mulio virga Annuit. Ergo vale nostri memor, et quoties te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, 315 ferri mensura in catenis adhibetur, adeo ut vereri possis, ne desit aratrum, ne ligones atque sarcula deficiant. Fortunatos atavos proavorum et beata sæcula vocaveris, quæ sub Regibus ac Tribunis olim urbi Romanæ conspexerunt unicam satis esse custodiam. Licebat quidem istis alias ac multas rationes adjungere. Verum jam invitant muli, atque Sol occidit. Oportet discedere. Jam enim flagello concusso pridem mulorum ductor mihi signum dat. Vale igitur ; recordare nostri. Cum vero te Roma Aquino tuo remittet recreari ........... 311 mara 46. 47. ac 15. ut 16.-312 pravorum (hominum nunc male viventium) aliquot libri, nescio qui, teste ac prob. Bahrdt. Recte, opinor. dicis 14.-316 declinat 21. includit 22.-317-322 desunt 13. Jam 19.20. jamdu dum commota 20. commotam...virgam 11.-318 Innuit 20-22.25. 45. 46. 48-50.55. 56. 57. 59-69. 71-74.77.81. vade 17. a m. pr. mei pro nostri 22. ex emendat. vel comp. scrib. uri.-319 reddit 14. 16. 25.-320 Elvinam 17. 19. 20. 21, culturæ necessaria. NOTE 311 Vomer] In aratri extremitate ferrum est quo terra scinditur. Marræ, Sarcula] Rusticainstrumen. ta, quibus inutiles herbæ resecantur. 312 Proavorum atavos] Proavus est avi pater: atavus autem quintus pater est. 313 Sub Regibus] Hi numerantur septem, Romulus, Numa, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus; quorum loco Consules deinceps imperitavere. Tit. Liv. 1. 1. et 11. Quæ prima fuit ætas Populi Romani prope ducentos et quinquaginta per annos, sub Regibus, ut ait Florus in prologo. Atque tribunis] Anno urbis trecentesimo decimo, primum creati Tribuni militares consulari potestate, ut narrat Livius 1. Iv. ne Consules e plebe crearentur: quod postea tamen ei concessum, Itaque Tribuni. militares identidem et subinde Remp. rexerunt. 314 Uno contentam carcere] Quem Tullus Hostilius ædificari jussit, ut refert Sallust. 316 Jumenta] A jungendo quidam, alii melius, ut videtur, a juvando originem trahunt. 318 Annuit] Admonet expedita esse ad iter omnia, rhedæ impositam suppellectilem: Umbritium jam exресtari. Vide supra, vs. 10. 319 Refici properantem] Cupientem recreari ex urbis ac tumultus popularis tædio. Aquino tuo] Quoties ibis in patriam tuam, o Juvenalis, Aquinum scilicet, Campaniæ civitatem, via Latina. Me quoque ad Helvinam Cererem, vestramque Dianam 320 Converte a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros. festinantem, tu me etiam a Cumis abstrahe ad Cererem Helvinam, ac vestram Dianam. Statim ego caligis indutus in terram frigidulam advolabo Satirarum auxiliator, modo ut mei non eas pigeat. ............ 23-27.45-48.50.55-58. 60-69. 71-73. Elivam 22. Eleusinam 7. Recte for. san, modo præpos. ad ante Cererem inseratur. veramque 19.-321 Convelle 10. 11. 14-17. 19-25. 27. 45-50. 54-69. 71-74. 77. forte rectius, et majore cum vi-322 Auditor 2. 21. 75. 76. 77. Audax Hesperios conj. Turneb. Adv. XXVII. 31. et satirarum ni pudet, illuc Auditor veniam non male Plathner. NOTE 320 Me quoque, &c.] Me pariter a Cumis, quo proficiscor, accersere memento ad te. Aquinum ego statim adibo, teque conveniam et Satiras una conscribemus. Helvinam Cererem] Habebat Ceres Fanum ad Aquini suburbium, cui Helvinum nomen a fonte proximo ejusdem appellationis. Minus placet quod nonnulli ab eluendo, alii vero ab helvo colore, quem flavum esse aiunt, ex Varrone etymologias petunt. • Vestramque Dianam] Quam nimirum colitis tu Juvenalis popularesque tui Aquinates, in Minturnensi luco. 321 Cumis] Vide supra versum 2. hujus Satiræ. Ni pudet illas] Siquidem exiguæ meæ opis ac industriæ non pudet ac piget te eximium Vatem ac Satirographum, ipsasque Satiras. 322 Adjutor] Nonnulli codices habent, auditor. Gelidos in agros] Ob situm. Frigus certe faciunt colles, sylvæ, flumina. Caligatus] More strenui militis instructus, certe acer vitiorum hostis. Caligæ sunt militaria calceamenta, a quibus denominatus est Caligula Imperator, eo quod in castris natus: mediam usque tibiam protegebant, et pars superior caput leonis videbatur, ut patet in antiquis marmoribus. EXCURSUS AD SAT. III. 90. 91. SENTENTIA hujus loci non obscura quidem, sed parum commode expressa videtur; etsi interpretes tantum non omnes difficultatem verborum vel non senserunt, vel callide dissimilarunt. Libri tamen non variant, nisi quod deterior legitur in 15. et 24. maritus in 16. Illa et quemordetur in vet. Cod. Claverii; unde hic non male emend. in paraphrasi IV. in Juven. Illa-gallina et cum mordetur, adjecta ac nota: ' quia gallinæ maritus nihil fœmineum sonat, (unde et puer, cujus vox gallulascit, h. e. viriliter sonat, dixit Næv. ap. Nonium 2. n. 368.) sed gallina ipsa, cum salitur vel initur a gallo, cristulam ipsius mordente, unde illa quid exile, aut querulum, vel raucum edere solita est: nam adolescentulus, qui, ut ita dicam, gallulascit, indicia potius quasi virilitatis emisisse dicitur, quam animi parum masculi; galli denique natura, quantum alterius alitis, calida et alacris est, ac ejus cantilena, ubi maritum gerere occepit, ipsis quoque leonibus pavorem incutit.' Hanc veram poëtæ mentem esse non dubitabat Grangæus, qui tamen τὸ Ille retinebat, et hunc verborum ordinem perperam constituebat: Ille, scil. adulator, miratur vocem angustam, qua deterius nec sonat gallina, cum mordetur a marito. Cl. Bredenkamp in Syntagmate Opusc. scholast. (Magazin für öffentliche Schulen und Schullehrer. Vol. 1. P. 11. p. 439. 440.) corrigit: Illa scil. vox, qua mordetur gallina a marito, vel qua deterior nec Ille sonus, quo, cet. Idem τὸ mordetur dictum accipit pro objurgatur, quia sonus galli, si gallinas increpare videatur, ingratissimus sit et singularis. Sed verbum mordere, si de gallis adhibetur, proprio videtur sensu capiendum. Equidem olim suspicabar reponendum: qua deterius nec Illa sonat, quæ mordetur gallina marito, (3. cas. pro a marito) vel: Ille sonat, cui mordetur gallina, maritus. Nunc vero levissima mutatione legere malim: Ille sonat, cui mordetur gallina marito, ut ille, cui marito doctius dictum sit pro ille maritus, cui, h. e. a quo mordetur gallina; quemadmodum ap. Horat. Sat. 1. 10. 16. Illi, scripta quibus Comedia prisca viris est,' et ap. Sil. 1. 280. ' Haud alium vidit tellus, cui ponere finem Non posset mors una viro.' Pro cui facile substitui poterat quo, vel incuria librariorum, vel glossa a quo margini ascripta, quæ forte in textum irrepsit, et deinde, cum leges metri totam respuerent, dimidia ex parte ejecta est. Quicquid vero ex his placuerit, sententia est eadem, quam interpretes fere omnes in h. 1. inesse putarunt: Miratur vocem angustam, exilem, quæ non minus ingrata est, quam vox galli, gallinam mordentis, h. e. si gallinam mordet; tum enim ultra vires urgere solet vocem acriusque intendere. Possis etiam simpl. interpretari: miratur vocem exilem vel raucam, quæ non minus ingrata est, ac vox gallinacei. Tum verbis, maritus, cui, vel a quo gallina mordetur, periphrasis contineretur galli, ut caprarum verbis Horatii, olentis uxores mariti, Od. 1. 17. 7. ubi v. Jani, qui coll. Theocr. 1x. 49. Virg. Ecl. VII. 7. et Ge. 111. 125. monet, hanc periphrasin non languere, sed exquisitam ac festivam esse, quæ latinum sermonem poëticum mirifice deceat, in alio autem, nostrisque temporibus, minus gratiæ habitura sit. Illa tamen ratio huic anteferenda. Ceterum bene h. 1. comparatur locus Quintil. Inst. XI. 3. 'Vox ultra vires urgenda non est: nam et suffocata sæpe et majore nisu minus clara est, et interim elisa in illum sonum erumpit, cui Græci κλωγμὸν nomen a gallorum [et graculorum] immaturo cantu dederunt.' Plathner hæc annotavit: 'Abstrusius quid poëtam notasse, fidentissime tibi præsto. Notum est, Cybeles sacerdotes Gallos vocari. Erat autem hoc hominum genus lascivum, et tantum non in ipsis templis muliebria patiebatur. Sed plerique etiam testiculos ponebant bilibres, (v. inf. VI. 371. sqq.) et lascivæ mulieres eorum concubitu maxime delectabantur, quod non gignebant. (v. inf. vI. 366. sqq.) Alterutrum Noster tetigit, tetigit tamen. Nam priori modo satirice gallinam vocat Gallum; posteriori vero, quod magis videtur, gallina erit adultera, quæ cum Cybelico solebat. Nam et Gallis istis vox exilis; (v. sup. 11. 111.) porro et mordendi verbum sic aptissimum: notæ quippe amantium blandientes morsiunculæ ex Prop. iv. 3. 25. 5. 39. et Ovid. Am. 1. 8. 98.' Cf. Jani ad Horat. Od. 1. 13. 12. Vereor tamen, ne poëtæ sic obtrudantur, quæ ipsi non in mentem venere; etsi ingeniosa certe hæc videbuntur iis, quibus lubet in talibus ingenio indulgere. EXCURSUS AD SAT. III. 231. Vox lacerta admodum torsit interpretes. Britannicus eam accepit de vermiculo, h. e. re vel levissima: Farnabius, Grangæus et alii de agello aut hortulo quam minimo, ubi vel unica lacerta latitare possit ac discurrere, ut soleat. Horum sententiæ favet Martial. Epig. XI. 19. iisque præivit vetus Schol. cujus nota est hæc: 'Notandum, quia feminino genere dixit lacerta, cum Virgilius masculino dixit lacertos: et aut ad animal retulit, quia sunt in agro quamplurimi, aut lacertam pro horto posuit, per quem discurrere et latitare consuevit.' Nonnulli lacerta pro lacerti dictum, vel hoc reponendum censent, ut tantum designetur agri, quantum est spatium brachii inter scapulæ et cubiti ossa; quemadmodum nos dicere solemus, ein Fuss Landes, vel, eine Hand voll Erde. Bahrdt ita παραφράζει: dominum tanti, quantum lacertus vel brachium sanum firmumque colere valeat. Heinsius ad Ovid. Fast. 11. 578. omnino lacerti legendum putabat coll. inf. XIV. 293. Arnob. 1. 111. (ubi Neptunus manarum et piscium dominus vocatur) et Martial. XII. 59. 8. quem versum sic emendabat: manæ dominus pediculosa, h. e. pisciculi marini, non magni pretii, (ut lacertus,) et sale condiri soliti in vasis s. orcis, (ut lacerti, apuæ, scombri, siluri, pelamides, gerres, cordillæ,) quo vescebantur ut plurimum mendicabula hominum pediculosa. Heinsii emendationem probavit Schraderus. Alii vero suspicantur, pro lacertæ vel latebra, vel lacerna, substituendum esse. Nihil horum mihi satisfacit, et crediderim potius, Juvenalem scripsisse taberna, h. e. casæ, quo sensu tabernas pauperum et obscurus dixit Horat. Od. 1. 4. 20. et Art. poët. 229.) et quocumque non pro quovis, sed pro qualicumque posuisse. Quicquid vero legas sententia h. 1. est: præstat alio quocumque loco agellum et hortulum, vel res tenues ac |