Præbebis quandoque caput, nec dura timebis aliquando percutiendum offeres caput summitate detonsa; et meritus istam cœnam atque tantum familiarem, non metues ferre gravia flagella. ............ x. p. 465. inde peracto 11.-171 Qui potes 16. Sic potes 47. ut debes emend. Græv. putans, copulam ab h. 1. alienam esse. Enimvero rò et pro etiam positum, et sic sententia aptissima est atque gravissima. NOTE parasiticæ conditionis, obligaris ad omnia perferenda. Pulsandum vertice raso, &c.] Quin etiam liber cum sis, servilia tamen verbera sponte excipies ab eo qui te sua mensa et familiaritate dignatur. Vertice raso] Qui asserebantur in libertatem, ii rasum caput habebant, ut fuse docebimus, ad Persii Satir. 5. vs. 82. et seq. Alii sic interpretantur: Tibi etiam per ludibrium abradi ver ticem ac percuti a superbo divite patieris ultro, ut istas epulas ac talem amicum tibi concilies. Vide Alex. ab Alex. Iv. 10. EXCURSUS AD SAT. V. 9-11. In vs. 10. qui haud dubie a librariis fœde corruptus est, nulla neque librorum lectio nobis satis facit, neque conjectura virorum doctorum, qui, ut in vitio detegendo sagaces, sic in medicina afferenda parum felices fuere. Jam pro Tam 58. -cum possis vitiose (nam posterior syll. verbi possis longa est) 10. 11. 14-17. 19-22. 24. 25. 27. 4550. 54-61. 63-68. 70-74. cum poscis 65. (Paris. 1505.) 69. quum possit 23. 44. 62. 75. 76. quin possis 13. posses et 26. Prateo judice satius est, poëticam ferre licentiam, quam sensum pervertere. Despauterius malebat poscit: quo tamen nihil proficitur. Ascensius emend. Tam jejuna fames, tu tam famelicus, cum possit scil. fames, h. e. cum possis, honestius illic et tremere, cet. vel: Tam jejuna fames, cum poscis, quando cupis tremere honestius illic, in injuriosa divitum coœna, et mordere sordes s. immundas reliquias farris canini, panis adeo duri, quem ne canes quidem comesse possent. Illam emendationem, cui et libri favent, non improbat Prateus, et reliquis præfert Plathner, ut poëta eleganter tribuat fami, quod orator famelico tribuisset. Lubinus et Grævius reponi jubent quin poscis, sed diverso modo hæc verba et interpretantur et interpungunt. Ille sic: quin tu longe honestius poscis, postulas et præoptas mendicando potius tremere et sordidum comedere panem, quam turpiter adulando idem facere in divitum mensis. Hic vero ita: Tam jejuna fames? famesne tanta est, ut illas patiaris contumelias? quin poscis? cur non mendicas? honestius est, illic, in crepidine aut ponte, et tremere, frigus pati, et sordes farris mordere canini, et sordido pane vesci, quam in mensa divitum tam indigna pati. Hanc lectionem distinctionemque receperunt Henninius, et post eum alii. Sed τὸ poscere simpl. poni pro mendicare vix crediderim.-Grangæus, Britannicus et alii h. 1. tacent, et difficultatem ejus vel non sensisse videntur, vel sapienter dissimilasse. Equidem non tantum mihi sumserim, ut rem acu tetigisse mihi persuadeam. Cum vero in lectionibus, quæ in omnibus fere libris circumferuntur (cum possis et cum possit) nemo facile acquiescere, et levissima earum mutatione carminis nitori atque dignitati consuli queat: veniam spero mihi datum iri, quod in illarum locum aliam (cum pol sit) substituerim, quam, simul ac meliora edoctus fuero, lubens damnabo. Ea certe admissa non video, quid in h. 1. displicere possit, si ita eum exposueris: Tantine pretii est tibi, vel a te æstimatur injuria cana, h. e. cœna injuriosa, convivium, in quo tot talesque injuriæ tibi ferendæ sunt? tanti coœnam divitum nobiliumque facis, ut propter eam illas toleres injurias? tam jejuna fames, (ut ap. Ovid. Met. V111.790.) tantane et tam dira est fames tua, ut tantas ob eam et tot injurias patienter feras? cum pol, profecto, (ut edepol, ecastor, hercle, mecastor, mehercle) sit honestius, illic, in crepidine vel ponte, et tremere, frigore horrere, (quia pauper male vestitus est, ut taceam, quod Grang. monet, plerumque ficte tremere, qui stipem mendicent, unde et forte tremens Judaa dicitur inf. VI. 543.) et sordes farris mordere canini, panem sordidum edere, qualis canibus datur? Cf. Martial. x. 5. 5. Olim suspicabar, quod nunc minus placet: Tam jejuna fames, quam poscis, efflagitas, optas? Honestius est, illic Et tremere cet. vel, quod præstiterit: Tam jejuna fames? cum (nisi malis quin sine interrog.) possit honestius Irus Et tremere -canini? Irus, qui ex Hom. Odyss. Σ. 1. sqq. notus est, poëtis passim proverbii loco mendicus dicitur, ut dives contra Crasus, (v. c. Prop. 111. 3. 39. al. 111. 5. 17. Ovid. Trist. 11.7. 42. Martial. v. 41. 9. VI. 77. 1.) indoctique librarii sexcenties corruperunt nomina propria. EXCURSUS AD SAT. V. 90. 91. 90. Quod propter 23. - Bochare 19. 20. 23. a m. pr. Boccare 11. 17. 24. 25. 46-50. 55. 57. 59. 61-69. 71-73.77. Bocare 21. Bolcare 22. Bochore 27. Bocchore 11. 58. Hос arridere potest, ut significetur Ægyptius, oleumque Ægyptium pessimi odoris. Bocchoris rex et legislator Ægyptiorum, notissimus ex Eusebio, Syncello et aliis. v. Diodor. p. 29. 41.59. Plutarch. Opp. T. 1. p. 901. ed. Frft. et Mémoires de l'Acad. des Inscr. et B. L. T. XIX. p. 20. sqq. Maurorum etiam regem Bocchorem vel Bocchum, non Boccharem, dictum putabant Salmas. et alii.-lavabat 17. Versus 91. ante vs. 90. legitur in 11. Non male: judice etiam Rigaltio. Eum vero totum esse delendum, tanquam pannum a scholastico quodam assutum, semper suspicatus sum: admodum certe languet, et magis grammatici, quam poëtæ acumen sapit. Quis enim ferat h. 1. τὸ quod toties repetitum, et triplicem olei notationem? Nunc video, versum abesse ab 8. et 75. prob. Schurzfl. qui ingeniose suspicatur, eum esse scholium, subjungendum verbis vet. Schol. Significat oleum Tripolitanum, et ad vs. 90. apponendum, ut itaque interpres causam dicat, cur nemo cum Bocchare h. e. Afro velit lavari, quod scil. ille, tanquam adhuc sit in Africa, ubi a serpentibus cavendum sibi sit, oleo Tripolitano malique odoris inungatur. Scholion autem versu expressum esse, non est quod mireris. Id enim tum casu, tum arte scholastici fieri, et sententia vix aliter soluta oratione efferri potuit. Optimis quoque scriptoribus prosaicis, Ciceroni, Livio, Sallustio, et aliis multos excidisse hexametros, quis est qui ignoret? Exempla dabunt Scheller in Præceptis stili bene lat. p. 735. Pott ad Epist. Jacobi 1. 17. et Nolten. in Lex. v. versus. Fraus etiam tum facilis est interpolatoribus, tum difficilis ad detegendum in poëtis satiricis, qui sermoni propiora scribunt; de quo v. Horat. Sat. 1. 4. 40-62. Cf. inf. Excurs. ad ix. 123. Afros exhibent 13. 21. 22. 82. Afris 77. atris 10. 11. 12. 14-17. 19. 20. 23-27. 45-50.54-74. 76. 81. Quæ lectiones probæ sunt omnes. V. Bentl. ad Horat. Sat. 11. 8. 95. D. JUNII JUVENALIS AQUINATIS SATIRARUM LIBER SECUNDUS. SATIRA VI. CREDO pudicitiam Saturno rege moratam Præberet spelunca domos; ignemque, laremque, 5 Existimo castitatem regnante Saturno in terris habitasse, et aliquamdiu conspectam, quando antrum algens suppeditabat ædes modicas, et æquali umbraculo contegebat ignem, et Penates, et greges, et Magistros: quando montana conjux nemorensem parabat lectum foliis et palea, et propinquarum pelliculis bestiarum : non tibi par, o 2 dum 26.-4 abest a 14. communis 22.-6-13 ejecti e 13.-7 aut similis NOTE 1 Credo pudicitiam] Hac Satira Juvenalis varia mulierum facinora commemorando, Ursidium Posthumumab uxore ducenda dissuadet. Saturno Rege] Cum Saturnus Cæli et Vestæ filius in Latio regnabat; cumque vigebat virtus et innocentia. Unde et fuisse tunc aureum sæculum fabulantur. Hesiod. op. 1. Cic. de Nat. Deor. 2. n. 64. Virgil. Eclog. 4. et Æneid. 8. Ovid. Metamorph. 1. Fab. 3. et 4. Lactant. 1. cap. ult. et v. 5. Sanctus Hieronymus Comment. in Isai. Iv. 11. et ix. cap. ult. in fine. 3 Spelunca domos] Ovidius Metamorphos. 1. Fab. 4. 'Domus antra fuerunt, Et densi frutices, et juncta cortice virgæ.' Domos] Has quidem lateritias Athenis condidere primi Euryalus et Hyperbius fratres: luteas vero Toxius, sumto ab hirundinum nidis exemplo. Plin. vII. 56. Larem] Qui Deus familiaris colebatur in foco. 5 Sylvestrem montana] In montibus educata, ibique vivere sueta. Sic Horat. Sylvestres homines,' inquit ad Pisones vs. 391. 6 Ferarum pellibus] Lucret.l.v. 'Necdum res igni scibant tractare, neque uti Pellibus, et spoliis corpus vestire ferarum. Sed nemora atque cavos montes sylvasque colebant. Et frutices |