Mane Clytæmnestram nullus non vicus habebit. 660 Clytemnestram exhibebit. Id solum interest, quod hæc Tyndaris dextera et sinistra gerebat securim rudem atque obtusam; jam vero patratur scelus exiguo rubetæ in. testino: at nihilominus etiam gladius adhiberetur, si Atrides callidus sumeret antidota Pontici regis tertio subacti. ............ Horiphille 22.-656 Clitemnestram 13.60. Clitemnæstram 74. Clytemnestram, et Clytemnæstram alii, et posterius etiam Hennin. et qui eum secuti sunt. Sed dicitur Κλυταιμνήστρα. habebat 23. Vox Mane, quoties hunc locum legi, semper me offendit. Poëta forte scripsit Pane. Nullus pæne vicus non habebit C.-657 differt 16.-658 Invisam 7.13. 19-22. 24. 29. et vacuam 16. læva dextraque 25. 27. 46-50.54-65. 68. 71. 72.73.85.-659 Ac 60.-660 prægustavit 70. prægustaret 10. 13-27. 45-50. 54-67. 74. 77. 85. NOTE rum (una excepta) prima nocte nuptiarum interfecere. Quapropter apud Inferos pertusum dolium aqua implere coguntur. Eriphyla] Eriphyla Vatem Amphiaraum virum suum, latentem ne duceretur ad bellum Thebanum, ubi se moriturum prævidebat, ipsa prodidit, aureo monili corrupta. Is igitur eo perductus terræ hiatu absorptus periit. Unde Horat. Od. III. 16. Concidit auguris Argivi domus, ob lucrum Demersa excidio.' 656 Mane Clytæmnestram] Plures modo fœminæ Clytæmnestram imitantur. Illa Ægistho adultero adjuta redeuntem e bello Trojano Agamemnonem maritum bipenni obtruncavit. Vide Sophocl. in Electra, Euripid. in Oreste, Senec. in Agamemnone. 657 Tyndaris] Clytæmnestra Tyndari Regis et Ledæ filia, Agamemnonis uxor. 658 Insulsam et fatuam] Bipenni usa Clytæmnestra parum solers et callida: at nostræ viros caute, et ar tificioso mortis genere circumveniunt, venenatis scilicet epulis. Dextra lævaque tenebat] Magno conatu et nisu, eoque rudi et agresti. 659 Pulmone] Metonymia. Species pro genere. Rubeta] Vide Sat. 1. vs. 70. 660 Si prægustabit] Si nossent virum antidoto munitum, ferro aggrederentur etiam. Atrides] Agamemnon Atrei filius, Clytæmnestræ maritus. 661 Ter victi Regis] Mithridatis Regis Ponti, a Sylla primum, deinde a Lucullo, tertio a Pompeio debellati. Vide Cicer. pro Lege Manilia. Pontica] Pontus Asiæ regio venenis inclyta. Virgil. Eclog. VIII. 'Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena, Ipse dedit Mæris: nascuntur plurima Ponto.' Medicamina] Antidotum adversus venena, a Mithridate inventum, et ab ejus nomine Mithridation appellatum, cujus meminit Plinius pluribus locis. Lib. xx111. c. 8. componi dicitur e dua bus nucibus siccis, item ficis totidem, et Rutæ foliis viginti simul tritis, addito salis grano; ut qui hoc jejunus sumat, nullum ei venenum nociturum sit eo die. Lib. XXIX. c. 1. antidotum illud e rebus quinquaginta constare ait. Lib. vero xxv. cap. 2. idem habet quod et Gellius XVII. 16. sic scribens: 'Anates Ponticas dicunt edundis vulgo venenis victitare: scriptum etiam a Lenæo Cn. Pompeii liberto, Mithridatem illum Ponti re gem medicæ rei et remediorum id genus solertem fuisse, solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quæ digerendis venenis valeant,' &c. Porro idem Mithridates ita sumendo veneno assueverat, ut jam mori volens illud impune et incassum hauriret. Ibid. Hinc Mart. Epigr. v. 77. Profecit poto Mithridates sæpe veneno, Toxica ne possent sæva nocere sibi.' EXCURSUS AD SAT. VI. 64-66. Tucia 22. Tutia 27.47.54.63. Tuscia 11. 19. 23. 25. 46. 48. 56-60. quam lect. multi probant, quia cum Appula jungitur. Huic tamen voci responderet potius Tusca, et illa matronarum nomina non petita a regionibus populisque Italiæ, sed a Juvenale conficta videntur: nisi forte hic Appulam eo sensu dixit, quo Horat. Epod. 11. 39. sqq. 'pudica mulier-Sabina qualis aut perusta solibus Pernicis uxor Appuli.' Cf. inf. ad x. 299. Tuccia, quod jam alii monuere, videtur h. 1. Vestalis illa esse, de qua v. Valer. Max. VIII. 1. 5. (ubi conf. Intpp.) et Plin. XXVII. 2. et 8. (ubi cf. Harduin.) quibus locis similiter libri variant, et Tutia, Tuscia, Tuccia exhibent. Cf. Ernesti clav. Cicer. in Ind. histor. voc. Tutia. - Apula 19. 21. 22. contra leges metri. 65. 66. Subat et miserabile longum Attendit rustica mulier et minus experta delicias, emend. Barth. Advers. XXIV. 5. ubi monet, verbis subare, catulire, adhinnire et similibus belluinam effrænemque hominum libidinem exprimi. Cf. Plin. x. 63. Lucret. Iv. 1193. Horat. Epod. XII. 11. al. Aptissimum est h. 1. τὸ subat, quoniam cum gannit jungitur: sed reliqua tum verba expeditu difficilia; nisi forte junxeris: Appula gannit, Sicut in amplexu, subat et miserabile, h. e. miserabiliter. Fortasse legendum: Appula gannit, Sicut in amplexu, subitum et miserabile; (h. e. subito et miserabiliter) longum Attendit (diu observat) Thymelen, Thymelen (ejus artem) et (vel ac) rustica discit: vel longum Attendens Thymelen, Thymelen hanc rustica discit: vel, quod malim, linguam (verba, orationem ac sonum) Attendit Thymeles, Thymelen et (s. ac) rustica discit: vel denique linguam Attenuat Thymele, Thymelen hanc rustica discit, ut vs. 71. 72. Urbicus risum movet-hunc diligit Ælia pauper. Attendit Thymelen 31. b. 48. 49. Tymele 19. a m. pr. Timele 21. 22.-dum rustica 16. tum rustica 47.54.57.58.64. EXCURSUS AD SAT. VI. 116-120. In optimis editionibus post voc. uxor comma, post una vs. 119. colon vel semicolon, et vs. 120. post Sed et galero commata reperiuntur: quo scabra et hiulca efficitur oratio. Nonnulli vs. 117. post cubili punctum ponunt, aut saltem τὸ sumere vs. 118. pro sumebat dictum putant: quo non tolluntur difficultates, sed augentur. Ego distinctionem mutavi: at ne sic quidem omnia bene procedunt ac fluunt, nisi vs. 117. post cubili culpa librariorum excidit copula et; qua inserta verbum sumere vs. 118. a voc. ausa pendet, nec quicquam restat, quo offendi aliquis queat, excepto forsan verbo linquebat, scil. virum dormientem vs. 116. quo, duobus versibus interjectis, non satis commode videtur referri posse. Sed ejusmodi sermonis durities passim in poëtis concoquenda, neque tanta est, ut propterea necesse sit, versus 117. et 118. parenthesi includere, quod Lubinus, vel versum 119. post vs. 116. ponere, quod Schurzfleisch. suadebat. EXCURSUS AD SAT. VI, 124-126, Versum 124. post vs. 126. ponendum censebat Schurzfleisch. Ego potius post vs. 125. quod et Rigaltio placuisse postea vidi. Sed vulgaris quoque verborum ordo bene se habet: tibi pro tuum legitur in 11. quod melius et satirice omnino dictum videbatur Schurzfleischio. Barthius in Advers. XXX. 2. hæc notavit: 'Verbum ostendit nimium quam leve mihi semper visum est pro re et facinore tam atroci. Quid enim nuda ostensio commune cum incestis illis adulteriis habet? et qui potuit palam ostendere in loco tenebroso, ubi nulla, nisi ad fuligineam lucernam, lux erat ? Lego offenditque, quod verbum principes observamus incestæ aliquid læsionis gerere in sinu. Sic usus Varro Marcipore apud Non. cujus verba ob obscenitatem ascribere pudet.' Sed cur lux lucernæ non sufficit ad ostendendum ventrem? et cur hoc alienum a tantis libidinibus? 'Sub clara nuda lucerna,' cet. de eadem re dixit Horat. Sat. 11. 7. 48. sq. et Sen. de Ben. vii. 9. extr. 'Matronæ nostræ ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendunt.' Versus 126. post vs. 129. legitur in 74. et post vs. 128. in vetustis codicibus, e quibus eum primi restituere Jo. Cuspinianus in vita Sigismundi Cæs. p. 400. et Pulmannus: nam plane abest ab 10. 11. 14-17. 19-23, 25-27. 45-73. 7577. Henninius monet, se retraxisse eum in suum locum, unde monstrante viam sensu exciderit ob prætextatam licentiam, mox vero a curiosulis receptus eo migraverit, quo non quadraret. Ejectus est ab iis, qui rei obscœnitate offendebantur: eodem tamen, quem nunc occupavit, loco jam extat in 24. et 84. ad marg. In utroque vero cod. legitur Continueque jacens, et præterea in illo cunctorum pro mullorum. : Delph. et Var. Clas. Juv. 2 D EXCURSUS AD SAT. VI. 188. Barthius in Advers. XXIV. 5. hunc versum putabat spurium esse et alienum ab h. 1. ubi optima sic interpoletur sententia. 'Scilicet,' inquit, quidam semi-Gallus aut Italus, aut adeo Germanus doluit illo ævo scisse Græce delicatas illas loqui, suo vero turpius esse nescire Latine loqui, quæ barbaræ alioqui non nimis essent.' Neque ego dissimilo, mihi semper displicuisse hunc versum, qui magis acumen orationemque rhetoris, vel etiam interpolatoris, qui loci Cicer. in Comm. laudati memor erat, quam satirici poëtæ redolet, atque a codd. 13. et 22. abest. Importuna etiam est vox magis, et manca h. 1. sententia, quæ quomodo commode expleri possit, vix assequor. Num sensus est, turpius esse Romanis Latine, quam Græce, nescire ? an turpius esse iis nescire Latine, quam Græce loqui ? Utrumque non modo languet, sed etiam male expressum est. Olim arbitrabar, fraudem librarii in hoc versu latere; idemque suspicati sunt Henr. Stephanus (in dialogo de bene instituendis Græc. ling. studiis p. 92.) et Lubinus. Ille emendabat, Quo sit turpe magis; hic melius, Quum sit turpe minus, quod recepit Marshall. ut mens poëtæ sit: quandoquidem minus turpe et inhonestum esse reputatur linguam vernaculam ignorare, quam sermonem Græcum non intelligere. Ego olim tentabam: Omnia Grace scil. proferunt s. loquuntur, Quum sit turpe magis nostris ea scire Latine, vel Quæ sit turpe magis (turpius) nostris (nostratibus) nunc scire (quod compendiose scribitur nc scire) Latine, quam Græce eloqui, quoniam tam fœda sunt et inhonesta. Sed nihil horum nunc mihi arridet, et vix dubito, quin versus hic pannus sit, a scholastico quodam assutus, quo rescisso expedita sunt omnia. |