Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXCURSUS

AD SAT. VI. 276.

Locus obscurus et a librariis forte corruptus: corruca 16. 48. coruca 23. caruca 13. Rectius forsan curuca 17-22. 24. 59. 60. vel curruca 2.3.5.10-12. 14. 15. 25. 45-47.50. 54. 56-58.64.68.70.74.77.81.82. Neutra vero vox alibi reperitur, et barbaræ videbantur Alciato Parerg. Jur. VII. 5. qui vel urtica, vel cum aliis eruca reponendum censebat: eruca 61-63. 65-67. 69. 71-73. Ita dicitur insectum parvissimum, brassicas depascens, Gr. κάμπη, Germ. Raupe; non uruca vel huruca, quæ tamen scripturæ in quibusdam libris Juvenalis, ut et Columellæ aliorumque reperiuntur: uruca 1.75.76. huruca 49.55. Vellem tamen Alciatus verborum simul illorum, quæ substituit, sententiam adjecisset, quam haud facile expedias. Inepta certe est interpretatio Vallæ, qui maritum stupidum torpentemque h. 1. erucam vocari putat, quod ab uxore increpitus miro silentio obticescat, perinde ac si ab eadem sit enectus: quod colligit e loco Colum. XI. 3. extr. de erucis: 'Democritus affirmat, has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quæ in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter cir cumeat; post hoc enim decidere omnes vermiculos, et ita emori.' Suspicari potius possis, hominem nihili stolidumque erucam vocari, quemadmodum Plautus Truc. v. 5. 50. campas pro nugis dixerit. - Vetus scholion h. 1. est: 'Uruca mimologi stupidi nomen finxit, quia ferme quasi frequenter fallitur, cum agit personam mariti: (aut ex emendat. Schurzfl., qui a fæmina sua sic frequenter fallitur, cum asciscit personam mariti) vel, ut alii dicunt, genus est animalis fœdi, spinosi, ut ericius. Uruca autem est proprie illud, quod in faba nascitur, ut gurgulio.' Conf. Stewech. ad Apuleii Apolog. p. 495. Salmas. Exerc, Plin. p. 893, et ad Tertull. p. 187.

EXCURSUS

AD SAT. VI. 343.

Simpuvium restitui ex 1. 10. 17-20. 24. 68. 69. 71-73. quæ scriptura etiam reperitur in Plin. xxxv. 12. s. 46. Cic. ap. Non. 4. n. 434. et Varr. ibid. 15. n. 12. Vetus scholion h. 1. est: 'Simpuvium, vas sacrificiis aptum, in quo Pontifices lavare (leg. quo P. libare) solebant: simpuvium autem, quia omnes sacerdotes simul bibebant; unde simpuviatrix illa dicitur, quæ porrigit poculum ipsum.' Sympuvium 11. 12. 14-16. 22. 25. 26:45. 47. 48.50.54. 56-67. 74. 77. 81. 82. Sympinium 49. 55. quod a συμπίνειν, combibendo, dictum putant. Simpluvium 21. 23. Symptuium 46. Sympullum 70. At forte scribendum Simpulum; vel, si veteres Romani, ut vulgo putant, secundam syll. hujus voc. non produxere, sed corripuere, Simpullum, quod etiam editum in 75. et 76. Festus: 'Simpulum,' inquit, 'vas parvum, non dissimile cyatho, [vel ligneum, vel fictile] quo vinum in sacrificiis libabatur, unde et mulieres rebus divinis deditæ simpulatrices dicuntur. Varro L. L. iv. 26. 'Quo vinum dabant, ut minutatim funderent, a guttis guttum appellarunt: et quo sumebant [vinum] minutatim, a sumendo simpulum nominavere. In hujusce locum in conviviis e Græcia successit epichysis et cyathus, in sacrificiis remansit guttum et simpulum.' In Fulgent. de prisco serm. et in Isidori Glossis simpulo conviva dicitur, et simpulator amicus sponsi assiduus cum eo in convivio. In Inscriptt. simpulariarius, qui simpula facit. Figuram simpuli exhibet Causeus Mus. Rom. T. 1. p. 3. tab. 2. Conf. Harduin. ad Plin. xxxv. 12. s. 46. et Ernesti clav. Cicer.

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER TERTIUS.

SATIRA VII.

Er spes et ratio studiorum in Cæsare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camœnas
Respexit, cum jam celebres, notique poëtæ

Et expectatio et modus studiorum duntaxat in Cæsare consistunt. Unus etenim conjecit oculos in Musas hoc tempore afflictas, quando vates insignes et famosi jam niterentur pretio comparare balneum apud Gabios, et Romæ furnos: neque

............

1-26 ejecti e 13. Ut spes 27. Est spes 60.65. Sed spes 16. tantum est 10. 11. 16.-3 noti celebresque 11. 14-22. 24. 49. 55.77.-5 turpe alii fædumque 16.

NOTE

1 Et spes, et ratio] Ad Telesinum Poëtam ait artes et studia Romæ a ceteris contemni, jacere, steriles esse: ab uno vero Cæsare foveri.

Cæsare] Quis ille, pugna non mediocris. Neronem intelligit vetus Schol. absurde quidem. Nervam, Trajanum, Adrianum alii volunt: certe aliis ego astipulor qui Domitianum. Nec vetat quod Sat. Iv. salse prosciderit. Duo me movent; Paridis histrionis mentio in hac Satira; et quod Sueton. Domit. c. 9. testatur eum initio principatus liberalem, atque omnes circa se largissime prosecutum, &c. Adde Quintil. in Prol. 1. Iv. ubi Domitianum invocat velut maxime præsens ac propitium studiis numen. Quidni ergo Juvenalis pariter aut

adulatus sit, aut quid ab Imperatore factum oporteret docuerit? At Sat. IV. mortuum illum indicat, et Sat. 1. in fine mortuos se tantum aggredi profitetur. Scilicet vivum neminem expresso nomine exagitat, mutato vero, hoc liberius insectatur. Hanc porro Satiram primis Domitiani temporibus scriptam cum aliquibus crediderim. Sed quoniam ad Trajanum aut Adrianum etiam pervenisse dixi Juvenalem, et ab eo hic alterutrum merito laudari quibusdam videtur, rem in medio relinquimus, nec adversus illos pugnare libet.

3 Respexit] Consolatus est, adjuvit, erexit. Virgil. Eclog. 1. 'Libertas, quæ sera tamen respexit inertem.'

Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent; nec fœdum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri, cum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam, si Pieria quadrans tibi nullus in umbra

Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ,

5

pudendum nec indecorum ceteri arbitrarentur esse proclamatores, quando relictis Aganippes vallibus Clio famelica recederet in vestibula. Si enim in umbra Pieria quadrans tibi nullus exhibeatur, dilige appellationem et vitam Machæræ, atque

-6 Aganipes 18. 19. 21. 22. 60. 65.-8 arca pro umbra 10. 12. 14-17. 19. 25. 27. 45-50. 54-69. 71-74. et archa 18. 20-24. 26. prob. Grang. ut sensus sit: si componis, ut ait ille, carmina nullos referentia nummos. Sed nostra lectio exquisitior est et venustior, illa scioli scholastici acumen sapit. 9 victum

NOTÆ

4 Balneolum Gabiis, &c.] Ad vilia quæque ministeria paupertate adigerentur: atque adeo balneariam aut furnariam exercerent, aut certe balneatoribus ac furnariis operam locarent suam: sicut victus habendi causa Cleanthes pridem noctu aquam hauriebat hortulano, pistori vero seu mulieri cuidam farinas pinsebat; ut interdiu Philosophiæ vacaret. Diogen. Laërt. 1. vII.

Gabiis] In hoc Volscorum oppido, ad viam Prænestinam sito. Vide Sat. III. vs. 192. et Sat. vI. vs. 56.

6 Desertis Aganippes vallibus] Abjecto literarum studio, et Musis valere jussis.

Aganippes] Apollini Musisque sacer locus in Bœotia, vel fons Permessi fluminis. Vetus Schol. Erat et mons ibidem ejusdem nominis: quo videtur Juvenalis respexisse, quod ait, vallibus.

7 In atria] Fiebat custos atriensis et ostiarius qui Poëta erat antea : vel ibi stipem, victum, sportulas emendicabat. Forte et designantur atria Licinii in foro sita, ubi fiebant auctiones, et quo proinde ad eas præcones conveniebant, Cic. pro Quintio,

n. 12. Tollitur ab atriis Liciniis atque a præconum consessu in Galliam Nævius.' Et n. 25. Ab atriis Liciniis suos necessarios corrogat.' Idem 1. contra Rullum n. 7. Ut in atriis auctionariis potius quam in triviis et compitis auctionentur.'

Clio] E Musis una ἀπὸ τοῦ κλέους dicta, id est, a gloria, quam viris fortibus procurat per historias, quibus illa scribendis præest. Hic ponitur pro quolibet studioso et literato.

8 Nam si Pieria quadrans, &c.] Si per literas et eruditionem nihil lucri obveniat, aliunde victum quærito et e qualibet arte humili.

Pieria] 'Locus erat ad radices Olympi montis in Thessalia, cui nomen dedit Vates Pierus, qui primus sacrificasse dicitur Musis, quæ Pie rides inde vocatæ sunt.' Vetus Schol. Vide quæ ad Sat. Iv. vs. 36.

Quadrans] Nummus, pecunia. Vide Sat. 1. vs. 121. et Sat. vI. vs. 447.

In umbra] Alii Codices habent, in

arca.

9 Ames nomen victumque Machæræ] Ama et sequere victum et institutum Macheræ, et sicut ille, præco fias.

10

Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, œnophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcyonem Bacchi, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quam si dicas sub judice, Vidi,
Quod non vidisti. Faciant equites Asiani,
Quanquam et Cappadoces faciant, equitesque Bithyni, 15
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

venumda potius quod astantibus venumdat auctio tradita, vas vinarium, tripodes, armariola, capsas. Alcithoën Paccii, Thebaida atque Tereum Fausti. Id melius quam si coram judice affirmes, aspexi, quod non aspexisti: quamvis hoc agant Equites ex Asia, item Cappadoces agant, et Equites e Bithynia, quos denudato calcaneo transmisit altera Gallia. Attamen nullus deinceps adigetur sustinere laborem Musis

nomenque 16. 21. Machata 48. Macera 21. 22.-10 commista 45. actio 21. 22. -11 tripodas pro tripodes revocavi ex 20. 23. 24.-12 v. Excurs. ad h. 1.13 Нас 11. 45.-15 et abest ab 46. 47. 48. Prima syll. voc. Bithyni anceps est, ut multæ aliæ, h. 1. brevis, at longa inf. x. 162. Britani 19.-16 udo 48. traducat 73. traduxit forte rectius. Gallica conj. quidam, quod perperam

NOTE

10 Commissa auctio] Vendendi cura et provincia tibi commissa a Magistratu, et a dominis rerum venalium.

11 Stantibus] Circumstanti ad emendum turbæ et licitanti.

Tripodas] Vel mensas, vel ænea vasa ad calefaciendam aquam.

Armaria] Forte, pluteos in quibus libri reponuntur.

12 Alcyonem Bacchi] Vulgo, Alcithoën Pacci, &c. Nomina fabularum, aut malorum Poëtarum qui eas scripserunt. Vetus Schol. Porro magna legendi varietas eo loci. Vetus Schol. habet Alcitheon, nec explicat amplius. Alii, Alcinoum: alii, Alcinoën: plures Alcyonem Bacchi legunt. De Alcithoë muliere Thebana, quæ, contemtis Orgiis Bacchi, in vespertilionem ab eo mutata est, Ovid. Metamorph. Iv. Fab. 1. 7. 12. De Alcyone vero Neptuni filia, Ceycis uxore, in avem sui nominis conversa, idem, Met. II. Fab. 10. De Alcinoo Homer. Odyss. VII. Virgil. Georg. I. Ovid. &c. Alcinoë denique, quæ Alcyone, Pleiadum una extitit.

Thebas et Terea Fausti] Tragœdiam aliquam de Thebarum Regibus, Laio, Edipo, &c. Vel de Tereo, de quo Satira præcedenti sub finem. Fausti, poëtastri cujuspiam.

13 Dicas sub judice, Vidi, &c.] Falsus testis existas, et perjuriis vitam sustentes, rem augeas, forte et Cen sum Equestrem nanciscaris, ut alii nonnulli.

14 Faciant Equites Asiani] His enimvero liceat esse sceleratis, qui e servis Equites fiunt. Vide Pers. Sat. v. vs. 79. et seq. et quæ nos ibidem annotavimus.

Equites Asiani] Equites Romani jam, at servi pridem ex Asia traducti.

15 Cappadoces] Ex ea Asiæ Regione, quæ Galatiam inter et Armeniam posita est. Proverb. apud Suid. τρία κάππα κάκιστα : Pessima Cappa tria hæc; nimirum Cappadocia, Cilicia, Creta. Bithyni] Ex ea pariter Asiæ Minoris parte, quæ Pontum attingit. 16 Altera Gallia] Galatia, vel Gallo-Græcia, quæ e Græcis mixta et re

« AnteriorContinuar »