comparationem non admittunt. Non etiam repugnabimus, si quis contenderit, Ennium, et præcipue Lucilium ejusque imitatores, duxisse colores quosdam et sales hausisse ex Græcorum vetere comedia, (v. Horat. Sat. 1. 4. 1. seq. 10. 14. sqq. Pers. 1. 123. sq.) Iambis, Sillis, et fabulis satyricis. Verum propterea nec Græci Satiras scripsisse, nec Romani has illis acceptas retulisse censendi sunt. Præterea Romanam, non Græcam, Satiræ originem fuisse, ex historia et ipsa quoque nominis forma probabile fit. Temporibus priscis, quibus nec Satyri et Satyrica dramata, nec ulla Græcæ poëseos genera, jam innotuerant Romanis, versibus Saturniis Fescenninisque in scena successit Satura, ut supra vidimus; et hæc deinde appellatio propter similitudinem aliquam, quæ argumenti potissimum varietate continebatur, tam ad illa carminum genera, quæ ab Ennio, quam ad ea, quæ a Lucilio inventa dicuntur, ab auctoribus eorum translata est. Enimvero neque Græcis scriptoribus hæc carmina, vel, quæ vulgo iis tribuuntur, nomina, Satura, Satira et Satyra, memorantur, neque Romanis aut Satira sua unquam Satyrice, aut satyrica Græcorum poësis, s. fabula s. dramata Satiræ vel Satyra dicuntur. Romani quoque vix ullam satyricarum fabularum, vel nominis certe hujus, mentionem faciunt; neque ab iis carmina ejusmodi scripta, (nisi forte a Lucano, cui satyricæ fabulæ XIV. tribuuntur, quæ tamen cujusmodi fuerint non constat,) aut Satyri unquam Romæ inducti videntur. Contrarium certe mihi non persuaserunt, qui provocant ad loca Horatii Ep. ad Pis. v. 220-250. Dionysii Halic. VII. 72. (p. 460. ed. Hudson. et T. 111. p. 1491. ed. Reisk.) Athenæi v1.7. (p. 261. ed. Lugd. 1612.) et Marii Victorini 1. IV. p. 2591 collect. Putsch. Horatius 1. 1. non de Romanorum, sed de Græcorum fabulis satyricis, et de norma, ad quam illæ sint igendæ, judicium fert criticum, docetque, quam rationem Satyrorum scriptor, (v. 235.) h. e. si ipse satyrica scriberet dramata, sequendam putaret. 4o Dio NOTE 40 Kœnig putat p. 24. Horatium mone imitandis, Hurdius in Comm. loqui de Satyris Græcis, Latino ser- ad Epp. Horat. (T. 1. p. 173. vers, Es nysius, qui et populi Romani et omnium ejus rituum originem a Græcis deducit, illos ab iisdem tradit hunc ascivisse morem, ut in vetustissimis triumphorum pompis non modo exercitus victor imperatorem triumphantem, sed etiam Satyri quoscumque spectatores jocis dictisque petulantibus lacessierint, quam κέρτομον καὶ σατυρικὴν παιδίαν appellat. Ille vero non a Græcis repetendus est, sed ab antiquissimis potius temporibus similibusque priscorum festorum et pomparum solennibus, de quibus supra dixi, et exinde jam viguisse videtur non alius mos, quam notissimus ille, quem Dionysius seriori tantum ævo tribuit: νῦν δὲ ποιήματα ᾄδουσιν αὐτοσχέδια, h. e. versus inconditos et Fescenninis similes. Præterea Satyros illos non nisi Mimos fuisse, ex his ejus verbis cognoscitur : οὗτοι δὲ Σάτυροι κατέσκωπτόν τε καὶ κατεμιμοῦντο τὰς σπουδαίας κινήσεις, ἐπὶ τὰ γελοιότερα μεταφέροντες. Neque illud mirabitur, qui meminerit, non tantum Græcas voces σάτυροι, σατυρίζειν et σατυρικὸς ad omnes personas et res joculares atque hilaritatis parum honestæ plenas transferri, 42 sed Mimos etiam et Pantomimos sæpe tum induisse personas Satyrorum ridiculas tum egisse. Hinc quoque ad mimos potius, quam ad fabulas sive satyricas sive Atellanas, retulerim loca Athenæi et Marii Victorini, quæ supra laudavi. Hic affert versum iambicum dimetrum: ' Agite, fugite, quatite, Satyri;' quo finem factum esse mimo, probabile fit ex Cic. pro Cælio с. 27. Mimi jam exitus est, non fabulæ : in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabella concrepant, aulæum tollitur.'43 Ille memorat, Sullam NOTÆ chenb.) Horatii ætate Oscas personas in Romana scena Satyris cessisse; sed Eichstaedt p. 78. Horatium, scenicæ poëseos, quæ inter Romanos viguerit, intelligentissimum et censorem et emendatorem, suasisse id æqualibus, ut relicta Oscarum personarum ignobilitate Græcos Satyros introducerent, paululum tamen illos politos et ad sæculi elegantiam formatos; incertum autem esse nobis, utrum ea res eventum habuerit, an intra consilii fines steterit. 4L Cf. Nadal in Hist. de l'Acad. des Inscr. T. II. p. 96. Casaub. p. 244. et Eichstaedt p. 54. 55. 42 Cf. Casaubon. p. 94, 95. Heins. p. 18. Voss. Inst. Poët. 1. 19. 43 De scabellis s. scabillis eorumquecrepitu v. Ernesti clav. Cic. et Zie gler de Mimis Rom. p. 26. De versu autem illo, quem ex fabula aliqua satyrica petitum putabant Casaub. p. 243. Kænig p. 24. et alii, ita dispu insigni favore amplexum esse Mimos, et patrio sermone scripsisse κωμῳδίας σατυρικάς, h. e. mimos, imitatione expressos ex dramate Græcorum comico-satyrico:44 quæ forte explicatio non displicebit ei, qui modo dicta et seriem narrationis expenderit: Σύλλαν φησὶ Νικόλαος (Nicolaus Damascenus, philosophus peripateticus, poëta, orator, et historicus ab Herode M. Judæorum rege orator missus ad Augustum Imp.) τὸν ̔Ῥωμαίων στρατηγὸν οὕτω χαίρειν μίμοις καὶ γελωτοποιοῖς φιλόγελων - γενόμενον, ὡς καὶ πολλὰ γῆς μέτρα αὐτοῖς χαρίζεσθαι τῆς δημοσίας. Ἐμφανίζουσιν δ ̓ αὐτοῦ τὸ περὶ ταῦτα ἱλαρὸν αἱ ὑπ ̓ αὐτοῦ γραφεῖσαι σατυρικαὶ κωμῳδίαι τῇ πατρῴῳ φωνῇ. – Quid vero? nonne fabulis Græcorum comico-satyricis Atellanas, ab Oscis inventas, simillimas fuisse supra professi sumus? Id quidem non dissimilamus: enimvero hæc convenientia, si non tota, certe maximam partem, fortuita potius fuisse videtur, quam ab imitatione profecta. Ea quoque non nisi ex Grammaticorum (Diomedis 111. p. 487. et Marii Victorini 11. p. 2527. ed. Putsch.) testimoniis, quibus non nimium tribuerim, suspensa est; et neutiquam dubitamus, quin præter personarum diversitatem (v. sup. not. 23.) alia quoque deprehenderentur discrimina, si vel unius fabulæ et comico-satyricæ et Atellanæ exempla haberemus, quæ com NOTE tat Eichstaedt p. 79. 'Ille versus primum universe allatus est, et eo modo, quo Grammatici abuti solent, id est, non indicato fonte, unde ductus sit. Deinde tanto ei minus fidei habendum duco, quanto manifestius est, Marium, ut singula metrorum genera exemplis illustraret, et alibi suopte ingenio confinxisse versus, qui declaratis numeris responderent, et metra in primis, Græcorum tantummodo poëtarum usu nobilitata, Latinis numeris expressisse. Cujus rei luculentum exemplum inveni 1. 1. p. 2546.' Ceterum ex Cic. 1. 1. intelligitur, Mimis, si non unitatem actionis, nexum tamen et solutionem, gravissima fabulæ momenta, defuisse; et ex Delph. et Var. Clas. eodem forte loco petenda est lux, quam adhuc desiderare videntur verba Juv. vIII. 187. et xiii. 111. 44 Eandem explicationem, quam nobis suggessit narrationis series, in Jen. Allg. Lit. Zeit. a. 1796. N. 191. proposuit vir quidam doctus, cui acceptum referimus judicium, quod de illo Marii Vietorini versu modo tulimus. Atellanas fabulas, hilaritatis minus honestæ plenas, designari existimant Eichstaedt p. 77. et Casaub. p. 243. qui tamen p. 94. dubitanter dixerat, fabulas illas vel Atellanas fuisse, vel tabernarias, aut certe mimos quosdam. Ipsa dramata satyrica significari vult Kœnig p. 24. ne frigeant verba extrema τῇ πατρῴῳ φωνῇ. Juv. F parare liceret. Quæ facultas cum nobis prærepta sit tristi literarum fato, et illius dramatis vix ulla fragmenta, aut dubia tantum, (qualia sunt Sositheanum et alia, quæ eo referuntur) hujus vero admodum pauca reperiantur; omnis hæc disputatio, quamvis doctissima et ingeniosissima, qualem Cl. Eichstaedt instituit, (cujus præcipua fere momenta ex utriusque fabulæ exacta convenientia pendent) incertis nititur conjecturis. ................. DE SATIRICIS ROMANORUM POETIS. In superiore commentatione ostendimus, Saturam sive Satiram Romanorum tum dramaticam fuisse tum didacticam, et hanc sive Ennianam sive Lucilianam. Jam breviter recensebimus poëtas, qui vel Ennium vel Lucilium imitati, adeoque vel varia argumenta versibus persecuti, vel in vitia sæculi sui invecti sunt; et simul ostendemus, quam varie ab iis tractata sit Satira, et quam diversas inde species induerit. Quod consilium vellem accuratius perfici posset: sed primum duplex hoc carminum genus, præcipue Lucilianum, quod gliscente morum corruptela sub malorum Principum dominatu et indignatione versum faciente (Juven. 1. 79.) præ ceteris arrisisse non est quod miremur, multorum haud dubie ingenia exercuit, quorum omnis intercidit memoria; deinde plerorumque poëtarum, quos memorabimus, nomina NOTE 1 Cf. inpr. Casaub. de Satyr. Græc. poësi et Rom. Satira 11. 2. et 3. p. 108-211.225-240. et Wernsdorf. Poët. Lat. Min. T. 111. p. XIII-XXVII. et XLV LXX. quorum commentationes a nobis modo amplificatas, modo contractas, modo emendatas videbis. : tantum nobis innotuere, non carmina quoque relicta sunt; denique novimus quidem, ab his vel illis Satiras esse scriptas, sed ignoramus sæpe, utrum Ennianæ fuerint illæ, an Varronianæ, an Lucilianæ, an adeo dramaticæ. Rem quoque turbarunt viri docti, qui vel in cæcam molem congessere carmina omnia, quæ satirici quid, h. e. sive miscelli sive dicacis, spirarent, vel recentiora antiquis auctoribus tribuere, vel ea adeo commenti sunt, quæ nemo scripsit. Neque dissimilamus, nos ipsos etiam vereri, ne finibus terminisque ultra, quam satis sit, prolatis, et multis diversisque satiricorum carminum generibus coagmentatis, implicatior facta sit disputatio nostra. Quicquid vero ita peccavimus, juvenum causa peccatum est, eoque consilio, ut hi omnium poëtarum Latinorum, qui inter satiricos vulgo referuntur, veram indolem perspectam haberent, et, quoties horum nomina vel legerentur ab iis vel audirentur, recte de iis judicarent. NOTE 2 Quo refero a) Satiras, in singulares adversarios scriptas, v. c. a Lenco Grammatico, Pompeii M. liberto, in Sallustium historicum, (v. Sueton. Gramm. c. 15.) ab Ovidio in adversarium nobis ignotum, quod carmen invectivum Callimachi exemplo Ibin inscripsit; ab Eucheria, muliere Aquitanica vel Gallica, quæ forte Sæc. v. vel yr. vixit, in servum quendam, ejus nuptias ambientem. (vid. Wernsdorf 1. 1. p. LXV. sq. et ipsam Sat. ibid. p. 97. sq.) Similia carmina famosa sive maledica a multis in multos scripta, v. c. a Sex. Vestilio in C. Cæsarem, (v. Tac. Ann. vI. 9.) ab Antistio Sosiano in Neronem, (Fac. Ann. xiv. 48. et XVI. 14.) ab Elio Saturnino, C. Cominio et Sextio Paconiano in Tiberium, (Dio Cass. lib. LVII. extr. Tac. Ann. Iv. 31. et v1.39.) a Lucano in Neronem et potentissimos ejus amicos, (Sueton. in vita Lucani) a Nerone in Afranium Quinctianum, (Tacit. Ann. xv. 49.) cet. quæ non magis huc spectant, quam epigrammata Martialis aliorumque. 8) Carmina detestanda Curtii Montani. (v. Tac. An. xvi. 28.) y) Diras, v. c. Val. Catonis, qui in iis primum agros licentia Sullani temporis amissos, deinde Lydiam amasiam sibi ereptam esse queritur. (v. Wernsdorf. 1. 1. p. XLVI. sq.) qui et carmen ipsum typis recudendum curavit p. 1. sq. 3 Sic Pithœus, Henr. Stephanus, et Casp. Barthius veteri cuidam poëtæ tribuendam putarunt Epistolam s Satiram de Lite, cujus auctor potius fuit Mich. Hospitalius, celeberrimus Franciæ Cancellarius et vir summi ingenii, qui a Chr. 1573. mortuns est: v. Fabric. Bibl. Lat. IV. 1. Т. н. р. 244. et Wernsdorf 1. 1. p. LIV. LV. 4 Ita Stratonicum Satirarum scriptoribus annumeravit Schottus in Indice Auctorum Plinii Majoris Antwerp. 1616. 8. Sed Stratonicus sculptor fuit, qui Satyrum finxit: v. Plin. xxx. 12. |