quæ ignota sunt gentium nomina) BASSI, forte ejus, quem Trajanus Ponticæ præfecit oræ, (v. Plin. Ep. x. 18 et 32.) laudatur eidem Fulgentio 1. 1. p. 179. Veruina jaculi genus longum, quod aliqui verutum nominant. Gavius Bassus, Satira: Veruina confodiende, non te nauci facio.' Sed Wernsdorf jam bene monuit 1. 1. p. XIX. vocabulo Satira commentarium fortasse miscellarum observationum indicari, quales Bassi fuerint libri de Diis et de origine verborum, de quibus v. Macrob. Sat. 1. 9. 11. 14. et Gell. II. 4. v. 7. XI. 17. RABIRII Satiram memorat idem Fulgentius 1. 1. p. 183. (ubi in quibusdam codd. Rubrius legitur) 'Abstemius observans. Rabirius in Satira: Abstemium merulenta fugit Methenia nomen.' Vulgo putant, C. Rabirium designari, poëtam epicum et secundum a Virgilio; de quo v. Vellei. 11. 36. Ovid. Ep. ex Ponto iv. 16. 5. et Quintil. x. 1. 90. Seriores Satirographi fuere L. APULEIUS, quem vide in Floridis p. 346. et p.m. 363. edit. Elmenh.-TETRADIUS, Ausonii Burdigalensis amicus, a quo Satiræ ejus et sales laudantur in Epist. XV. -CECINA DECIUS ALBINUS, Præf. Urbi et Tusciæ regnantibus Honorio et Theodosio II. aut potius pater ejus LUCILLUS vel Lucullus, quem Turno et Juvenali æquat Rutilius in Itinerario 1. 599. seq. et de quo docte ac copiose egit Wernsdorf in Poët. Lat. Min. T. III. p. XXII. seq. T. IV. p. 824. et T. v. p. 182.---RUSTICUS ELPIDIUS, Theodorici Italiæ regis medicus, qui olim se dolore ob injurias a quibusdam acceptas incensum Satiras scripsisse, easque postea damnasse profitetur in carmine de Christi Jesu beneficiis p. 757. Poët. eccles. Ge. Fabricii. -CLAUDIUS MARIUS VICTOR Massiliensis rhetor et poëta, mortuus Theodosio ac Valentiniano regnantibus, auctor Epistolæ ad Salmonem Abbatem, vel potius dialogi de perversis suæ ætatis moribus. (v. Wernsdorf. P. L. M. 111. p. LXVIII. sq. et ipsum dialogum p. 103. seq.)-PROBUS, quem Lupus Ferrariensis in Epist. xx. et ex eo Barthius Advers. XLVIII. 16. floruisse dicunt circa a. Chr. 840. et in Satira quadam ostendisse, Christum etiam pro paganis sapientibus mortuum esse. Quæ Satira vel non Luciliana fuerit, vel hoc argumentum non solum tractaverit necesse est. (Cf. inf. Ind. Editt. ad a. 1585.) - JOANNES DE GARLANDIA s. Garlandria, Anglicus poëta, grammaticus, chymicus, mathematicus, et theologus, qui Sæc. XI. vixit, et cujus Satirarum mentionem fecit Jo. Baleus Scriptor. Britan. Cent. H. n. 48. GODFRIDUS, Wintoniensis in Anglia cоеnobii Prior, mortuus a. Chr. 1141. cujus Epigrammata Satirica, et libros de diversis hominum moribus memorat Baleus 1. 1. Cent. II. c. 59. p. 168. et Jo. Pitseus in relatt. hist. de rebus Angl. p. 192. 193.-WALO S. GUALO alius Britannus, qui Sæc. XII. exeunte vixit, et præter varia carmina Satiram quoque in sacrilegos monachos scripsit, quæ reperitur in Matth. Flacii poëmat. doctorum piorumque virorum de corrupto ecclesiæ statu.-BERNARDUS, Monachus Cluniacensis initio Sæc. XII. qui in tribus Satiris acriter invectus est in clerum et curiam Romanam. (v. Wernsdorf. 1. 1. p. XXVII.-BERNHARDUS GEYSTENSIS Palponista, qui ita inscripsit duos libros de vita privata et aulica, rhythmicis hexametris compositos. (v. Wernsdorf. T. Iv. p. 826.) DE DIVERSA SATIRARUM LUCILII, HORATII, PERSII, ET JUVENALIS INDOLE, DEQUE FRUCTU EX EARUM LECTIONE PERCIPIENDO. DECLARATIS jam variis Satiræ Romanæ generibus, poëtisque satiricis recensitis, superest, ut breviter horum principes, Lucilius, Horatius, Persius, et Juvenalis, inter se conferantur, quæque cuivis et virtutes et vitia sint propria, ostendatur. Comparatio illa jam a multis est NOTE 1 De fructu ex Horatii, Persii, et Juvenalis lectione percipiendo, pauca tantum infra disputavi, cum de poëtici studii utilitate in universum jam multi accurate atque copiose præceperint, et pleraque, ad illam rem proprie spectantia, sint talia, ut, nisi quis tardissimi sit ingenii, hæc facile instituta: sed dici vix potest, quantopere inter eos discrepet. Neque hoc adeo mirum videri debet. Nam, ut taceam, eum plerumque scriptorem aliis ejusdem generis a nobis anteferri, cujus ingenium moresque cum nostris maxi-. me congruant, quique adeo nobis potissimum in deliciis sit, viri docti non satis reputarunt, illam comparationem fere totam pendere a diversitate temporum, ingeniorum, morum studiorumque cujusvis poëtæ. Omnis vero disputatio fluctuet necesse est, si non nisi in universum res aliqua in quæstionem vocatur, neque certa constituitur formula regulaque, ad quam judicia exigantur. In diversis Satiræ generibus auctoribusque dijudicandis ratio præcipue habenda est sæculi, quo poëta quisque vixit, et morum studiorumque, quæ eo viguerunt. Nullum enim. poëseos genus est, quod magis sit filia temporis, quam Satira, quæ inde depromit argumenta, et omnem fere succum atque colorem ducit. Præterea dispiciendum est, quod cuivis poëtæ fuerit ingenium, quæ institutio et victus consuetudo. LUCILIUS, ut de eo primum quædam et seorsum dicamus, ab obsessa Carthagine ad initium quinti consulatus Marii, in quo Cimbri et Teutones victi sunt, adeoque ea vixit NOTE ex iis, quæ de poëtarum illorum virtutibus ac propria indole dixi, colligere possit. Constitueram quoque disquirere, utrum Satira justum sit poëma nec ne. Quam quæstionem ab Horatio propositam Sat. 1. 4. 3964. excussere Casaub. de Sat. Rom. 11. 5. (ubi conf. Rambach.) Wieland ad Horat. 1. 1. not. 7. et alii, qui in poëseos naturam diligentius inquisiverunt. Ad hos vero remittendi sunt lectores, ne patientia eorum abuti videar. 2 Horatio D. Heinsius de Sat. Horat. et Dacierius in Præfat. editioni hujus poëtæ præfixa, Persio Casaub. in Prolegom. in Pers., Juvenali Scaliger in lib. 111. et vi. Poët., Lipsius Epist. Quæst. 11. 9. et Rigaltius in Diss. de Sat. Juven. palmam deferunt. Conf. etiam Vulpius de Sat. Lat. c. xi. et XII. Cunæus in Orat. XI. XII. et alii. Nemo autem vel copiosius vel accuratius de vera cujusvis poëtæ atque propria indole disputavit, quam Manso in libro, qui inscriptus est Nachträge zu Sulzers Theorie T. iv. Fasc. II. p. 446-496. (quæ tamen commentatio nondum absoluta est, et ad Lucilium tantum Horatiumque spectat) et Kœnig de Sat. Rom. p. 34-104. quos libellos legisse neminem pænitebit. Nos primas modo lineas duximus, et neutro jam consulto eadem fere animo nobis informaveramus judicia. ætate, qua in dies quidem ardescebat quasi certamen, in quod antiqui mores cum novis, probitas cum improbitate, descenderant, sed virtus pleniore adhuc ore et palam laudabatur et innocentia a multis protegebatur; qua numerus infirmorum ægrotorumque quotidie gliscebat, sed non deerant medici, quorum remedia, si non arcerent contagionem pestemque, ex Asia, Græcia, et Macedonia importatam, saltem vim ejus infringerent; qua adhuc bonis potius quam malis artibus, et virtutibus magis quam nobilitate et divitiis summus dignitatis gradus obtinebatur, et juvenes virique natalium splendore conspicui bonis exemplis, aspectu imaginum et memoria rerum a majoribus gestarum, ad mores eorum constanter tuendos, et ad ea, quæ honesta, præclara, et magnifica sunt, sectanda inflammabantur; qua libertas loquendi scribendique nondum vel legibus vel metu tyrannorum præcisa erat, neque magna vel generis vel ordinis ratio habebatur; qua præterea Romani, scriptis Menandri aliorumque Græcorum exculti, jam pæne exuerant rusticam jocorum morumque asperitatem, et linguam suam plane ad Græcam formare cœperant. Idem poëta Lælii, Scipionis, aliorumque summorum virorum consuetudine politus, hilari et promto ad jocandum animo, et ingenii dotibus egregie a natura instructus erat. (v. Horat. Sat. 11. 1. 62-74.) Hinc illa audacia magnaque verborum libertas, qua Lucilius sensa mentis palam expromit et explicat, neque tam vitia quam ipsos stultos et improbos cujuscumque generis, loci, ac dignitatis vel nominatim insectatur; hinc antiqua ejus et vernacula festivitas, et sales magis nigri quam urbani, ex auctoribus veteris Græcorum comœdiæ hausti; hinc incondita orationis asperitas, et versus illi, Græca sæpe verba Latinis inserentes, atque limatiores quidem Ennianis, sed minus politi et comti quam poëtarum, quos Cæsaris et Augusti sæculum tulit. (Conf. sup. de Sat. Rom. not. 31. et 32.) : Sta Ab ævo Luciliano multum differebat Horatianum. tum rei publicæ Romanæ luxus, avaritia, ceteraque vitia, quæ una cum divitiis peregrinis immigraverant, in dies maDelph. et Var. Clas. Juv. G gis labefactarunt, et mirum in modum concussere primum Gracchanæ, Drusianæ, Apuleianæ, aliæque seditiones tribunitiæ, mox bella civilia, proscriptiones, dictaturæ perpetuæ, et triumviratus. Mores enim, antea sensim paulatimque lapsi, cœperunt præcipites ire, et abundantes divitiæ atque voluptates pepererunt desiderium, per ambitionem atque potentiam audendi perdendique omnia; donec ad ea perventum est tempora, quibus perditi atque profligati homines non amplius vel vitia sua, vel remedia, quæ morbo quidem adhibebantur, sed salutem minuebant, pati poterant, aut ferre libertatem, quæ, cum a Cæsariano inde Pompeianoque bello ad pugnam Actiacam vel septimum Augusti consulatum velut moriens reluctata esset dominatui, tandem ei cedere coacta est. Romani cives, qui olim, quamdiu adhuc parsimoniæ paupertatique honos steterat, disciplinam severam, inopem duramque vitam, justitiam aliasque virtutes coluerant, inde a Sullana ætate opum et coacervandarum et profundendarum inexplebili atque insana cupiditate ardebant; mulieresque non minus turpiter vivebant quam viri. Censura non satis severa erat aut efficax, et institutio liberorum perversa, hominibus sæpe vilissimis turpissimisque tradita et a parentibus vel plane neglecta vel pravis vitiorum exemplis corrupta. Cicero non uno loco deplorat summam, in quam prima ætas sua incidisset, perturbationem disciplinæ veteris, tam publicæ quam privatæ, cum qua rem publicam potentiamque Romanorum et stetisse et cecidisse sapientissimi viri judicarunt, et in Orat. pro Cœlio c. 17. continentiam dicit aliasque Camillorum, Fabriciorum, Curiorumque virtutes non solum non in moribus hujus ævi, sed vix jam in libris reperiri; chartas quoque, quæ illam pristinam severitatem continuerint, obsolevisse. Exemplum deinde Augusti, principis magnifici et luxuriosi, maxime vero Mæcenatis, hominis otio ac mollitiis pæne ultra fæminam fluentis, (Vellei. 11. 88. Juvenal. 1. 66. X11. 39.) opes immensæ, ex provinciis Romam confluentes, securitas ac quies imperii, tam diutinis procellis ac turbulentis tempestatibus vexati, exiguas simplicitatis, magnitudinis animi, aliarumque virtutum morumque veterum reliquias extingue |