Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Mem. quod scriptum ultimo positum de Salebury debet precessisse aliud scriptum de Salebury, eo quod illud, quod primo scribitur, est confirmatio et quieta clamatio alterius scripti.

Item mem. quod Hug. de Cliderhou, dñus Ad. filius eius miles, iniuste detinuerunt dictam terram de Awardecroft et Ketelishurst de nobis p temporib3 suis, et Robertus filius predicti Ade et heres eandem terram adhuc detinet et occupat iniuste.

LXIII. Carta Ade filij Henrici de Wlipshir de dimidia acra terre et uno fallo in villa de Wlipshire, cum libero introitu et exitu

[ocr errors]

ad omnia cariagia, facta nobis.

CIANT presentes et futuri quod ego Ad. fil. Henr. de Wlipshire dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie et dompno Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe et eorum successorib3 p salute anime mee antecessorum meorum et successorum dimidiam acram terre cum uno fallo in villa de Wlipshire continent. infra has diuisas, incipiendo ad le Waynegat inter superius croftum meum et inferius, et sic inde linealiter in le Horeston, et sic inde linealiter inter terram meam et terram Henr. de Bolton, procedendo usq. in fossatum Ade fil. Roberti fil. Swayn, et sic inde linealiter sequendo unum rene usq. in predictam Waynegat prima diuisa, cum libero introitu et exitu ad omnia sua cariagia facienda cum carris et carectis omni tempore anni in puram et ppetuam elemosynam, sicut ulla elemosyna liberius et quietius dari potest. Habend. et tenend. de me et heredib3 meis dictis Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. et eorum successorib; libere et quiete pacifice et integre cum omnib3 communitatib3 et liberis aisiamentis tanto tenemento in villa de Wlipshire et extra

ptinentib3, cum housebote et haybote in eadem villa. Liceat et eis illam terram claudere et infossare et quocunq. modo eis melius placuerit commodum suum inde facere. Nichil a predictis Abbate et conuentu nisi tamen preces et orationes. Et ego vero dictus Adam et heredes mei dictis dompno Abbati et conuentui dictam dimidiam acram terre cum uno fallo, sicut dictum est, contra onines homines et feminas imppetuum warantizabimus, acquietabimus, et defendeUt autem hec mea concessio donatio et presentis carte mee confirmatio rate sint et stabiles imppetuum huic presenti carta p me et heredib3 meis sigillum meum apposui. Hijs testib3, Joh. de Bosco tunc sen., magistro Henr. de Clayton, Henr. de Blak., Alex. de Keuerdale, Hug. de Clid., Ad. de Osbaldeston, Rob. de Plesyngton, Willo de Grymeschagh, Ric. fratre eius, Willo de Haukeschagh clerico, et multis alijs.

mus.

LXIV. Quietaclamatio Margerie predicti Ade relicte de
prefata terra.

O

MNIBUS hoc scriptum visuris vel audituris Margeria quondam uxor Ade de Wlipshir salutem in dño. Noueritis

me in pura viduitate mea et legitima potestate concessisse et omnino quietuclamasse toto tempore vite mee dño Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui vel potero in tota terra vel in parte illius quam dicti dñus Abbas et conuentus dicti Benedicti Loci de Stanlawe habuerunt ex dono Ade de Wlipshir quondam mariti mei in villa de Wlipshir que et quanta mihi ptinet de dicto tenemento ratione dotis post mortem dicti Ade de Wlipshir quondam mariti mei. Ita videlicet quod nec ego dicta Margeria nec aliquis nec aliqua nomine meo vel iure, aliquid ius vel clameum in totam predictam terram aut partem illius contra predictos Abbatem et conuentum dicti Loci

S

Benedicti de Stanlawe, aut successores suos unquam de cetero exigere vel vendicare poterimus. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Henr. de Clayton clerico, Henr. de Blak., Ric. de Bolton, Ad. de Osbaldeston, Willo de Hakkyng, et alijs.

LXV. Item alia quietaclamatio dicte Margerie de terra
in Wlipshire.

a

NIUERSIS Cristi fidelib3 presentib; et futuris hoc scriptum visuris vel audituris, Margeria quondam uxor Ade de Wlipshir salutem in dño. Noueritis me remisisse et omnino quietuclamasse imppetuum Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe totum ius et clameum quod habui vel habere potui nomine dotis vel alio modo quocunq. in terris illis omnib3 et tenementis que ijdem Abbas et conuentus tenent in predicta villa de Wlipshir de donatione Ade quondam mariti mei. Ita vero quod nec ego predicta Margeria, nec aliquis p me seu nomine meo, aliquid iuris vel clamei in predictis tenementis de cetero exigere vel vendicare poterimus. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Robto de Heppale tunc balliuo de Clid., Johe de Blak., Rog. de Plesyngton, Joh. de Meluer, Henrico fratre eius, et alijs. Dat. apud Lanc. die Jouis px. post festum translationis sancti Thome martyris, anno regni regis Edw. xx. Justic. tunc ibidem itinerantib3, dño Hug. de Cressingham, et socijs eius.

I

LXVI. Conuentio inter nos et Margaretam* comitissam, de
uno tofto in Bilington.

TA conuenit inter dñam Margaretam de Lascy comitissam
Lincoln et Penbr. ex una parte et Abbatem et conuentum de

Stanl. ex altera, die Jouis prox. post festum sancti Tiburt et Valerian anno gratie m.cc.l. nono, videl. quod predicta Margareta concessit quod predicti Abbas et conuentus habeant et teneant unum toftum super quod toftum construere possint quandam grangiam p voluntate sua ad blada sua ponenda et intus colligenda. Ita tamen quod nulla aueria vel pecora habere possint vel vendicare in aliqua pastura dicte ville de Bilington preter quam quod habeant boues ad blada sua carianda a festo sancti Petri ad vincula usq. ad festum sancti Martini in hyeme. Et si aliqua illorum aueria vel pecora inuenta fuerint ultra festum sancti Martini, licebit balliuis dicte comitisse ea capere et retinere p voluntate sua contra vadium et plegios, quousq. predicti Abbas et conuentus pro illis finem fecerint. Ita quod nulla phibitio siue impetratio vel aliud priuilegium eis valere possit, nec et aliud ius canonicum vel ciuile contra predictos balliuos. Et in huius rei securitate presenti scripto in modo cyrographi confecto quelibet pars cyrographo alterius partis sigillum suum apposuit. Hijs testib3, dñis Walto de Loudhm, Robto de Handesacr, Joh. Bek militib3, Thoma de Cancia clerico, Jocio de Stepyng, Rog. de Kellet, Petro de Sancton, et aliis.

This was Margaret, widow of John de Lascy, earl of Lincoln. See ante, p. 3.

LXVII. Carta Willielmi de Dynkedley de dimidia acra
terre in villa de Bilington.

[ocr errors]

CIANT presentes et futuri quod ego Willmus fil. Ber

nardi de Dynkedley dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui dño Abbati de Stanl. et monachis ibidem deo seruientib3 unam dimidiam acram terre mee in territorio de Bilington que vocatur Hughlocpighel iacentem in oriente iuxta stratam ferream versus Cliderhou, ad situm unius horrei, Tenend. et habend. de me et heredib3 meis predicto Abbati et conuentui et eorum successorib3 libere hereditarie pacifice et integre cum omnib3 communib3 aisiamentis predicte ville de Bilington et tante terre ptinentib3. Reddend. inde annuatim predicti Abbas et conuentus et eorum successores mihi et heredib3 meis sex denarios argenti ad Pascham p omni seruicio, exactione et demanda que de tanta terra possunt exigi. Et ego predictus Willus et heredes mei totam predictam terram cum omnibz suis ptinentijs predicto Abbati et conuentui et eorum successoribz contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus. hac autem donatione et concessione dederunt mihi predicti Abbas et conuentus xl. solidos argenti p manib3. Et ut hec mea donatio rata et stabilis pmaneat huic presenti scripto impressionem sigilli mei apposui. Hijs testib, dño Ad. de Blak., dño Joh. filio suo, Henr. de Whall., Ric. Phiton, Willo de Liuesay, Henr. de Plesyngton, Rob. de Cundeclif, Rob. de Meluer, Rob. de Wlipshir et multis alijs.

Pro

« AnteriorContinuar »