Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cessorib3 nostris Romanis pontificib3 ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a Regib3 et principib3 vel alijs fidelib3 rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti priuelegio communimus. Decernimus vero ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere turbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibzlibet vexationib; fatigare. Sed omnia integra conseruentur eorum p quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usib3 omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate. Siqua igiter in futurum ecclesiastica secularisve psona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptauerit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisq. sui dignitate careat, reamq. se diuino iudicio de ppetrata iniquitate cognoscat, et a sacrocissimo corpore et sanguine Dei et Dñi redemptoris nostri Jhu Cristi aliena fiat, atq. in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantib3, sit pax dñi nostri Jhu Cristi, quatenus et hic fructum bone actionis pcipiant, et apud districtum Judicem premia eterne pacis inueniant, Amen, Amen, Amen. Huic bulle subscripserunt duo episcopi cardinales, octo presbyteri cardinales, et tres diaconi cardinales, quorum nomina et signa sunt in bulla sigillata. Data Lateran p manum Blasij sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarij xviij. kalend. Decembr, indictione sexta, incarnationis dñice anno m.cc.ij. Pontificatus vero dñi Innocentij pape iij. anno quinto.

XI. Confirmatio et protectio domini Alexandri pape quarti de Stanlawe et pluribus alijs Locis et priuilegijs supradictis.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati monasterij Loci Benedicti de Stanl. eiusq. fratrib3, tam presentib3 quam futuris, Regularem vitam pfessis imppetuum, Religiosam vitam eligentib3, apostolicum

conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a pposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. Ea ppter dilecti in dño filij vestris iustis postulationib; annuimus, et monasterium sancte Dei genetricis Marie et virginis Loci Benedicti de Stanl., Couentr. diocesis, in quo diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuelegio communimus. Inprimis siquid statuentes, ut ordo monasticus qui secundum dñi et beati Benedicti regulam, atq. institutionem Cysterciensium fratrum, a vobis post generale concilium susceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, ppetuis ibidem temporib; inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunq. possessiones, quecunq. bona idem monasterium in presentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione Regum vel principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis, prestante dño, poterit adipisci, firma vobis, vestrisq. successorib3, illibata pmaneant, in quibz hec proprijs duximus vocabulis exprimenda. Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnib3 ptinentijs suis, terras, possessiones, prata, pascua, piscationes et nemora que habetis in parochijs ecclesiarum positarum in locis de Blakeburn, Rach, et Eccles, vulgariter nominatis. Terras, possessiones, prata, pascua, piscationes et nemora que habetis in territorijs villarum que Wolueton, Croenton, et Castelton vulgariter appellantur, domos quas habetis in villis, que vulgariter Wycus et Cestria nominantur, de Staneye, de marisco de Steyninges, de Acton, de Eston, de Wynlaton, de Alt, de Merland, de Wolueton, de Stanword, de Whyteword, et Bacford grangias cum omnib3 ptinentijs earundem, maneria que habetis in locis que Blakeburn et Eccles vulgariter nominantur, cum omnib3 ptinentijs eorundem, cum terris, pratis, vineis, nemorib3, usuagijs, et pascuis, in bosco, et plano, in aquis, et molendinis, in vijs et semitis, et omnib alijs libertatib3 et immunitatib suis. Sane noualium vestrorum que proprijs manib; aut sumptib3 colitis de quib3 aliquis hactenus non pcepit, siue de ortis, virgultis, et piscationib3 vestris, seu

de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoq. vobis, (&c. ut supra in bulla Innocentij pape iij. usq. ad illam clausulam.) Quod siquis forte retinere presumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos et conuersos regularem sententiam promulgare, (&c. omnia ut supra in bulla Innocentij pape iij. usq ad illam clausulam.) Nec litere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra indulta apostolicorum priuelegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis nichilominus in vestro monasterio exclusis, excommunicatis et interdictis diuina* officia

* This clause is very significant.

The country had not long been freed from the great interdict of Pope Innocent III., which lasted six years, and the effects of which are graphically described by the biographer of Archbishop Langton. “On Monday in Holy week, (1208,) which happened to be the vigil of the Annunciation, the bishops proclaimed the sentence of general interdict over the whole of England. From that moment all spiritual acts must cease; all visible intercourse between heaven and earth was suspended, and the Church withdrawn from the kingdom, or rather its life and soul were withdrawn, while the body remained. As an ecclesiastical act, the features which most struck the minds of the country people were, that the daily sacrifice ceased, the doors of the churches were shut against them; that the dead were carried outside of the town's gate, and buried in ditches and road sides, without prayer or priest's offices. The images of apostles and saints were taken down or veiled; the frequent tinkle of the convent bell no longer told the serf at the plough how the weary day was passing, or guided the traveller through the forest to a shelter for the night. Religion, wont to mix with and hallow each hour of the day, each action of life, was totally withdrawn. The state of the country resembled a raid of the Danes, or the days of old Saxon heathendom, before Augustine had set up the cross at Canterbury, or holy men had penetrated the forest and the fen."

At the commencement of the interdict, the Cistercians, relying on the loneliness of their houses, celebrated the divine offices as usual; but the plea was disallowed by the pope, and the interdict rigorously enforced. However, on Archbishop Langton's intercession, he allowed the celebration of the mass once in every week in conventual churches, provided the doors were shut to keep out strangers, no bell rung, and the service only said, not chanted. His successor, Alexander IV., by this bull, however, permitted the divine offices to be celebrated as usual, even though the land was under interdict.

celebrare. (Et cetera omnia usq. ad finem, sicut in predicta bulla Innocentij iij preter datam que hic scribitur.) Data Auagine p manum magistri Jordani sancte Romane ecclesie notarij et vicecancellarij xij kalend. Decembr. Indictione ij, Incarnationis dñice anno mcclviij, pontificatus vero dñi Alexandri pape iij anno quarto.

Huic bulle subscripserunt duo episcopi cardinales, duo presbyteri cardinales, et quinq. diaconi cardinales, quorum nomina et signa sunt in bulla sigillata.

XII. Confirmatio Gregorij* pape decimi de omnibus que habemus, et protectio.

[ocr errors]

REGORIUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui de Stanl. Cisterciensis ordinis, Couentr. diocesis, salutem gratiam et benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id p sollicitudinem officij nostri ad debitum pducatur effectum. Ea ppter dilecti in dño filij vestris iustis postulationib3 grato concurrentes assensu, psonas nostras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnib3 bonis que in presentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas, terras, domos, prata, pascua, molendinaria, piscarias, possessiones, et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et p vos eidem monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Salua in predictis decimis moderatione concilij generalis. Nulli vero, &c. Dat. Lugdun, Idus ffebruar. pontific. nostri anno secundo.

* Gregory X. was raised to the pontificate in 1271, and died in 1276.

XIII. Confirmatio et protectio domini Bonifacij* pape octaui de terris et possessionibus nostris.

B

ONIFACIU S episcopus seruus seruorum Dei, (&c. ut supra in bulla Gregorij pape x. ex alia parte, usq. ad illam clausulam.) Specialiter autem terras, domos, vineas, prata, possessiones, et alia bona vestra, (ut supra.) Nulli vero, &c. Data Rome apud sanctum Petrum x. kalend. maij pontific. nostri anno tertio.

XIV. Confirmatio et protectio domini Bonifacij pape octaui de
monasterio de Whalleye et omnibus alijs locis nostris
et possessionibus.

B

ONIFACIUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui monasterij de Whalleya Cisterciensis ordinis, Couentr. diocesis, (&c. omnia ut supra preter dat., que hic scribitur.) Dat. Lateran xiiij. kalend. Aprilis pontific. nostri anno septimo.

XV. Bulla domini Nicholai† pape quarti de ecclesia de Whalleye.

[ocr errors]

ICHOLAUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui monasterij Loci benedicti de Stanl. Cisterciensis ordinis, Couentr. et Lich. diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ordinis vestri sacra religio sub qua virtutum dño gratum iugiter impenditis famulatum, necnon dilecti filij nobilis viri H. de Lascy, comitis Lincoln, qui p vobis

* Boniface VIII. became pope in 1294, and died about 1302.

+ Nicholas IV. was elected pope 12th February, 1288, and died 4th April, 1292.

« AnteriorContinuar »