Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LIII. Alia quietaclamatio predicti Thome de terris et tenementis

[ocr errors]

in Snelleshou.

NIUERSIS hoc scriptum visuris vel audituris, Thom. le Barker de Siklynghale filius Thome de Snelleshou salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas uestra quod cum ego implacitassem Abbatem et conuentum de Whalleye per breve dñi regis in banco, petens versus ipsos quandam partem terre infra villam de Whall. quam Galfridus decanus de Whall. dedit Elie patri Roberti de Snelleshou aui mei videlicet totam terram que fuit Radi Proudefot cum omnibus pertinentijs suis et insuper totam terram dñicam ipsius Galfridi ex orientali parte vie que ducit de Wysewall apud Reued cum nouo assarto et tota terra que poterat assartari a predicta via usq. in Garecloghes, predictis Abbate et conuentu asserentibus dictam terram pertinere ad ius et proprietatem ecclesie sue de Whalleye. Ego Thom. predictus recognoscens (Sc. ut supra in prox. scripto precedente usq. ad illud exclusi simus imperpetuum.) Et si aliqua carta vel scriptum dñi Joh. de Lascy constab. Cestrie vel alicuius alterius de dicta terra faciens mentionem penes me vel heredes meos de cetero inueniantur nullius omnino sint roboris vel valoris. Hanc autem quietaclamationem ego predictus Thom. et heredes mei defendemus et warantizabimus contra omnes homines imperpetuum. In cuius rei (&c. de verbo ad

verbum sicut in prox. scripto precedente continetur.)

LIV. Placita* coram J. de Metingham &c. apud Ebor. in octau. sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi filij regis Henrici sexto.

I

URATA ven. recogn. utrum quindecim acre cum pertinentijs

in Whalleye sint libera elemosyna pertinens Abbatis de Whalleye psone ecclesie de Whalleye an laicum feodum Hug. ffouk. de Coldecotes, Ricardi filij Willi de ffeure et Agnetis uxoris eius, et Beatricis filie Thome de Snelleshou &c. Et venit idem Abbas per attorn. suum et dicit quod quidam Galfridus le Dean quondam psona ecclesie predicte predecessor suus fuit seisitus de predictis tenementis ut de iure ecclesie sue predicte tempore pacis tempore dñi Joh. regis aui regis nunc, cepit expleta &c. qui tenementa illa eodem tempore alienauit &c. Et Hugo et alij per attornatum suum veniunt et nichil dicunt quare predicta assisa remaneat, nisi tamen quod predicta tenementa non sunt libera elemosyna pertinens ad ecclesiam predictam, immo laicum feodum ipsius Hugonis, Ricardi, Agnetis et Beatricis. Et de hoc ponunt se super patriam. Et Abbas similiter. Ideo capiatur iurata sed ponitur in respectu usq. in Oct. sancti Hillarij pro defectu iuratorum quia nullus venit. Ideo vic. habeat corpora juratorum hic ad prefatum terminum. Postea ad diem illum veniunt partes. Et similiter iuratores, qui dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa sunt libera elemosyna pertinens ad ecclesiam de Whalleye, et non laicum feodum predictorum Hugonis et aliorum &c. Et quod predictus Galfridus quondam psona ecclesie predicte fuit seisitus de predictis tenementis tempore Johannis aui dñi Regis nunc ut de iure ecclesie sue predicte &c. Ideo consideratum

* This is technically called a writ of juris utrum, which lay for the succeeding incumbent to a benefice to recover such lands belonging to the church as had been aliened by his predecessor.

est quod predictus Abbas recuperet inde seisinam suam versus predictos Hugonem et alios &c. Et Hugo et alij in misericordia &c.

Memorand. quod quedam terre et tenementa infra bundas dñicarum terrarum ecclesie de Whalleye existentia et ad eandem ecclesiam de iure pertinentia fuerunt data cuidam Uctredo filio Gospatrik de Samlesbury per quendam Galfridum quondam Decanum ecclesie de Whalleye, et per dompnum Karolum quondam Abbatem Loci Benedicti de Stanlawe et eiusdem Loci conuentum, quas quidem terras et tenementa dictus Uctredus et heredes sui successiue tenuerunt de prefata ecclesia de Whalleye pro redditu in cartis dictorum Galfridi decani et Abbatis et conuentus contento usq. ad annum regni Regis Edwardi tertij post couquestum duodecimum. In quo anno bone memorie dñus Robertus de Toppeclif, Abbas huius domus de Whalleye, implacitauit per breve dñi Regis de Juris utrum quendam Johannem de Whalleye heredem dicti Uctredi per successionem sanguinis de dictis terris et tenementis coram Justiciarijs dñi Regis in communi Banco, et prefata terras et tenementa versus predictum Johannem et alios in brevi contentos in eadem curia recuperauit. Unde hic primo ponentur carte et confirmationes qualiter predicta terre et tenementa fuerunt alienata de ecclesia supradicta. Postea vero ponuntur placita de Juris utrum et quietaclamatio dicti Johannis quomodo ad eandem ecclesiam sunt reuersa.

LV. Carta Galfridi decani de Whalleye de quadam parte terre ecclesie de Whalleye data Uctredo filio Gospatrik

[ocr errors]

de Samlesbury.

CIANT presentes et futuri quod ego Galfridus decanus de Whalleye concessi dedi et hac presenti carta mea confirmaui Uctredo clerico filio Gospatrik de Samlesbury et heredibus suis p homagio et seruicio suo totam terram quam Ric. de Edisford tenuit de me in villa de Whalleye cum omnibus ptinentijs suis. Tenend. de ecclesia de Whalleye et de me et de successoribus meis in feudo et hereditate, libere solute, integre, et quiete ab omni seculari seruicio. Reddend. annuatim tres solidos et sex denarios et dimidiam libram thuris predicte ecclesie et mihi et successoribus meis, scil. ad festum sancti Egidij xx et unum denarios, et ad festum sancti Michaelis xx et unum denarios, et ad festum omnium sanctorum dimidiam libram thuris. Et ut hec concessio rata sit et stabilis eam scripto presente et sigilli mei appositione roboraui. Hijs testibus, Henr. persone de Blakeburn, Rogero de Samlesbury, Ric. et Alano eius fratribus, Hug. capellano de Clid. Roberto fil. Galfridi decani de Whalleye, Henr. fratri eius, Petro capellano de Cliderhou, Gilberto capellano de Whalleye, Gilberto de Blakeborne, Johanne fil. Willi decani de Whalleye, Thoma fratre Galfridi decani de Whalleye, Gregorio fratre eius, Petro clerico et multis alijs.

LVI. Confirmatio Rogeri de Lascy, constabularij Cestrie, de terris et tenementis in villa de Whalleye datis Uctredo de Samlesbury.

[ocr errors]

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs tam presentibus quam futuris, Rogerus de Lascy, constab. Cestrie salutem. Noueritis me p amore Dei et pro salute anime mee et uxoris mee et antecessorum et successorum meorum concessisse

et hac presenti carta mea confirmasse Uctredo clerico filio Gospatrik de Samlesbury totam terram quam Galfridus Decanus de Whall. ei dedit sibi et heredibus suis. Tenend. et habend. de ecclesia de Whalleye et de eodem Galfr. Decano et de successoribus suis in feudo et hereditate libere et quiete integre et pacifice ab omni seculari seruicio cum communione dicte ville et omnibus aisiamentis et libertatibus. Reddend. inde annuatim predicte ecclesie de Whall. et prenominato Galfrido Decano et successoribus suis tres solidos et sex denarios et dimidiam libram thuris, scil. ad festum sancti Egidij xx et unum denarios, et ad festum sancti Michis xx et unum denarios, et ad festum omnium sanctorum dimidiam libram thuris pro omni seruicio. Et ut hec mea concessio firma et inconcussa permaneat eam sigilli mei appositione roboraui. Hijs testibus, Eustachio de Cestria, Galfro fratre suo, Rob. Wallensi, Willo de Lunguillers, Will. de Stapleton, Willo de Bellomonte, Ad. de Dutton, Rico Clerico, Rob. Noel, Henr. Wallensi, Rog. de Samlesbury, Rico et Alano fratribus suis, Alex. de Derewent et multis aliis.

LVII. Confirmatio Galfridi Couentrensis episcopi de terris et tenementis in villa de Samlesbury datis Uctredo de Samlesbury.

[ocr errors]

ALFRIDUS Dei gratia Couentrensis ecclesie minister humilis, omnibus ad quos presens scriptum puenerit salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos, pietatis intuitu, concessisse et confirmasse dilecto filio nostro Uctredo clerico totam terram quam dilectus filius noster Galfr. decanus de Whall. ei dedit cum omnibus aisiamentis et libertatibus ville de Whall. pertinentibus, sibi et heredibus suis. Tenend. et habend. de ecclesia de Whalleye et de predicto Galfrido Decano et de successoribus suis in feudo et hereditate libere solute, et quiete ab omni seculari seruicio. Reddend. inde annuatim predicte ecclesie de Whalleye et predicto Galfro decano et eius successoribus iij solidos et vj denarios et dimidiam

« AnteriorContinuar »