Imágenes de páginas
PDF
EPUB

apud Westm. per breve dñi Regis quod vocatur utrum. Ita quod nec ego Ricardus de Whalleye nec aliquis heredum meorum aliquid iuris vel clamei in dicta terra in posterum habere poterimus. Pro hac vero quietaclamatione dedit mihi prefatus dñus Petrus de Cestria duas marcas argenti pro manibus. Et ut hec mea quietaclamatio firma, stabilis, rata, et inconcussa imppetuum permaneat, presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testibus, dño Galfrido de Dutton tunc senescallo, dño Hugone ffitton, dño Ad. de Blakeburn, dño Joh. de Blakeburn, Henr. de Clayton, Ad. de Hoghton, Rad. de Clayton, Henr. de Plesyngton, Joh. de Herice, Roberto de Cundecliue, et alijs.

LXXXV. Carta Gilberti filij Willielmi de ffetherstan de terra in villa de Dounom data ecclesie de Whalleye.

OTUM sit omnib3 sancte matris ecclesie filijs tam presentibz quam futuris quod ego Gilbertus filius Willmi de 9ffetherstan concessi et dedi et hac presenti carta mea con

n

firmaui Deo et omnib3 sanctis et ecclesie de Whalleye quatuor acras terre cum pertinentijs infra diuisas de Dounom, scil. duas acras in orientali parte culture mee que iacet inter riuulos qui descendunt inter Hareschagh et Nuteschagh, et unam acram in mesuagio meo propinquius terre ecclesie in North versus Abbathiam, et unam acram in assartis meis versus Chatteburn iuxta* Brettestret pro salute anime mee et heredum meorum et antecessorum meorum. Tenend. et habend. in puram et perpetuam elemosynam libere et quiete et pacifice

* Brette Strette or Broad Street, is a portion of the Ronan road which, commencing at the Neb of Nese on the Ribble, and running along Watling Street to Ribchester, the ancient Coccium, and from thence through Whalley, Chatburn, and Downham into Yorkshire, connected the western coast with the great eastern Iter at Castleford.

cum communi pastura et omnib3 aisiamentis predicte ville de Dounom adiacentibz. Has vero prescriptas acras ego et heredes mei warantizabimus Deo et omnib; sanctis et iam dicte ecclesie contra omnes homines. Hijs testib3, Galfrido decano de Whalleya, Henr. de Blak., Henr. de Eluetham, Gilberto capellano, Hug. capellano, Henr. capellano, Ric. de Standishe, Pagano clerico, Henrico clerico et alijs plurib3.

LXXXVI. Carta Henrici de Cotes de una platea, nouem acris terre, et duabus acris prati in villa de Dounom.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Henr. de Cotes concessi dedi et hac presenti carta mea confirmaui dño Petro de Cestria rectori ecclesie de Whalleye unam plateam cum edificijs in Dounom continentem nouem acras terre arabilis, et duas acras prati cum omnib3 ptinentijs suis iacentem infra has diuisas, videlicet inter le Monkedik ex parte orientali et le Milnebrok ex parte australi sequendo usq. Cokeschagh, et de Cokeschagh sequendo Cokeschaghsik usq. Rauensholme. Tenend. et habend. predictam plateam prati et terre cum edificijs et cum omnib3 ptinentijs, aisiamentis, et libertatibz suis infra villam et extra, ut in boscis, planis, aquis, vijs, semitis, pascuis, pasturis, et communitatib3 de me et heredib3 meis dicto dño Petro et heredib3 suis vel sais assignatis quib3cunq. cuicunq. et quando dare, vendere, assignare, vel in lecto mortali legare, libere quiete bene et in pace imppetuum. ffaciendo inde seruicium debitum et consuetum dño feodi. Et reddendo inde annuatim michi et heredib3 meis vel meis assignatis unum granum piperis ad natiuitatem dñi pro omnib3 seruicijs secularib3, sectis curie, consuetudinib3, wardis, releuijs et demandis omnimodis. Et ego dictus H. et heredes mei vel mei assignati predictam plateam prati et terre cum edificijs et omnib3 ptinentijs suis predicto dño Petro heredib; suis vel suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus, acquietabimus, et defendemus imppetuum. In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei

impressione roboraui.

Testib3, dño Roberto de Cestria milite, Roberto de Wynkedlegh, Ric. de Dounom clerico, Johe de Colyngham, Ad. de Dounom, Rad. de ffilyngham, et multis alijs.

LXXXVII. Carta Rogeri rectoris ecclesie de Whalleye facta Jordano de Dounom de quatuor acris terre et duobus messuagijs in Dounom.

[ocr errors]

CIANT uniuersi sancte matris ecclesie filij tam presentes

quam futuri quod ego Rogerus* rector ecclesie de Whalleye dedi concessi et hac presenti carta mea presenti carta mea confirmaui Jordano filio Willi Pelliperij de Dounom et heredib3 suis p homagio et seruicio suo quatuor acras terre in campis de Dounom, videlicet, illas predictas acras que iacent sub Grenehou in aquilone versus villam, et duo mesuagia quorum unum Willmus Pelliperius tenuit, et alterum Willmus filius Walteri, in villa de Dounom cum ptinentijs. Has vero terras concessi predicto Jordano et heredib; suis tenend. et habend. de Deo et omnib3 sanctis et de ecclesia de Whalleye in feodo et hereditate libere quiete et pacifice cum communib3 pasturis et omnib3 alijs aisiamentis predicte ville de Dounom ptinentib3. Reddend. inde annuatim mihi et successorib3 meis duos solidos ad festum sancti Egidij pro omni seruicio et exactione. Has autem predictas terras warantizabit predicta ecclesia de Whalleye prenominato Jordano et heredib3 suis contra omnes homines imppetuum. Hijs testib3, Ada de Blakeburn, Rogero psona de Blakeburn, Huctredo clerico de Whalleye, Henr. clerico de Clayton, Petro receptore, Gilberto capellano de Whalleye, Willmo Pelliperio de Dounom, Petro eiusdem ville, Willmo preposito de Brunley, et multis alijs.

[blocks in formation]

LXXXVIII. Quietaclamatio Willielmi de Grenehou de duobus mesuagijs et quatuor acris terre in Dounom.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib3 hoc scriptum visuris vel audituris, W. de Grenehou salutem in dño sempiternam. Noueritis me concessisse et omnino quietuclamasse de me et heredibus meis imppetuum Deo et capelle sancti Leonardi de Dounom et Abbati et Conuentui de Whalleye, rectoribus eiusdem, totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in duobz mesuagijs iacentib3 in occidentali parte ville de Dounom, et in quatuor acris terre simul iacentib3 subtus Grenehou. Ita vero quod nec ego dictus Willmus, nec heredes mei, nec aliquis alius iure meo vel nomine mei vel meorum aliquid ius vel clameum in predictis mesuagijs et quatuor acris terre cum suis pertinentijs superius nominatis versus prefatum Abbatem et conuentum habere vel exigere de cetero poterimus vel vendicare. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Rogero Noel, Henr. de Dounom clerico, Joh. de Twyselton, Ad. de Herice, Gregorio de Wadyngton, Hug. de Dounom, Johanne clerico, et alijs.

LXXXIX. Carta Rayneri de Briddestiysel de tribus acris terre in Briddestwysel.

[ocr errors]

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs presentib3 et futuris
Raynerus de Briddest wysel salutem. Nouerit uniuersitas

vestra me Raynerum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie de Whalleye p salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosynam tres acras terre in territorio de Briddestwysel in orientali parte culture que appellatur Aldetunestude, et dimidiam acram terre ad unum mesuagium ex alia parte rivuli in

TT

orientali parte predicte culture cum libera communa et aisiamentis ad villam de Briddest wysel pertinentib3, quantum pertinet ad tale tenementum, libere et quiete et solute pro omnib; secularib3 seruicijs et demandis. Et ego predictus Raynerus et heredes mei warantizabimus predicte ecclesie de Whalleye totam hanc predictam terram contra omnes homines imppetuum. Hijs testib3, Henr. de Blakeburn, Rogero clerico de Blakeburn, Gilberto de Ruyssheton, Johanne ffytton, Ric. de Aluetham, Henr. psona de Aluetham, Gilberto capellano, magistro Petro, Thoma clerico, Matheo de Habringeham, et multis alijs.

XC. Carta Henrici del Holt de quodam horreo in Reued

a

nobis dato.

NIUERSIS pateat per presentes quod ego Henr. del Holt dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. et successorib; suis quandam plateam cum horreo super edificato cum libero introitu et exitu, quam dñus Petrus de Cestria tenuit ad terminum vite in orientali parte de le Denelonde in villa de Reued. Habend. et tenend. sibi Abbati et conuentui et successorib3 suis libere quiete pacifice et hereditarie cum libero introitu et exitu ex utraq. parte dicti horrei sine aliquo retenemento vel contradictione mei vel meorum. Et ego vero dictus Henricus del Holt et heredes mei plateam et horreum cum libero introitu et exitu sicut predictum est prefatis Abbati et conuentui warantizabimus imppetuum et defendemus. In cuius rei testimonium scripto presenti sigillum meum apposui. Hijs testib3, Roberto de Heppal tunc senesc., Symone Noel, Willo de Heskayth, Roberto de Holden, Johe fil. Symonis de Reued, Johe del Clogh, Ad. de Smereshalgh, et alijs.

*

Robertus de Hepple, senescallus de Blakeburnshire, 22 Edw. I.

« AnteriorContinuar »