Imágenes de páginas
PDF
EPUB

75. Papst Lucius III. nimmt das Kloster Rupertsberg in seinen Schußz und bestätigt ihm seine Güter. Verona den 22. Nov. 1184-1185.

Lucius episcopus scruus seruorum dei. Dilectis in Christo filiabus. (ausradirt) . . sororibus de Monte s. Roberti salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotas et humiles in Christo filias, ex assuete pietatis officio diligere propensius consueuit. et ne prauorum hominum molestiis agitentur. tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecte in Christo filia uestris iustis postulationibus clementer annuimus et ecclesiam uestram in qua diuino estis obsequio mancipate. cum omnibus que in presentiarum iuste et canonice possidet. aut in futurum iustis modis deo propitio poterit adipisci, sub b. Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones Brunnehem. Appenhem, Bermersheim. Wilre. (radirt) et molendinum in fluuio qui dicitur. Na. super Pinguiam. uobis et per uos sicut ea iuste ac pacifice possidetis. eidem ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Dat. l'erone .X. Kal. Decembris.

Aus dem Original mit der Bulle in dem Herz. Nass. Staatsarchiv zu Jöstein.

76. Der Bischof Bertram von Metz verträgt die Aebte von Wadgassen und S. Nabor über die Erhebung der kleinen Zehnten. 1185.

Bertrammus dei gratia Mettensis episcopus. Omnibus Christi fidelibus ad quoruin noticiam presens scriptum peruenire contingerit. salutem in domino. Uniuersis iusticię amatoribus notum ficri uolumus, quod inter wadegoziensem et s. Naboris abbates. super minutis nutrimentorum decimis controuersia diu uentilata est. que ad petitionem wadegociensis abbatis tandem domino Tullensi episcopo commissa est ab apostolica sede fine canonico decidenda. Ad cuius scitationem quia s. Naboris abbas uenire et responsalem mittere contempsit. aduerse partis que sui copiam exhibuit allegationes audiens et assertiones. et eas procul a falso residere. per sufficientem probationem illi ordine iudiciario adiudicatam recognoscens. ecclesie s. Naboris ex sententia silentium imposuit. et in abbatem auctoritate delegationis sibi commisse. sententiam suspensionis donec resipisceret promulgauit. Hac ita domini pape commissione plene ab episcopo prenominato iuxta tenorem apostolicarum litterarum executa. nos ad bonum pacis et ad pacem et utilitatem ecclesiarum intendentes. predictos abbates ad componendum et concordiam inter ipsos reformandam uocauimus. et auxilio diuino talem inter eos fieri transactionem. in facie Mettensis ecclesie fecimus. videlicet quod abbas s. Naboris minutas decimas in perpetuum resignauit. et nobis quod nec per propriam nec per aliam personam super hoc de cetero wadegociensem inquieta

ret ecclesiam promisit. abbas uero wadegociensis quod manus ad alias non extenderet decimas firmiter affirmauit. Hoc autem ut ratum et inconuulsum omni euo permaneat. tam nostro quam ecclesie nostre sigillo et testium subscriptione fecimus communiri. Testes. Hugo primicerius. Odo maior archidiaconus. Willelmus circator. Franco s. Vincentii. Daniel s. Symphoriani. Albericus s. Martini. Mengotus Nouilarensis abbates. Acta sunt hec anno dominice incarnationis .M.C.LXXX.V.

Aus dem Original im Pr.-Arch. Die Siegel waren an grün und gelb gemischten Schnüren befestigt.

77. Erzbischof Conrad von Mainz, Bischof von Sabinum beurkundėt, daß Conrad von Leikester und seine Frau Hezzecha dem Kloster Rupertsberg ihre nahe dabei und im Münsterthal gelegene Güter geschenkt haben. 1186.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Cunradus dei gratia sabinensis episcopus et maguntine sedis archiepiscopus. uniuersis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in auctore salutis. Humane fragilitatis condicio uariis actionibus ac desideriis occupata facta suorum temporum scripto consueuit autentico commendare. ne lapsu temporis in obliuionem et alterationem transeat inimicam. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris. quod domnus Cunradus de leikestre et uxor eius hazzecha bona sua que habebant circumiacentia claustro sancti Ruperti et in muncedal pro remedio anime sue et parentum suorum sine omni contradictione ecclesie s. Ruperti contulerunt. Ut autem hoc ratum habeatur presentem paginam conscribi et inpressione sigilli nostri fecimus roborari. Testes sunt. Hermannus aduocatus. Reinbodo. Meingotus et fratres eius. Arnoldus. Dragebodo et fratres sui Embercho et Eigelmarus. Hartlibus eschero et fratres sui Gernodus et. Walbertus. et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis .M.C.LXXX.VI. indictione IIII.

Aus dem Original im Großh. Hess. Staats-Archive zu Darmstadt. Das ovale Siegel von weißem Wachs hängt an Pergamentstreifen und ist sonst den frühern gleich gebildet. Umschrift: Cunradus dei gratia s. Moguntine sedis archiepiscopus.

78. Der Aebtissinn Hadewid zu Neumünster Urkunde über die Befriedigung zweier Lehenleute, deren Lehen eingezogen waren. 1186.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Hadewidis diuina propitiante clementia ecclesie beati Therentii in Nouo Monasterio abbatissa. Si ecclesie dei nobis commisse pre ceteris curam gerere ut utilitati ipsius aut inquisitioni studuerimus consulere id procul dubio ad eterne remunerationis augmentum nobis perfuturum non debemus ambigere. Quapropter omni sancte ecclesie dei nostrique fidelium tam presentium quam futurorum uniuersitati notum fieri decreuimus. qualiter nos ex communi nostri conuentus

consensu. ceterorumque nostrorum fidelium tam clericorum quam laicorum consilio cum Anselmo et fratre ipsius Stephano pro utrarumque partium oportunitatibus. controuersiam inter nos diu agitatam descidimus. cuius tale fuit initium. Venerunt ad nos idem Anselmus et Stephanus et de uniuersis ecclesie nostre curiis trans flumen Sare iacentibus quedam beneficia. ad mensam sororum nostrarum pertinentia. a nobis iure feodali recipere uoluerunt. nos uero de rebus ecclesie adhuc ignare existentes quod super hoc nobis agendum foret. conuentum nostrum ceterosque nostros fideles. consuluimus. Ut autem ab eisdem petitionem predictorum fratrum illicitam esse didicimus. uoluntati ipsorum non acquiescentes. quod petiuerunt. omnino eis negauimus. Ipsi uero quanto eis negauimus. tanto magis institerunt, et uiolentas manus in res nostre ecclesie miserunt. Qua de re excommunicationis sententiam ab episcopo Metensi in sancto synodo subierunt. Hac igitur damnatione conuicti. ecclesie nostre et nobis satisfecerunt et quicquid in prefatis curiis nostris iuris habere uoluerunt. ipsorum uxoribus et filiis consentientibus. in manum nostram resignarunt. Econtra autem nos ex rcbus ecclesie. cui nos deo tuitore presidere uidemur. capituli nostri assensu et Simonis comitis Sarepontensis consilio. qui noster maior aduocatus tenetur. ipsis decem talenta metensis monete dedimus. hac conditione. ne uel ipsi uel ipsorum uxores. uel aliqui eorum heredes ecclesiam nostram in hac causa de cetero molestare presumant. Huius rei sunt testes. Lodewicus pastor eiusdem ecclesie et reliqui sacerdotes. Theodoricus et Folmarus. Mathildis decana. Otilia cellaria. Maria custos ecclesie. omnisque conuentus eiusdem ecclesie. Simon comes Sarepontensis. Et ut hec actio stabilis et inconuulsa permaneat hanc cartulam iussimus inde conscribi et ut subtus cernitur sigilli nostri et comitis Symonis Sarepontensis eam dignam duximus impressione insigniri. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M.C.L.XXXVI. indictione .IIII. regnante domino Urbano papa .III. et imperatore Frederico primo et episcopo Bertramo feliciter. Amen.

Abschrift aus dem XVIII. Jahrh. im Pr. - Arch.

79. Papst Urban III. bestätigt dem Stift Carden alle seine Rechte und Güter. Verona 1186.

Urbanus episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis... decano ecclesie s. Castoris Cardonensis eiusque fratribus tam presentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati conuenire dinoscitur. animo nos decet libenti concedere. et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus. et prefatam ecclesiam in qua diuino mancipati estis obsequio. sub b. Petri et nostra protectione suscipimus. et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes. ut quascumque possessiones. quecumque bona. eadem ecclesia inpresentiarum iuste et canonice possidet. aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel

principum. oblatione fidelium. seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Totam decimam de Cardonio sicut pertinet ad prebendam et usus fratrum. Decimas de Tris quarum due partes ad canonicos pertinent. et tercia ad prepositum. Decimas de uillis circa locum qui uocatur Vostra, quarum uillarum due ad prepositum. et alie ad canonicos pertinent. et curtem eiusdem loci cum pertinentiis suis, de qua curte dimidiam marcam et unam hospitationem debet percipere prepositus annuatim. Locum qui dicitur Massenpret. Ecclesiam de Afflone. cum curte et appenditiis suis. de qua prepositus decem solidos percipit annuatim. Ecclesiam de Bucha cum pertinentiis suis. Locum qui dicitur Rode. Locum qui dicitur Sauirthusen. Machena. Limena. Ecclesiam de Beltema in qua prepositus tantum habet quantum canonici. Ecclesiam de Kirricha cum pertinentiis suis que pertinet ad ius prepositi. Decimas de Elenze quarum due partes ad scolasticum pertinent. et tercia ad illum presbiterum qui seruit in ecclesia, villam de Bittellesdorf. cum appenditiis suis. in qua prepositus habet marcam dimidiam annuatim. Possessiones quas habetis in Dicheset. in Pumera. et Cumdeda. cum iure et libertate quam prepositus seu decanus. scolasticus seu capitulum in his habent ex antiqua et rationabili constitutione ecclesie hactenus obseruata. Preterea nouas et indebitas exactiones ab archiepiscopis. episcopis. archidiaconis. seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusue personis omnino fieri prohibemus. Libertates etiam et immunitates ecclesie uestre iuste collatas. sicut hactenus obseruate sunt ratas habemus. et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sanccimus. Prohibemus insuper ne infra fines parrochie uestre ullus sine assensu diocesani episcopi et uestro capellam seu oratorium de nouo construere audeat. saluis priuilegiis Romanorum pontificum. Auctoritate quoque apostolica interdicimus. ne quis in uos uel ecclesiam uestram excommunicationis suspensionis aut interdicti sentenciam sine manifesta et rationabili causa promulgare presumat. Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat uobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare. Decernimus ergo. ut nulli omnino hominum prefatam ecclesiam liceat temere perturbare. aut eius possessiones auferre. uel ablatas retinere. minuere. uel aliquibus uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur. eorum pro quorum gubernatione concessa sunt. usibus omnimodis profutura. Salua in omnibus apostolice sedis auctoritate. et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens. contra eam uenire temptauerit. secundo. tertioue commonita. si non satisfactione congrua id emendauerit. potestatis honorisque sui careat dignitate. reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura integra seruantibus. sit pax domini nostri Jhesu Christi. quatinus et hic truc

tum bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Bene valete.

Ego Urbanus catholicę ecclesie episcopus. s.
Ego Henricus Albanensis episcopus. s.
Ego Paulus Prenestinus episcopus. s.

Ego Petrus presb. cardin. tt. s. Susanne, s.

Ego Laborans presb. card. s. Marię trans Tiberim tt. Calixti. s.

Ego Pandulfus presb. card. tt. XII. apostolorum. s.

Ego Melior presb. card. ss. Joh. et Pauli tt. Pamachii. s.

Ego Adelardus tt. s. Marcelli presb. card. s.

Ego Jacintus s. Marie in Cosmydin diac. card. s.

Ego Gratianus ss. Cosme et Damiani diac. cardin. s.

Ego Bobo s. Angeli diac. card. s.

Ego Soffredus s. Marie in via lata diac. card. s.

Ego Rollandus s. Marie in Porticu diac. card s.

Ego Petrus s. Nicholai in carcere Tulliano diac, card. s.
Ego Radulfus s. Georgii ad uelum aureum diac. card. s.

Datum Verone per manum Alberti s. Rom. ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii (der Tag ist ausgeschnitten) M.C.LXXX. VI. Pontificatus uero domni Urbani pape III. anno .I.

Aus dem Original im Pr.-Arch.

80. Vergleich der Abtei Metlach mit dem Pfarrer zu Benstorf über den Wahlener Zehnten. 1186.

B. dei gratia Metensis episcopus uniuersis ad quos presens scriptum peruenerit. salutem ab eo qui mandat salutes Jacob uniuersitati uestrę notum esse uolumus. quod causa que inter ecclesiam Mediolacensem et Basilium sacerdotem de Benstorf super decima de Wales uentilabatur. in presentia nostra. auditis hinc inde utriusque partis allegationibus decisa et determinata est ita, ut in postposito litis discidio inter predictam ecclesiam et sacerdotem transactio in hunc modum facta est. ut quicquid iam sepe dictus sacerdos in decima illa querimonię habuit et sibi iuris habere uidebatur. renunciauit. Hoc autem ut stabile et inconuulsum permaneat. litteris nostre auctoritatis sigillo signatis muniuimus. Testes huius rei sunt. Hugo Metensis primicerius. Simon decanus. Odo archidiaconus. abbas s. Vincentii. Burchardus abbas s. Arnolphi. Sobertus abbas s. Clementis. Abbas Henricus de monte s. Petri. Reinerus abbas Busonisuille. Balduinus abbas de Freistorf. Albertus abbas de Wilers. Willelmus curator. Gerhardus sacerdos de Freistorf. Theodericus sacerdos de Floranges. Cano de Gerslande decanus. Waltherus de Broich. Waltherus de Dose. Godefridus de Orun. Martinus de Barentorff. Echelolfus decanus de Mettala. Conradus de Benstorf. Cono de Moirsberch et alii quamplures. Factum est istud anno domin. incarn. M.C.LXXX.VI. anno episcopatus nostri .VII.

Aus dem neuern Chartular der Abtei Metlach im Pr. - Arch. C.VIII. e Nro. 248.

« AnteriorContinuar »